G. GOETZ
nibus codicum Priscianeorum (h. e. annis 526 et 527). De ' Capitolio ’ autem, in quo auditorium illorum grammaticorum fuit, cf. Oberhummer in encycl. reali s. v. Constantinopolis p. 995, ubi aliorum scriptoium testimoniaalTcruntur. Eutychem, Theodorum, Flavianum discipulos post praeceptorem publiée grammaticam professos esse vix est cur negemus : certe Eutyches Craterum discipulum alloquitur, quem in omni Graecorum facundia .. aequiperantem maiores in sapientia ’ esse pronuntiat. Post illos qui Constantinopoli latinam grammaticam tractaverint non invenio : studia enim latina magis magisque remota paullatim omni no desinebant, qua de re cf. Krumbacher, Gesch. der Byz. Lilt., p. 3 sqq., 1136 sq.
Ex bac autem grammaticorum sérié duo etiam glossographorum arya irrigarunt, Priscianus et eius discipulus Eutyches (vel Euticius). Atque r glossae de libro Eutitii ’ leguntur in cod. Paris. 14087 saec. IX, fol. 97r -98v eaeque tam exiles atque aridae, ut cur diutius in iis immorer non liabeam. Plura de Prisciano dicenda, quippe ex quo et graecae el latinae glossae emanarint : quarum cum per totam mediam aetalem vestigia perlineant, cur nihilominus in corpore glossariorum alto premantur silenlio, paucishoc locoexponam.
Agmcn ducat glossarium copiosum, quod*ex codice Laudunensi olim Millerus edidit 1 , i ta compositum, ut grannnaticus quidam (Martinus, si recte coniecit Millerus), si quidem qui scripsit grammatici nomine non indignus putatur, graeca vocabula quae apud Priscianum exstent excerperet, excerpta latina interpretatione adnotationibusque suo Marte augeret : quo in negotio quomodo graeca vocabula corruperit, in partes dissecuerit particulis propriam vitam tribuens, etymis ineptissimis explicuerit, barbariae specimina sordesque insulsas immiscuerit, qui historiam studiorum graecorum in parte regni occidentaü persequentur rimabuntur, non glossariorum pcrscrutatores linguam latinam ill ustraturi .
Inter glossaria latina quae ex Prisciani libris aucta sunt primo loco liber glossarum, quem Ansileubo episcopo multi tribuerunt, commcmorandus est, in quem tractatum de vocis diiïerentiis transisse exposui in commentatione de libro glossarum scripta p. 265. Multo tamen uberiora cl plura excerpta Papiae elementarium continet, in quo quicquid in omnibus paene libris Prisciani, Boelii aliorumque invenimus iisdem notatur apicibus ’ (cf. praef.) : idque verum esse collatione instituta affirmo. Nec solum nomine adscripto excerpta Priscianea
1. Notices ei Extraits, XX!X, p. 118 sqq., Corp. g loss. lut., Il, p. xxvi sq.
DE PRISCIANI IN GLOSSARUS LATIN IS VESTIGI1S
cxhibet Papias, sed multo plura nomine non adscripto. imjprimis dispu tai iones observationesque ad artem grammaticam pertinentes : nec uno loco Priseianea cum aliis additamentis contaminata invenies. Omnino dicendum videtur, Papiae si dempseris excerpta libri glossarum, item Priseianea, porro tractatus aliquot Boethii, Alberici Casinensis (de dictamine), Servii (de metris Horatii), Augustini, aliornm qui ctiamnunc noti sunt, perpauca relinqui simple virtule excellentia, de quibus alio loco disputabitur.
Tertio loco commemoro derivationuni librum cum cxemplis antiquorum scriptorum, adscitum ilium in vastis collectionibus Osberni monachi Glocestrensis (et. A. Mai, t. VIII) et Hugucionis Pisani concinnandis, inquolibroet Prisciani excerpta uberrima et Pauli glossas plurimas exstare comparalis utriusque corporis copiis facile démonstrari potest1. Quae excerpta ut neglegenter facla i ta ex arbitrio mulata sunt. Itaque si Osb p. 86 legitur : Occano unde Sallustius iussu Metclli Celeris cornicines occanuere lubis Priscianus autem haec exhibet X, 38 Diom., p. 374 K.) : ' Sallustius in I historiarum : iussu Metclli cornicines occanuere Prisciano obtemperandum erit, non Osberno, quem secutusest Maurenbrecher (I, 315). Unde fit., ut etiam de Enniano quodam fragmenlo dubitem, quod ex Osberno adferunt docti2. Exstant enim apud Priscianum ( GR . L., II, p. 126, 7) haec : 'nuo, numen... unde Yirgilius : meo sine numine, venti ’ haec autem apud Ueslum Pauli, p. 140, 2 : ' momine momento. Lucretius : mominesi parvo possint impulsa moveri Cum bis comparanda sunt quae apud Osbernum p. 332 leguntur : nioveo... item a moves hoc momentum... inveni quoque hoc momen, nis pro momento, unde Ennius : vestro sine momine venti quae ta 1 i a sunt apud Hugucio-
nem : ' item a moveo hoc momen tam pro motu quam pro spatio temporis : unde Ennius : vestro sine momine, venti Quae qui perlustraverit, facile sibi persuadebit in communi fonte contaminatam fuisse glossam Paulinam cum fragmento Priscianeo, in quo nescio quo errore pro ' numine ’ scriptum erat 'momine ’ : inde consectaiium fuit couicere ' vestro ’ pro 'meo Quod pro Vergilio legitur 'Ennius huic coniecturae non obstat. Simili ter enim ' Ennius ’ scriptum est pro ' Lucilius p. 534 (cf. Paulus, p. 328, 6), 'Ennius ’ pro 'Naevius p. 131 (cf. Paulus, p. 58, 14), 'Caecilius ’ pro 'Ennius ’, p. 360a(cf. Paulus, p. 123, 14), ' Plautus ’ pro ' Naevius ’, p. ’372 et 376 (cf. Paul.,
1. Cf. Loewe, Prodr ., p. 240 ; Goetz, Ind. Jen. a. 1885/1886; Hatnaan, Weitere Mittheilungenaus dem Breviloquus Benthemianus, a. 1882, p. iv.