‹ Mélanges Boissier; Recueil de Mémoires concernant la littérature et les antiquités domaines dédié à Gaston Boissier ... à l'occasion de son 80e anniversaireChapitre 150 sur 329 · G. GOETZ · texte numérisé non relu

G. GOETZ

p. 29, 2), ' Naevius ’ pro ' Livius p. 379 (cf. Paul., p.)163, 8), ' Plautus ’ pro ' Terentius ’ p. 400 (cf. Paul., p. 226, 20), ut alia eiusdem neglegentiae exempta mittam. Quae cum ita sint, non dubito, quin illud fragmentum errori tribuendum si t .

Modo ex Osberno modo ex llugucione modo ex eodem cum utroque fonte aucta sunt recentiorum grammaticorum vasta corpora, de quibus et Loewe egit Prodr., p. 249 et ipse inox in primo corporis glossariorum volumine disputabo : nuncsatis habeo monuisse, Prisciani vestigia etiam in illis apparere plurima.

Restât ut de glossariis dicam quae ad ipsa Prisciani verba illustranda composita esse constat. Unum ex his iam Martinus Hertz cornmemoravit, qui praef. Prisciani p. xxix liaec scripsit : ' talium scholiorum corpus ex interpretamentis Scotorum, Donato, Servio, Paulo, Roda, aliis consarcinatum exstal in codice monasterii Einsidlensis n. 32 saec. xi, membr. , formae oct. ’. Quem codicem etsi ocu is non vidi, tamen eandem farraginem continere suspicor quam in eodicibus Leidensi et Parisino exstare possum testari. Codicem Leidensem (Voss., oct. 37, saec. xi) descrip'erunt Keilius G R. L ., I, p. xxm et Steinmeyer AHD. GL. IV, p. 480, qui theodisca indevocabula exccrpsit. Glossae Priscianeae continentur p. 1-30, unde mibi excerpta praesto sunt, quae olini Thewrewk de Ponor Loevvio transmiserat. Codice Parisino (lat. 7730 Reg. 5069, saec. xi) usus est Keilius in glossis Juvenalianis edendis (Ind. liai, a, 1876). Prisciani glossae insunt in fol. 95v - 108V , ex quibus nonnulla excerpsit Gundermannus. Omnino confitendum est Hertzium de bis glossis rectissime iudicasse : certe non fuit cur corpori glossariorum inferrenlur. Unam glossam hoc loco commemorare liccat, quae Papiae librum invasit (fol. 3V cod. Voss.) : 'SCENA. umbra interpretatur et inamphitheatro fiebat quae barbare louba dicitur. In qua ludi exercebantur et primo ramis, deinde tabulis, postremo etiam lapidibus aedificabatur quacum glossa conferantur Papiae verba liaec : c Scaena a/.rtrq theatri locus : nunc arborum cacumina vel densitas ordinata locus quasi lobia. Prise, pro vj longa graeca ac ponitur ’. Extrema verba Prisciani sunt GR. Z,., II, p. 38, 4 : ad eundem locuin spectat glossa. Libri autem glossarum très sunt glossae hae : 1) scena theatri locus; 2) scena nunc arborum cacumina; 3) scena arborum densitas naturaliter in ordinem posita. Ex his tribus glossis et Prisciani codice glossemate illustrato Papiam sua concinnasse manifestum est.

Page 1