‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires des évêques de Québec [microforme] (volume 3)Chapitre 91 sur 211 · POUR FAIRE CHANTER LA PRÉFACE DB LA TRINITÉ · texte numérisé non relu

POUR FAIRE CHANTER LA PRÉFACE DB LA TRINITÉ

JOANNES OLIVARIUSBRIAND , miserationedivinaetSanctæ Sedis Apostolicæ gratia Episcopus Quebecensis, etc.

.Universis Presbyteris utriusque Cleri Secularis et Regularis, Salutem et Benedictionem in Domino.

Sanctissimus in Domino Pater Clemens Divina Providentia PP. XIII, ad majorem splendidioremque Sacro-Sanctæ et individuæ Trinitatis gloriam, ut fideles quoque qui die Dominica missæ interesse debent latius atque apertius Sacro-Sancti ejusdem Mysterii præconia audier.tes, debitum et ipsi servitutis obsequium supremæ impendant Majestati, statuit et decrevit per diploma datum Romæ die 30 jan. 1759 quod singulis Dominicis diebus totius anni quibus præfationes propriæ non sunt assignatæ, præfatio de Trinitate recitetur, Nos huic Sedis Apostolicæ diplomati humillime obtemperantes, mandavimus tenoreque præsentium mandamus ut in posterum singulis diebus Dominicis quibus non sunt assignatæ propriæ præfationes sive ratione temporis

r ces ers à éseration

ale à ours

nctæ laris,

2ntia indinica dem ium oma bus atæ, [plosenbus Oris

sive ratione festi occurrentis, prædicta præfatio de Trinitate recitetur.

Die 16a a martii anniversaria Consecrationis Illmi ac Rmi DD. Joannis Olivarii Briand Kpiscopi Quebecensis, Missa de consecratione celebrari debet juxta rubricas, ritu duplici, cum gloria et credo. Si autem hac die occurrat festum duplex, fiet tantum commemoratio ejusdem consecrationis.

Datum Quebeci sub signo sigilloque nostris ac secretarii nostri subscriptione die 8a januarii 1767.

+ d. OL Epus Quebecensis.

De mandato Illust. et Reverendissimi DD. Episcopi Quebecensis,

HuserT, Pter, Secr.

Page 1