Valer. Maxim., I
DE PARRIC1D10
parricidium cohaerere cum Tîrpç, tu xi-, qui sit ad finis. Veruni incertum est fueritne umquam ea vox in latine sermone, praesertim cum ante rhotacismi tempora oportuerit esse natam. Et incertum est fuerint omnino adfinium et gentilium, postea coniunctarum gentium, pagivel civitatis iura nota et leges, quas summa usus sagacitate ad antiquissimam quandam aetatem rettulit Brunnenmeister, tam ccrtas ratasque, ut gentilis praecipue, postea concivis et liberi liominis caedem sacro primum supplicio expiarent, deinde légitima poena ulciscerentur1 2. At(|ue ut atp.a sy.yj/aov verisimile est cordi fuisse illi aetati, multo etiam incertius videtur, sitne a simplicibus illis liominibus certo et genere et nomine id ipsum discretum distinctumque, (juae caedes gentilium, quae peregrinorum et liostium esset, cum nemo dubitaret quin illius sol i us facinoris impii et expiandi poena iure esset exsequenda neque aliud quisquam taie crimen animo fingeret ab eodem illo separandum.
I laque firmioribus milii videntur fundamentis uti, qui ab ipsa rei facinorisque natura, non ab occisi condicione originem répétant et nominis et criminis. l'arum tamen ab utraque parte profecerunt, qui parricidium cum riperx'. aut cum -xpi, sanscrita para aut cum perduellis, /lerlklus, periurus, perperam comparatum tamquam iniustum et dolosum interpretati sunt, Doederlein, Osenbrueggen, ipse Mommsen1, Loening, alii, praesertim cum exlet percidendi verbum iam Plautinum, Pers. 283 et Cas. 401 et explicari if a vix possit longa prima syllaba parrieidii. Neque milii persuaderi poterit, si quod fuisset quasi paracaedium, aliud fuisse ac perperam ab imprudente vel errante ictum vel taie quid, cum neque, id quod videbimüs, caedes esset occisio mortifera neque praelixo illi para vis iam tum subiceretur iniuriae illatae.
Ne hoc quidem concesserim I. M. Stowassero (in duabus lexici latini editionibus) de caede agi, quam factam esse constat vel appareat , quamquam parret et paret ab antiquis confusa esse docet Paulus Diac. p. 233, quandoquidem niliil in lege Numae reperies aut in prisco iure facile linges quo ea explicatio commendetur.
1. Cfr. O. SchraJer, Reallexikon der indogermanischen Aller tumshunde , Ârgentor., 1901, p. 538 et E. Meyer ,Geschichte des Aller tums, Stuttg., 1893, 11, p. 512, qui pares sanguine tamen spectat. Contra disputât acutissime R. Lôuiug, Zeitschrift für die gesamte Slrafrechlswissenschaft, VII, 1887, p. 636 seq.
2. Romisches Strafrecht, Lips., 1899, p. 612, ut novissimum tantum loeum adferam viri summae auctoritatis.
F. GUSTAFSSON
Nuperrime I. Lunâk* ut dolosam caedem ex parricidio extorqueret, Mommseni auctoritate motus — liaee suut verba eius : bôse Tôdtung, Mord, Todtschlag, quorum ultimum velim mente paulisper retineas — de praemeditata, parata caede cogitavit. Exaudio equidem tandem quod ad rem absolvendam pert.inere videatur. Sed si quis paraverat tantum caedem aul quia paraverat, non ideo praecipue puniebatur; et obstat Lunakio brevis in parandi verbo prior syllaba1 2 3. Yerum is puniebatur qui patraverat caedem*, is condemnabatur qui ad exitum mortiferum perduxerat caedem et qui in complurium pugna cruentaque rixa mortiferum, patrantem dederat ictum, quaerebatur 5 Tpx-x;, 6 çovc'/.tôvoç, Todtschlàger. Qui confecit, ut aiunt Latini, vel patravit is [jx.xtçpovoç erat, is expiandi sceleris causa supplicio dandus, poena adficiendus erat. Neque enim in sola caedis 4 vel caedendi vel caesoris (lignorum) voce inest ea, quae posteriore démuni aelate exorta est, occidendi vis plenior. Itaque si caedes et occisio facta non erit Cicero liabet ( Caecin. , 14, 41), et sic aperte in Milonis defensione (11, 29) discernuntur caedendi et occidendi notiones. Quod post occidendi, multa rarius occisionis et occisoris verbis expressum est, id antiqui illi patri cidii et patricidae vocabulis plenius significaverunt. — Et caedem perpetrantis nescio an aliqua resonet memoria, (juamvis confusa lateat, in parricidae voce sic a Maeciano et al) Ulpiano posili ( Digest ., 49, 9, 6) : « Utrum qui occiderunt parentes an etiam conscii poena parricidii adficiantur, quaeri potest; et ait Maecianus etiam conscios eadem poena adfîciendos, nonsolum parricidas. »
Ergo in Numae qui fertur loge morti duit et de patrante caedem aperte dicitur et in al os quoque necis perpotratores valet, non occisores tantum vel percussores, ut pro parricidis habeantur. liane ipsam ob rem impérative parricidas esto ponitur, quod praeceptum videtur, non cxplicatio veldefinitio — nisi forte eadem ratione ponitur ac saepius in duodecim tabularum legilms futurum tempus.
Jam vero sive clolo sciens in lege ilia fuit, sive a posterioribus addition est, quae est Brunnenmeisteri sententia, de dolo scientis et caedem parautis esse primitus aut loge aut nomine caulum vix est quod credas, post demum, de imprudentis facinore non doloso quid lieret,