‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires [microforme]Chapitre 111 sur 158 · SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM · texte numérisé non relu

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Caritate Christi urgente Nos, ut fructus passionis eius in omnes, quantum divinitus concessa Nobis, licet indignis, potestate possumus, derivandos curemus ; insignibus fidei, pietatis, omnisque virtutis exemplis tum incolarum huius urbis, tum advenarum, qui frequentissimi pro

conditione temporum hue universalis Tubilæi causa convenerant, magnam in spem erecti fore, ut ubique studia eadem idelium ad utilitatem animarum suarum, ad Dei et eius Ecclesiae gloriam excitentur ; votis item vestris obsecundantes, Venerabiles Fratres, et Principum Catholivorum, quibus vera felicitas cordi est gentium sibi subditarum,quemadmodum a fel.rec. Prædeccessoribus nostris Benedicto XIV et Pio VI factum est, Ecclesiæ thesauros, uti Romæ elapso anno sacro, ita in universis orbis terræ regionibus aperiendos in Domino putavimus, Proinde Constitutionem ad universos Christifideles edidimus, qua Iubilaei eiusdem indulgentiam extendimus, et quæ pia opera, quoque temporis spatio ad eam consequendam praestari debeant, item permissas arbitrio vestro facultates iniuncta opera commutandi, aut redigendi, eorum commodo qui impediti legitime fuerint, indicamus, eamque, ut per Vos cognosci ab omnibus possit, Vobis mitti-

Page 1