‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires [microforme]Chapitre 112 sur 158 · PR A · texte numérisé non relu

PR A

mus. În re autem huiusmodi quam necessaria opera vestra sit, quantaque Vobis contentione sit laborandum, ut felices consiliis nostris exitus respondeant, nihil necesse est dicere. Tantum enim boni ex solemni hac anni sacri celebratione percepturi sunt populi, quantum diligentiæ studiique ad se, uti par est, praeparandos adhibuerint ; ut autem plurimum adhibeant, id ex curis pendet, quas in id, pro munere officii vestri pastoralis, impenderitis. Agnoscant igitur per Vos quid et quantum illud sit quod eis tribuitur. Ostendite thesauri pretium quem reseramus, et quam facile omnes possint eius divitiarum esse participes, tum ob amplissimas, quas ministris Poenitentiae concedimus facultates peccata remittendi, tum ob ipsam operum naturam, quae imponuntur peccatis expiandis. Scitis quanta fuerit ea in re disciplinæ severitas in Ecclesia ante sæculum quartum decimum. Quicumque pro sola devotione, ait fel. rec. Praedecessor noster Urbanus IT in Concilio Claromontano, “ non pro hono- “ris, vel pecuniae adeptione, ad liberandam Ecclesiam “ Dei Ierusalem profectus fuerit, iter illud pro omni ‘ pœnitentia reputetur.”” Neque sane aliter tune concedi plenariam indulgentiam solitam fuisse novimus, quemadmodum verba illa referens doctissimus ac piissimus Dei servus Beatus Tosephus Maria Thomasius Cardinalis animadvertit. “ Hane, inquit, plenariam indulgentiam, ‘in qua opus iniunctum gravissimum erat sumptibus, ‘ incommodis, laboriosissimis itineribus, et imminentibus “vitæ periculis, ut potius videri possit immutatio pœni- “ tentiae, quam huius absoluta relaxatio....hanc, inquam, “ plenariam indulgentiam pro terra sancta alii postea “Sumimi Pontifices semper confirmarunt,.”” Lenitatem piae matris [cclesiæ imbecillitatem miserantis filiorum suorum, quae nunce onera tanto leviora ac faciliore pro

noster honolesiam ) omni oncedi 1emadus Dei dinalis entiam, ptibus, entibus ) pœninquam, postea 1itatem Miorum dora pro

bonis pretium omne excedentibus imponit, Fidelium considerationi proponentes, illud certe assequemini, ut nemo tam mollis et negligens reperiatur, quin bona illa velit tam parvo sibi comparare. Cavendum tamen est diligenter, ne inde occasione accepta, ut verbis utamur Sanctæ Synodi Tridentinæ, “ peccata ipsa leviora putan- “tes, velut iniurii, et contumeliosi Spiritui Sancto, in “graviora labantur, thesaurizantes sibi iram in die “ iræ. ?” Quare Ecclesiæ quidem ea in re ostendatur liberalitas, sed nihil omnino diligentiæ, atque industriæ negligatur, quo redigant homines in memoriam quæcumque contra Dei legem commiserunt, eaque dolentes ex animo, ac detestantes integre ac sincere confiteantur, atque inde magis ad admirandam amandamque Dei benignitatem excitentur, qui se tam facilem ac placabilem præbeat iis qui nunquam satis plectenda impietate “semel “a peccati, et Dæmonis servitute per Baptismum libe- ‘ rati, et accepto Spiritus Sancti dono, scienter templum “ Dei violare, et Spiritum Sanctum contristare non for- “# midaverint. ”

Eam ob causam exemplum secuti Prædecessorum nostrorum, solemni indicto Jubilæo, divinum auxilium ad prosperum tanti operis exitum publice implorari iussimus, sine quo nihil eiusmodi humana potest imbecillitas, et frangi populo- panem verbi Domini tum in templis, tum in plateis, quo ministrorum ope salutis animarum Zelo flagrantium, et catholicam de Indulgentiis, ac Tubilæo doctrinam doceretur diligenter, et de omni Christiani instituti admoneretur oflicio, et ad sinceram pœnitentiam gravissima oratione excitaretur!

