‹ Marguerite d'Autriche, duchesse de SavoieChapitre 56 sur 125 · PREUVE XLI · texte numérisé non relu

PREUVE XLI

1510, 16 octobre, Moûtiers. — Lettre de Pierre de Marnix à Jean de Marnix au sujet de sa présentation à divers bénéfices.

{Original. Arch. Nord, B 18833, n° 26763].

Humanissime frater, humillima debitaque commendacione non omissa. Quia ut ex litteris vestris perceperam vos venturum fore in festo Sancti Michaelis, quo tempore in studio non legitur, eum qui tot in me confert beneficia visendi causa patriam petii, qui cum per litteras piissime matri nostre per vos missas intellexerim

vos legitima causa necdum venturum, ut a ceptis non defiscam, Thaurinum proficisci infra duos dies decrevi.

Preterea, et si michi nunquam dubium fuit quin vobis essem carissimus, tamen quothidie ex litteris vostris id magis prospicio extatque quod semper pollicitus estis. Mane ut in litteris vestris legi, tres canonicatus pro me in manibus habetis, quamobrem vobis immortales gratias ago agamque, dum vivam tantis enim oficiis non videor michi respondere posse. Vestras item litteras Thaurini missas suscepi, ea que a me adimplenda sperabat pro posse adimplebo, et si litteras et procuratorem ad vos necdum destinavi, ea causa fuit quod is qui ea defferre debebat, qui de Turre nuncupatur, morbo laboravit, usque in presentem diem nec alium tueri invenire potiri nunc autemillud et quod juxta formam minute nil addito nilque remoto fieri mandastis presencium lator deffert et vivas attestaciones diversis temporibus et die expeditas unacum primariis precibus Augustensi et Tharentasiensi, quia jam Auguste et Tharentasie vacuerunt plura beneficia que occasione non fulminatorum processum reverendi collatores conferre renuerunt. Ideo, si vobis bonum videbitur, dictos processus fulminari facietis ct de his que in diocesi Tharentasiensi vim habent si possibile sit, de novo impetrabitis nomine meo quia venerabilis dominus de Cupellino, avunculus noster, verretur ne occasione illarum reverendus dominus archiepiscopus sibi noceat. Dominus Henricus Morelli dies suos clausit extremos in mense ordinari nec fuit qui auderet acceptare, dictis finem imponendo. Valete. Musteri, die XVI* octobris millesimo quingentesimo decimo.

Vester humillimus frater ad votaque paratus, Petrus de MARNIx, studens.

Frater noster de Fracia et soror Peroneta se vobis commendant sororique mee nomine meo, si placet, salutem dicet.

Au dos : Ilustrissime domine Margarite secretario Johanni de Marnix, fratri meo honorandissimo.

Page 1