‹ Mœchialogie. Traité des péchés contre les sixième et neuvième commandements du décalogue et de toutes les questions matrimoniales ... suivi d'un abrégé pratique d'embryologie sacréeChapitre 29 sur 76 · ARTICLE SECOND · texte numérisé non relu

ARTICLE SECOND

DE TACTIBÜS, OSCULIS ET AMPLEXIBUS.

DE TACTIBUS.

Omnes tactus inhonesti, vel ex intentione libidinosâ in se aut in alios exerciti, sunt peccata mortalia, tàm pro tangente quàm voluntariè et libidinosè patiente, praasertim si fiant in partibus venereis velpudendis et vicinis, licèt intersint vestes, etiam ex joco, levitate, curiositate,

MOECHIALOGIE.

aut sine eausâ justâ et rationabili, præcipuè inter personas grandiores ; quia taies tactus sunt semper libidinosi, vel saltem magnum libidinis aut pollutionis periculum involvunt.

Undè etiam tactus uberum feminæ, præcipuè jam grandioris aut puberis, mortales reputandi sunt, si directè et morosè fiant ; veniales verô si leviter et obiter tantùm et sine affectu libidinoso.

Si tactus etiam in diverso sexu ex solâ necessitate liant, v. g. , ad curandas infirmitates, nullatenùs peccata sunt, etiamsi indè motus inordinati oriantur, vel quidem pollutio, secluso omni consensu, ut suprà fusiùs vidimus.

Juxta Billuart, ancillæ, nutrices, etc., dùm infantes lavando, spoliando, vestiendo eorum pudenda ex levitate aut curiositate tangunt, ordinariè non peccant mortaliter, quia id non influit graviter in venerem ; nullo autem modo peccant si id ex necessitate faciant, secluso semper affectu libidinoso. Ita Lacroix.

Mais il faut faire remarquer ici que ces servantes et ces nourrices sont souvent plus coupables, ou du moins font beaucoup plus de mal qu’on ne pense, sinon à ellesmêmes, du moins aux pauvres enfants, quelque jeunes qu’ils soient d’ailleurs. Nous avons parlé, dans notre Essai sur la Théologie morale , d’enfants de l’un et de l'autre sexe déjà livrés à la masturbation, bien qu’ils n'eussent encore que quatre, trois, deux ans et même dix-huit mois. Nous y avons dit aussi que, indépendamment des attouchements faits au hasard ou par une impulsion instinctive ou machinale des enfants eux-mêmes, des attouchements étrangers exercés par des êtres pas-

MOECHIALOGIE.

sionnés, aux soins desquels d’innocentes créatures sont confiées pour leur malheur, leur révèlent souvent le fatal secret de l’onanisme. Or ces êtres passionnés et corrompus, ce sont souvent les bonnes ou de jeunes servantes et parfois aussi des nourrices. Quelquefois, il est vrai, elles n’exercent ces attouchements sur les petits enfants de l’un et de l’autre sexe (ce qui est déjà très mal) que dans le but de les faire taire ou d’apaiser leurs cris importuns ; mais ce n’en sera pas moins pour l’enfant le germe d’une terrible passion, et soyez sûr qu’il ne manquera pas d’exploiter un jour son affreuse découverte.

Le célèbre théologien tout à l’heure cité, Billuart, excuse de péché mortel les enfants impubères du même sexe qui se font des attouchements déshonnêtes par légèreté ou par manière de jeu, ex joco et levitate. « Quia, inquit, taies tactus inter hujusmodi, ut plurimùm adhuc veneris expertes, non videntur multùm influere in commotionem carnis. » Cependant l’expérience de nos jours et de tous les jours constate souvent le contraire, in utroque sexu et præsertim in teneris puellis. Non rarô impubères aliquam pollutionis speciem experiri videntur, et sibi in suam perniciem procurant non tamen veram pollutionem spermaticam aut seminalem, sed mucosam aut prostaticam, eunuchorum prorsùs similem, hâc lege physiologicâ completam : Ubi stimulus , ibi fluxus. Sæpissimè etiam nullus est fluxus, et tamen non abest in pueris voluptatis sensus : et idcircô organa lacessere ferè non desinunt.

