E. Wôlfflin in Archivo suo XII, 1901, p
3. Hoc m mentern veuisse iatn Webero nunc video ex E. de Brunéri libro, p. 521, not. 4 in Ad. Soc. scient. Fenn., t. V, a. 1858, Weberi libriim qui est de exercitiis stili latini non inveui.
4. Gellius, N. A., XIX, 12,7 ligni algue frondium caedem commémorât.
DE PARRICIDIO
constitutum potius tibi persuadeas. Quamquam in patrandi verbo a I i qua inest rem inceptam consulto et dedita opéra perficiendi signilicatio.
De caede certe saepissime ponitur patrandi yerbum. Quod cum priscum quendam sonum haberet, Ciceroni et Caesari non gratum, a Sallustio 1 adamatum videtur, a Tacito pluribus locis ad caede ni et facinus est relatum, ut Ann. II, G6, 3 : maluil patrati quam incepti facinoris reus esse, occidi etc. ; II, 39,7 : patrata caede ; IV, 37, 6 : patrata eius caede; XIV, 44, 7 : caedem patrare; XV, 58, 14 : destringeret gladium caedemque patraret; II, 88, 3 : patrandae neci venenum ; XI, 38, 9 : multasque mortes iussu Messalinae patratas; XIV, 7, 1 : nuntios patrati facinoris opperienli; 14, 8, 19 : facinus patraturus; Ilist., IV, Ül, 2 : patrata demum caede. El maternae necis patrator est Ann. , XI V, 62, G2. Minus rarum fuit perpetrandi verbuin, et senescente iam latin itate Sidonius ( Epist ., VIII 6, 15) caedis infaustae perpelratores appellat. Restabat autem in iuris libris, sicut ipsum patrare, si quidem dies patrati iiidicii ponitur Cod. Theodos. IV, 19, 1, pr. Propelrare, si Paulo Diac. credendum (p. 227), fuit « mandare quod perficiatur ».
Quare quoniam patricida is fuit, qui patravit caedem, facilius intellegitur cur ci genetivus casus attribuatur : parricida liberum, civium, patriae, reipublicae. Quin etiam de patris et patrui parricidio loquitur Cicero, Phil., III, 7, 18. Et quod h ostis et parricida , latro et parricida coniunetim pro conviciis haud raro reperiuntur, eo infestum et caedem patraturum adversarium potius quam gentiles vel cives suorum percussorcs increpari contra Brunnénmeisterum (p. 222) monendum est.
Verum restant ipsius verbi et vocis diflicultates, quamquam si rem teneas, verba sequi par erit. De substantivo priore compositi nominis membro dubitant plurimi. Ego vero, ut omittam laudicenus, poscinummius, petlieredium, vincipes, fulcipedia, yerticordia, vertipedium, exercipes, incurvicervicum, repandirostrum, tentipellium, singularia partim, partim aliéna, nonne versicolorem , versipellem latine dicam qui verset colorem, pellem? Flexanimas, i. e. qui llexit animum certe latini auctoris est, Pacuvii (v. 177 Ribb.) : flexanima atque omnium
t. Cf. Quintilian., VIU, 3, 44 et Sali., Jug. 13, 5 : patratis consiliis. la glossis latinis explicari : peragere, porûcere, committere, admittere patet ex Goetzii Corpore.
2. Verba iuris vetusti praesertim coloris nescio au potissimum hauserit Tacitus ex Actis publicis, de quibus miperrime egit egregie, ut solet, Gaston Boissier, Tacite , Paris, 1903, pag. 70 s. et p. 266-278. Cicero autem patrandi verbum haud contempsit iu legum sermone imitando, ut De leg ., Il, 8, 19 operibus patratis.
F. GUSTAFSSON
regina rerum oratio, de qua compositione omnem dubitationem aufert Cicero de Orot., Il, 44, 187, aufert Cat.ullus 64, 330. Graecum EAv.ztjl-î-'ho: non expediit B. Delbrueck1 2, p.evéXacç explicat ex imperativo, quod prius membrum ideo possit esse, quia in initiis saepe sententiarum poni soleat imperativus. Eadem ratione, ni fallor, in flexanimits priori membro vis inest maior, atque in facta caede quaeritur quis patraverit caedem, non quis caedem patraverit, Prisco igitur et nondum adulto sennoni non est recusandum quin attribuatur hoc compositum, duarum praesertim stirpium verbalium.
Sonorum vero liisce in mutationibus minus liaereo : pâtricidas (pâdricidas) pârricidas, pâricidas*. Nam l r som coniuncti ut posteriore Latinorum aetate intemerati fere constabant,, ita non fuisse videntur apud priscos Italos ; aut anaptyxi aut attenuatione mutabantur, ut in bis : Satrius, Sac/ries, Sadmis; patri, paterei ; sacratrix, sacarac/rix ; antruare, an</ruare; trua, (/rua; atro, a,dro ; persontru, personrfru. Et in r abiit dentalis, ut in arfertur, arveitu; quattuor quarfratus, qua- (/raginta (postremo quarranta) ; ne commemorem ar/ ipio et cetera eius modi. Antiqui quia non geminabant consonantes, utrum parricidas an paricidas pronuntiarint non liquet; illud ego existimo.
Hoc igitur censeo : patricidam dictum esse qui patraret caedem; deinde in Numaelege parricidam qui liberum hominem consulto morti dedisset ; postremo obscurato patrandi sensu formam palricidae — sive servata restaret ipsa, sive, cum aliqua saltem eius memoria remaneret, adiuvante ut solet falsa etymologia, reficta esset ad siinilitudinem ^cczpoy. tôvoç, ex fabulis graecis et carminibus as-
sumptorum — relatam esse ad proprium parricidii genus, patris ATel propinqui occisi.
Quod magisne quam (juae ceteri attulerunt ad verisimilitudinem accédai, ne in re incerta veritatem expostulem, iam videant si qui legent. Huius vero totius rei capita quam potui brevissime exposui, veritus ne egregium et omnium disertissimum rerum Romanarum auctorem ac tamquam parentem parricida « occiderem fabulans ».
F. Gustafsson.
1. Vergleichen.de Syntax der indogermanischen Sprachen, III, p. 174.
2. M. Bréal iu Mémoires de la Société de linguistique , XII, 1901, p. 76, ubi tamen de pâtre occiso loquitur coll. vindemia olivarum.
GENESTETIANA NOVA
Pétri de Genestet poetae Batavi tria carmina latine vertit atque Boissierio de lileris latinis egregie merito offert I. 1. EIautman Batavus.