QUI IN CICERONIS « ORATORE » SUNT EM END AN DIS
Posteaquam ante hos undeviginti annos librum Tullianum qui ‘Orator’ inscribitur edicli et al i i nonnulli viri docti eidem libre edendo emendandoque operam dederunt nec scilicet ipse, siquid novi ad eum cmendandum adferre possem, quacrcrc destiti. Atque cetera ut omittam, de tribus iocis, quos quidem editores consentiunt esse emendandos, quac mihi nuper in mentem venerunt bic propono eaque quantulacumque sunt Tibi, lector benevolo, Tuoque iudicio omni qua par est observantia commendo.
§ 22. Cicero postquam§§ 20 et 21 tria ilia généra dicendi : grandiloquum , tenue , medium , breviter descripsit, bis verbis pergit :
Horum singulorum generum quicumque vim singulis consecuti sunt , magnum in oratoribus nomen liabuerunt.
Sic (vim singulis, non vim in singulis ) verba eis codicibus tradita sunt, qui ex codice illo Laudensi manaverunt, cui quidem anno 1422 invento, nunc dudurn perdito prior omnino libri pars (§ 1-90) debetur; mutili enim codices, qui soli tum noti fuerant, cum a § 91 incipiant, bic deficiunt. Atque illud singulis quid s i b i velit non apparet ; itaque aut delendum boc verbum aut mutandum in singuli aut verbum a I i - (juod supplendum esse editoribus placuit. Milii anno 1884 post singulis excidisse videbatur orationibus, nunc malim excidisse aetatibus ; conféras enim quaeso hos apud Ciceronem locos : 1.) De or. I, § 8 Consilio ac sapientia qui regere ac gubernare rem publicam pos-