Juxta Billuart, mulier quæ etiam absque alfectu libidinoso permittit se tangi in partibus pudendis aut vicinis,

MOECHIALOGIE.

item morosè in mamillis, peccat mortaliter; quia non solùm sic tangere, secl etiam sic tangi multiim influit in venerem. Si tangatur femina in partibus inhonestis, débet omni modo moraliter possibili tangentem statim repellere, increpare, manum ejus violenter auferre, etc. ïta DD. Bouvier, qui sic prosequitur: « Propria verenda sine causa morosè tangere est peccatum veniale aut mortale, pro ratione periculi ulteriùs progrediendi : periculum enim non est idem pro omnibus : in pluribus leves tactus sensus commovent et in proximum pollutionis periculum conjiciunt; alii vero sunt insensibiles sicut ligna et lapides. Hi ergo tantam diligentiam adhibere non tenentur, quantam alii qui ad venerem procliviores sunt. )>

Tangere propria verenda, ait Busembaum cum multis aliis, ex levitate, aut curiositate, per se non est mortale, modô absit turpis delectatio aut ejus periculum, et fiat obiter, et non repetitis vicibus, quia alias jam aderit periculum. Hinc non excusantur à mortali qui commotione spirituum et sine justâ causâ propria pudenda tangerent.

Tout le monde sait qu’il n’y a aucun péché à faire sur soi des attouchements nécessités par les soins de propreté, que l’on ne néglige pas toujours impunément, ou justifiés par quelque autre motif légitime, comme par exemple pour faire cesser un prurit très incommode, mais qui toutefois ne soit pas d’une nature vénérienne. Voyez ce que nous avons dit sur ce point à la page 78. « Quinimù, dicit DD. Bouvier, secluso consensûs periculo, seipsum tangere liceret cum prævisione motuum vel etiam pollutionis, præter voluntatem accidentis, si

MOECHIALOGIE.

gravis existeret causa, v. g., infirmitas curanda, vel, juxta multos, pruritus intolerabilis, ut nonnunquàm in mulieribus accidit, sedandus. » Il faut encore que ce prurit soit purement maladif ou dartreux, et non vénérien ou libidineux, distinction importante généralement trop négligée par la plupart des théologiens.

Au sujet des attouchements et des regards justifiés par la nécessité et la charité envers les malades, Billuart fait une réflexion fort censée et fort judicieuse : « Àspectus et tactus alieni corporis diversi sexûs in partibus genitalibus aut vicinis, sive immediatè, sive mediante solo indusio facta, etiamsi ex levitate, joco, curiositate, aut simili causâ, seclusâ urgente necessitate, sunt regulariter peccata mortalia. » Plus bas il répète : « Seclusâ urgente necessitate, ut est nécessitas medendi in partibus secretioribus, aut inserviendi ægrotis, vel in balneis (quamvis longé satiùs foret ad hæc ultima officia assumere personas ejusdem sexûs) ; quia hi tactus aut aspectus apprehensi ut media sanitatis aut necessitatis non ita phantasiam et carnem commovent ; quôd si ex aliâ subrepente apprehensione delectabili graviter commoveant, hoc est per accidens ex miseriâ naturæ et præter intentionem agentis, cui, cùm habeat justam causam illos actus ponendi, non imputatur effectus secutus.

et Insuper, clato etiam quôd hi actus per se influant in commotionem, habent nihilominùs alium effectum bonum atque immediatum qui potest intendi, malo per-

misso intellige semper, modô absit periculum con-

sensûs in ipsam delectationem veneream indè ortam. » [Diss. 6, art. 16. )

Hic tamen notandum est tactus factos ad subitô se-

MQECHIALOGIE.

dandos accessus hysteriæ vel passionis hystericæ, quæ est morbus mulieres et præsertim puellas aflficiens, illicitos et valdè peccaminosos esse.

