DE LA SODOMIE
(( Hoc peccatum esse execrandum, patet 1° ex ejus notione, quùd ita sit contra naturam, ut ipsamet bruta illud regulariter abhorreant ; 2° ex igné quem Deus pluit in Sodomam et Gomorrham ; 3° ex epist. ad Rom. 1, ubi apostohis dicit : Gentilium sapientes propter suam idololatriam esse traditos in reprobum sensum et in hanc passionem ignominiosam, ut feminæ mutarent naturalem usum et masculi in masculos exarserint ; h° ex pœnis in illud statuts : jure civili plectitur pœnâ ignis, G. Mb. 9, tit. 7 ; jure canonico antiquo, clericus sodomita, depositus, detrudebatur in monasterium ad pœnitentiam agendam, n etc. (Billuart, dissert. 6, art. 10).
Horrendum illud scelus à S. Thomâ defmitur: Con cubitus ad non debitum sexum, putà masculi ad rrtasculumf vel femince ad feminam.
Ex quo inferendum masculum coeuntem cumfeminâin
MOECHIALOGIE.
vase indebito, nullatenùs esse sodomiam, quia est debitus sexus ; et è contra feminam coeuntem cum feminâ in vase naturali esse veram sodomiam, quia est indebitus sexus. Undè concludendum S. Thomam totam malitiam sodomiæ deducere à sexu indebito, et non à vase indebito sexûs debiti. Hoc ultimum crimen, secundùm S. Doctorem, non verô est sodomia, sed tantùm modus innaturalis concumbendi.
At quia apud majorerai theologorum partem usus prævaluit ut concubitus in vase indebito sexûs debiti existimetur sodomia imper fecta, in hoc et in aliis multis morem usui simpliciter geremus.
Idcircô coitus viri cum muliere in vase indebito est sodomia imperfecta, distincta à perfectâ, quæ est concubitus masculi cum masculo, vel feminæ cum feminâ.
Non refert in quo vase vel quâ corporis parte coeant masculi aut feminæ inter se, cùm malitia sodomiæ in affectu ad sexum indebitum consistât et compléta vel perfecta sit in genere suo, dùm applicatur corpus ad quodvis vas vel quamlibet corporis partem ejusdem sexûs permodum concubitûs ; si autem fieret tantùm applicatio manûs, pedis, etc. , ad alterius organa, etiamsi ex utrâque parte pollutio sequeretur, non reputaretur sodomia, quia non esset verus concubitus, nec physicus aut materialis, nec moralis vel affectivus.
Ad imperfectam sodomiam sufïicit ut masculus et femina coeant non servatis instrumentis naturalibus vel organis debitis, cum alfectu ad præposteras partes vel malum concubitûs finem.
In confessione aperiendum est cujus naturæ fuerit sodomia, an fuerit perpetrata cum personâ conjugatâ, Deo
MOECHIALOGIE.
dicatâ vel consanguineâ ; tune enim additur malitia adulterii, sacrilegii vel incestûs.
Multis theologis videtur declarandas esse in confessione circumstantias agentis vel patientis. Attamen, secundùm Billuart, Loth et alios, (( circumstantia agentis non mutât speciem, nec videtur notabiliter aggravare. » Multo tutior videtur priorum sententia, et non dubitandum quin, si uterque vicissim agens et patiens fuerit scelus longé gravius sit.
«Dicunt Spor.> Holz. et Tamb ., n. 77, cum Angel., ait S. Ligorio, quôd confessarius, intelligens mulierem cognitam fuisse extra vas naturale, vel præposterum, non debet quærere in quo loco et quomodo. » (S. Ligorio, lib. 3, n. 466) . DD. Gousset idem affirmât juxta B. Ligorio.
Àpud eumdem S. Ligorio dicunt Ronc ., Tamb. et Salem, contra Grafj'. : « Non esse necessariô in confessione explicandum si pollutio fuerit intra vel extra vas ; sufficit enim confiteri : peccavi cum puero , ut confessarius judicet adfuisse sodomiam cum pollutione. Si verô non fuerit pollutio deberet explicari. » Istud peccavi cum puero nobis nimis vagum et generale videtur. Intelligibiliùs diceretur : concubui cum puero , cum additione circumstantiæ pollutionis vel non pollutionis. Si seminatio intra vas possibilis esset, tune foret sodomia perfecta, consummata et compléta ; et tantùm perfecta et non compléta, si extra vas, ut dicunt nonnulli.
Quod ad pueros attinet, quoniam de pueris loquimur, hodierno infelici tempore istud scelus nefandum sæpissimè in pueros furens irruit : undè nunc généralité)* pecler as lia nuncupatur.
Nous terminons ce triste paragraphe en avertissant
MOKCHIALOGÏE.
que l’on doit toujours s’enquérir auprès de l’autorité supérieure si le crime dont il s’agit est réservé à l’évêque, et dans quel cas il est réservé. Il paraît que dans beaucoup de diocèses les deux espèces, la parfaite et l’imparfaite, sont réservées.
§ ni.