Sibi igitur unusquisque vestrum, Venerabiles Fratres, hoc potissimum in tempore illud Prophetæ dictum putet : “ clama, ne cesses : qnasi tuba exalta vocem tuam, et an-

De

“ nuntia populo meo scelera eorum, et domui Tacob pecca- * ta corum ” et ipsi per Vos, quoad poteritis, et monitu vestro sacri oratores, quos elegeritis verbis ac vita ad movendos animos maxime idoneos, inculcent auribus omnium, quod omnibus comminatus est Christus : “ nisi pœnitentiam habueritis, omnes sinuliter peribitis. ?” Doceant, idipsum, nos ut pœnitent, petere supplici prece oportere, quod implorabat verbis illis Propheta : “ con- “ verte nos, Domine ad te, et convertemur : ” ostendant, quanta in Deum iniuria sit peccatum : incutiant salutarem animis terrorem severitate proposita divini iudicii, ac suppliciorum acerbitate quæ parata sunt morientibus in peccato suo ; excitent vero spem in omnibus ab infinita Dei bonitate impetrandæ misericordiæ, qui se expectare affirmat, ut misereatur, cuius sunt voces illæ dulcissimæ : ‘ convertimini, et agite pœænitentiam ab om- “nibus inquinamentis vestris, et non erit vobis in rui- “ nam iniquitas. Proïicite a vobis omnes prævaricationes “ vestras, in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor “ novum et spiritum novum......Quia nolo mortem mo- “rjentis, dicit Dominus Deus : revertimini et vivite, ” Ex quo illud facile consequetur, ut agnoscatur, quam dignus amore sit pater adeo bonus ac misericors, indeque subeat consideratio, quam indigna tanta bonitate ratio sit eum offendere ; dolor denique intimus oriatur, ac detestatio peccatorum, certaque ac deliberata voluntas vitam et mores emendandi.

Jia internæ ostensa pœnitentiæ necessitate, ad eamque comparatis Fidelium animis, de eadem quatenus sacramentum est, diligenter doceantur. Admoneant eos ministri verbi Domini, æque necessarium esse illud degenerantibus post Baptismum, quam Baptismum ipsum nondum regeneratis, merito proinde dictum “ secundam

DecCaonitu

mo-

s om- “ nisi

itis. ” prece

‘ condant,

salu-

dicii,

itibus b infise exs illæ b omin ruitiones Dis cor m mOovite.

quam deque ratio ut, ac luntas

| eam- US Sait e0s | degeipsum indam

tabulam post naufragium, ” qua una in æternæ salutis portum liceat pervenire : ostendant quo sensu doloris et humilitatis, qua fide, qua integritate confiteri peccata sua debeant ; neque illud docere prætermittant, confessionem generalem persæpe utilem esse, certis autem in casibus omnino necessariam : abluta vero per absolutionem culpa, æternaque pœna condonata, temporalem plerumque superesse ; ita omnino divina exigente iustitia, ut pœnis saltem tempore definitis puniantur ïüi, quorum sceleribus nec ipsa nullis definita temporis finibus supplicia satis digna fuissent. Sic præparatis animis Fideles sancti Jubiiæi fructus adipisci poterunt ; sed ut opera qua par est pietate fiduciaque suscipiant, per quæ hoc tantum boni sint adepturi, vestrum ecrit efficere, ut intelligant, ac certum et persuasum habeant, relictum esse Ecclesiæ a mediaiore Dei et hominum Christo Tesu inexhaustum meritorum suorum thesaurum, quibus et merita accedunt Beatissimæ Virginis Genitricis eius, Sanctorumque omnium vi copiosæ apud Dominum redemptionis eo dignitatis evecta, cuius divitias hominibus dividere, in eius esset potestate, quem Christus ipse visibilem pro se invisibili in eadem Ecclesia caput constituisset; eius nempe prudenti arbitrio merita illa modo amplius modo arctius applicari vivis ad modum absolutionis, mortuis ad modum suffragii posse, siquidem illi per Sacramentum pœnitentiæ culpam eluissent, æternaque pœna essent absoluti, hi vero si cum Deo caritate coniuncti migrassent e vita; in eo vero meritorum illorum applicatione indulgentiam esse positam, per quam temporales pœnæ apud divinam iustitiam peccatis debitæ plus minusve relaxantur, pro modo applicationis a dispensatore thesauri illius Romano Pontifice constitutæ, et quam Fideles ad eam afferant, præparationis : denique

Page 1