Tactus partium honestarum, etiam inter personas ejusdem sexûs, si ex affectu libidinoso exerceantur et cum consensu in libidinem, sunt peccata mortalia, quia ordinantur et per se tendunt ad impudicitiam, quæ excludit è regno cœlorum, juxta B. Paulum, Gai. etEphes.

Attamen tactus ex levitate, joco, curiositate et aliâ simili causâ in partes honestas alterius personæ, ejusdem vel alterius sexûs, sine gravi periculo libidinis, non excedunt peccatum veniale. Ita Sanchez, Bonacina, Billuart, DD. Bouvier, etc. Toute la malice de ces actes se tire du danger auquel ils exposent. Or ce danger est supposé léger; donc, etc. Ces sortes d’attouchements ne sont pas mauvais de leur nature, secundùm se, comme on dit : s’ils l’étaient, ils ne seraient jamais permis; mais ils sont seulement mauvais par ou selon leur cause, ex causa, et pas plus que leur cause, qui est vénielle ; donc ils ne sont aussi que véniels.

Undè vir qui manum mulieris tenet vel comprimit, digitos aut brachium contorquet, faciem ejus, collum, scapulas tangit et alia similia, non peccata nisi venialiter ; similiter de feminâ respectu viri.

« Contra verô juvenis, dicit DD. Bouvier, qui puellam in genua sua trahit et ibi sedentem tenet, vel eam amplexando in se comprimit, saltem ordinariè mortaliter peccat, et mulier hæc voluntariè patiens à mortali non magis excusari potest. Actiones hujus generis inter personas ejusdem sexûs sæpè grave générant periculum ad turpia dçveniendi, ut experientiâ nimis constat : sedulù igitur

MOFCHIALOGIE.

fugiendæ aut cavendæ sunt, nec facilè à peccato mortali excusandæ, maximè quandô ex affectu sensibili procedunt. »

Juxta Billuart, P. Thomas, P. Ant., Sanchez, tactus proprii corporis (in verendis) qui minùs movent quàm alieni, si fiant ex levitate vel curiositate, absque libidine et absque prævisâ delectatione venereâ, non sunt communiter mortales. Sed tamen multùm cavendum est à morositate et frequentiori repetitione sine causâ; sic enim facti videntur non leviter venerem excitare: si autem fiant ex rationabili causâ necessitatis, vel utilitatis, ut mundandi, medendi, vel sedandi pruritum non venereum, sicut jam diximus, omni culpâ vacant. Ab his tactibus valdè deterrendi sunt juvenes et infantes utriusque sexûs.

Juxta Billuart, tactus genitalium pecorum vel brutorum grandiorum sunt peccata mortalia, licèt ex joco, levitate aut curiositate, etiam absque affectu libidinoso ; quia taies tactus notabiliter commovent venerem. Nullum est peccatum si adsit nécessitas sive medendi, sive adjuvandi in eorum copulatione, etiamsi motus libidinis exurgat, modô ei non consentiatur. DD. Bouvier, qui hîc paululùm differt à Billuart, sic habet ; « Genitalia brutorum libidinosè tangere est peccatum mortale, ad bestialitatem pertinens; ea ex curiositate, jocp aut levitate usque ad effusionem seminis contrectare, est adhuc peccatum mortale,, non ratione deperditionis seminis belluæ, sed quia talis actio libidinem tangentis vehementer excitât. » S. Ligorio, Lacroix, Sanchez contendunt ea genitalia tangere sine affectu libidinoso, sed non usque ad seminis effusionem, non esse peccatum mortale. Billuart,

M0ECHIAL0G1E.

ut jam vidimus, oppositam tenet sententiam, et plures alii, ut Concilia, Collet, etc., asserentes taies tactus graviter esse periculosos. »

« Minorum animalium, ait Billuart, ut catulorum, felium, etc. , genitalia tangere ex levitate, joco, curiositate non videtur graviter commotivum naturæ, ideôque non esse mortale.

Quidquid sit deniquè de liis quibuscumque tactibus, ab omnibus sedulô et cautè abstinendum est : saltem valdè tutior pars est, et idcircô eligenda.

Page 1