‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires des évêques de Québec [microforme]Chapitre 243 sur 292 · LES · texte numérisé non relu

LES

Sempronius parochus non nisi difficile potest habere ministrum in celebratione missæ ; aliquando utitur ministro qui respondere nescit ; aliquando responsiones flunt a muliere, quæ ad mensam communionis genuflectit extra chorum ; aliquando tandem celebrat absque ullo ministro aut respondente, ne consolatione celebrandi infra hebdomadam privetur. Quæritur quid de singulis in casu ?

MENSE JULIO

Tilius, de contritione sermonem faciens, dicit perfectionem charitatis et contritionis repetendam esse a gradibus appretiationis, et contritionem perfectam eo titulo distinguendam esse ab imperfecta, quod illa sit ex dilectione Dei super omnia, non item imperfecta.

Caius contendit ad contritionem perfectam requiri charitatis intensionem, et contritionem ab attritione non differre specie, sed gradibus, ita nt charitas admodum intensa contrilionem efficiat perfectam, debilis autem et remissa imperfectam.

Fulvius sacerdos aliam sententiam propugnat, scilicet charitati generatim et non tantum summæ ejus intensioni justificationem adscribendam esse.

Theologus consultus argumenta et objectiones singularum opinionum perpendit et exponit quid de illis sentiendum sit.

Titius pueros modum faciendi signum crucis ita docet : verbum Putris dicitur quando manus dextra frontem tangit: Filii in pectore ; Spiritus in humero sinistro ; Sancti in humero dextro. Amen dicitur manibus junctis.

Caius dicit verba Spiritus Sancti dicenda esse in humero sinistro et Amen in dextro.

Quæritur quænam regula tenenda sit ?

MENSE OCTOBRI.

(Fit electio secretarii per scrutinia secreta.)

Sempronius parochus in animo suo statuerat Petrum tanquam famulum conducere post mensem ; nihil tamen Petro aut cuiquam alii dixit. [nterim Petrus Sempronio in confessione declarat se plura furta commisisse apud herum cui tunc inservil. His auditis, Sempronius in corde suo voluntatem mutat, et de Paulo conducendo cogitat. Inquisitione facta apud plures personas, invenit eum optima fama honestatis et fidelitatis gaudere. Sed antequam Paulo manifestaverit suam intentionem, ex ejus confessione comperit eum esse pessimum hominem et furem ; idcirco alium famulum quærit.

Postea tamen anxius theologum ädit, quærens : 10 Quousque sese extendit sigillum sacramentale ? 20 Quid in primo et secundo casu ?

39 Quid, si in secundo casu intentionem suam Paulo manifestavisset, non absolutam sed conditionatam ?

Sempronius parochus, in die commemorationis omnium fidelium defunctorum, missam parochialem celebrat, corpore præsente, pro quodam parochiano cujus exequias solemnes in fine missæ celebrat.

Quæritur :

40 An parochus debeat hac die celebrare pro populo ?

20 An bene se gesserit in casu ?

gendi tione quisq perda aucto MENSE JANUARIO. a qui a (Legatur post lectionem præcedentis collationis articulus « Confé- sever

rences ecclésiastiques » in Disciplina.) quin theol

1° cenda

2° Quid de fide tenendum sit relative ad ejus necessitatem et con- 90 ditiones essentiales ?

CGirca sacramentalem confefsionem quæritur :

1° Quinam in diversis sæculis ejus necessitatem negaverint ?

3° Quibusnam argumentis scripturalibus probetur divinum præceplum confessionis ?

40 Quomodo refellantur præcipuæ objectiones scripturales protes- diaco tantium contra confessionem ? solen

Quæritur :

1° Quænam origo et quinam fuerint antiquitus præcipui ritus benedictionis cinerum in inilio quadragesimalis jejunii ?

2° Num districte requiratur cineres benedicendos conficiendos esse ex palmis præcedenti anno benedictis ? Et an, earum defectu, possint adhiberi cineres communes ?

MENSE MAIO.

Sempronius confessarius, dum eorum excipit confessionem quos novit aliena sustulisse vel damna intulisse, abstinuit sæpissime a declarando restitutionis onere, præsertim cum ageretur de rudibus quando tenentur in solidum ; nec enim isti facile sibi persuadent teneri ad restituendam partein a sociis ablatam, vel reparandum totum damnum a pluribus causatum. Ceteros vero restituere jubet quidquid judicio boni doctique viri ab ipsis eli-

Ne

ne-

sse int

gendi æquum videbitur. Rogatus vero aliquando ut de restitutione facienda cum dominis paciscatur, primum quærit quid quisque dare velit, tum dominis est auctor ut, ne rem totam perdant, aliquid potius liberalitate remittant. Urget, orat et auctoritate qua pollet negotium plerumque ita conficit, ut exigua debiti parte totum persolvat. Hujusmodi benignitate cum iis qui ad sacramentum accedunt agendum sibi persuadet, ne tam severa de restitutione doctrina a tanto sacramento deterreantur, quin domini quod suum est recipiant. Attamen, quadam die, theologum anxius consulit :

1° Quæ sit obligatio confessarii in alienæ rei restitutione vel indicenda, vel pertractanda ?

2° An bene se gesserit ?

Tempore vacationis, Titius clericus a parocho invitatur ut subdiaconi munus exerceat, in missa quæ in festo patronali parochiæ solemniter celebranda est. Primo recusat, dicens se ab Ordinario non habere licentiam ad hoc, sed tandem, instante parocho, omnibus paramentis induitur reluctans, et manipulum habens, cautat epistolam, calicem præparat, aquæ guttulam ibidem infundit et post communionem calicem purificat. Postea vero timens ne aliquam censuram aut irregularitatem incurrerit, theologum adit quærens :

1° Quænam requiratur necessitas ut in missa solemni officium subdiaconalus a non-subdiacono exerceatur ?

2° An omnino requiratur ut clericus sit saltem in minoribus constitutus, et habeat licentiam ab Ordinario ?

3° An simplez clericus tonsuratus possit ab Ordinario ad hoc licentiam habere ?

4° An etiam laicus possit hoc officio fungi ?

5° An bene se gesserit in casu et an aliquam censuram aut irregularilatem incurrerit ?

Page 1