P. F. GIRARD
lieu hors de la présence du magistrat, avant le conventus, comme M. M itteis l’a justement conclu d’un puissant argument d’analogie tiré des conventus égyptiens1.
Paul Frédéric Girard.
1. Corpus papyrorum Raineri , I, 1893, p. 79 ; Hermes, XXX, 1895, pp. 573-576; XXXIII, 1897, pp. 644-649.
DE PRISCIANI
IN GLOSSAIWIS LATIN IS VliSTIGIIS
Egregium illud glossarium latinograecum, quod secundo Corporis glossariorum latinorum volumine editum est, Philoxeno Constantinopolitano, h. e. Flayio Theodoro Philoxeno consuli anni 525, esse cur adscribatur, post Rudorffium Guslavus Loewe, Prodr. p. 182, rectissime negavit1. Quam quamperse minime mirum essel, si glossematicorum studiorum vestigia Constantinopoli exstarent : nam nova regni Romani sede ad Bosporum translata quin una cum doctoribus etiam studia latina, quorum arx praecipua atque pi opugnaculum Borna fuerat, transferrentur fieri non potuit. Sic teste Hieronymo anno 338 ' Euanthius eruditissimus grammaticorum Constantinopoli diem obit, in cuius locum ex Africa Charisius2 adducitur ’ : ex quibus verbis elucere putem, illos grammaticos publica docuisse auctoritate, scilicet in ' Capitolio ut postea Cledonius, cuius p. 14, 3 sqq. haec leguntur : ' dum ars in Capitolio die competenti tractaretur, unns e llorentibus discipulis Johannes ’ e. q. s. Quo loco simul Codicis Theodosiani XIV, 9, 2 sqq, illustrantur, ubi ii 'qui in Capitolio tantum docere praecepti ’ sunt ( ' qui videntur intra Capitolii auditorium constituti ’ supra legitur) ab eis distinguuntur, ' qui intra plurimorum domus eadem exercere privatim studia consuevcrunt\ Eidem saeculo (h. e. quinto) adscrihendus est Theophilus grammaticus latinus, quem una cum Graecis Helladio et Syriano ab imperatoribus Theodosio et Yalentiniano (anno 425) ' codicil lis comitivae ordinis primi ’ honoratum esse idem codex VI, 21 testis est. Ineunte denique sexto saeculo Priscianus lloruit, qui ' nostro ’ (h. e. Cassiodorii ; cf. de orthogr. 12 — GR. L., VII, p. 207) ' lempore Conslantinopoli doctor fuit’, idem qui circiler a. 512 hymnum in Anastasium imperatorem condidit (cf. Baehrens P. L.M., V, p. 264 sqq.) cuiusque discipulum se fuisse prolitetur Theodorus in subscriptio-
1. Abhandl. der K. Alcad. d. VV. :u Berlin, a. 186S, p. 220 sqq.