EX SCRIPTURA SACRA
Quando, ubi et qua occasione scriptae fuerunt epistolæ Sancti Pauli ad Galatas et ad Ephesios.
EX THEOLOGIA DOGMATICA
Probetur Deum nullam in se admittere compositionem neque ex potentia et actu, neque ex pattibus physicis, neque ex essentia et perfectionibus, ideoque esse simpliciter infinitum.
EX THEOLOGIA MORAL
Casus : Claudia famula hero suo carnes diebus ab Ecclesia vetitis vescendas parat, eo quod talis sit heri voluntas ut non sibi alii quam carnium cibi præparentur. Quoniam vero non sinit herus ut aliis utatur dapibus, hinc et ipsa diebus non permissis carnes manducat. Insuper, cum tenue nimis sibi videatur stipendium quod, pro famulatu herus rependit, tantum de rebus, ipsius clam Claudia surripit quantum sat esse possit ad operam suam juste retribuendam. Pauperibus quoque hero inconsulto stipem erogat. Cum demum scit herum abesse, epistolas quas in ejus cubiculo reperit, Claudia legit.
Quæritur : Utrum Claudiæ liceant, annon, singala de quibus in casu ; et qua de causa ?