‹ Mélanges Boissier; Recueil de Mémoires concernant la littérature et les antiquités domaines dédié à Gaston Boissier ... à l'occasion de son 80e anniversaireChapitre 126 sur 329 · ROB. ELLIS · texte numérisé non relu

ROB. ELLIS

Cum risu uisa est altéra, flore putes

li. e. altéra si uisa est ridons ( cum risu), flentem credas, quia non ridere, sed flore potius uidetur; aut

Curn risu fusa est altéra: flere putes

li. e. tjuoties (cum) altéra risu eiïusa esL flere points uidetur. Iam anle nos Heinsius c/fusa conieeerat. sed simplicem formam uerbi equidem praetulerim, quae et a vulgari sermone magis receditet Ouidii styluni aliquatenus repraesentat. Nam risu fusa est sine more soluta in risum, neque aliter scripsit v. 782 : in obliquo fusa sit ipsa toro de ea quae soluté posito corpore et quasi per totum torum dilTuso iacet.

A. Am., III, 341-344 :

Atque aliquis dicet « nostri lege culta magistri Carmina quis partes instruit il le duas,

Dece cerem libris titulos quo signât Amorum Elige quod docili molliter ore legas ».

Versum 343 sicut in R traditus est, teste Ehwaldo, scripsi, sed Dece a m. pr est, post in Deie correctum. Non credo potuisse Dece cerem libris sic uitiose tradi ex eis quae in reliquis plerisqus mss. extant Deue tribus libris ; quid enim inter cerem et tribus potest esse commune? Aliud latet : id quid sit liariolari saltern, si non adsequi, liceat.

Ouidius in epigrammate quofl Amorum libro I praefixum est, Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, Très sumus; hoc illi praetulit auctor opus , duas Amorum editiones se dicit emisisse, priorem V libellos, altérant III tantum amplexam ; liaec cum recentior fuerit, id significauit fortasse in uersu Artis de quo ambigilur. Scripserat enim :

Deue recente libris tilulo quos * signât Amorum

h. e. deue libris quos recente tilulo Amorum signât scil. poêla, elige aliquid quod legas. Itaque ex eo quod est cerem elicio recent(e) ; significari autem credo opus illud Amorum quale id Ouidius recenter ediderat, libris ex quinque in très mutatis, multis omissis quae ut uoluptati futura erant legentibus, ita nec crimine caritura nec sine discrimine in manus uentura uidebantur.

Haec liabui tjuae Boissierio o lier rem, gratulabundus quod octogesimuin aetatis annum ualidus et in senectute uix senex attigerit.

Robinson Ellis.

Page 1