Lipsiae, iu aedibus B G. Tenbueri
F. HEERDEGEN
sent, multinostra plures patrum memoria atqne etiam maiorum exstiterunt, cum boni perdin nulli, vix autem singnlis aetatibus singnli tolerabiles oratores invenirentur ; — 2.) Brut. § 333 Nonne cernimus vix singnlis aetatibus binos oratores laudabiles consti tisse ? — AJ quorum locorum simili ludinem ilia verba Or. § 22 sic emenclanda esse nunc censeo :
fforum singulorum generum quicumque vim singnlis <aetatibus> consecuti sunt, magnum in oratoribus nom.cn habuerunt.
§ 33 Cicero adfirmat se M. Bruti amici dilectissimi tune absentis desiderio cotidie magis incendi, nec solum desiderio, sed etiam admirabili fama virlulum incredibilium. quae specie dispares prudentiae coniunguntur .
Sic quidem codd. ; pro genetivo qui est prudentiae, cum tolerari non possit, Itali iampridem scripserunt ablativum prude ntia ; quam emendandi rationem ceteri deinceps editores omnes secuti sumus. At nunc potius dubito, an exciderit yerbum aliquod ante prudentiae. Quam emendandi rationem nunc ut- praeferam, eo potissimum adducor, quod in codice quem supra dixi Laudensi pluribus locis singula verba omissa quam mutata fuisse videntur. Malim igitur nunc scribere :
admirabili fama virtutnm incredibilium , quae specie dispares <Cyï> prudentiae coniunguntur .
ni
§ 170 agrtur de numéro oratorio, quem adversarii Cicero nis yituperaverant ac plane spernebant. Quem Cicero defendens haec respondet :
Ilic invidiosus numerus nihil afjert aliitd nis? ut sit apte verbis coniprehensa sententia ; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumgue casu , saepe natura.
Iïaec verba, quam vis codices non solum integri sed etiam mutili sic tradant, tamen non recte se habere existimanda sunt. Quaeritur
DE LOGIS QU IB US DAM GIüERONIS
enim, quidnam intersit inter casumdX(\\xQ naturam , quibus etiam ab antiquis sententias numerose comprohensas esse Cicero ait. Quid? quod cum natura (scil. sententiae) casus tam arte coniunctus est, ut hic ex ilia pendeat, Cicero dicere non potuit : plerumque casn, saepe natura , quasi inter se diversa essent. Iinrao ipse paulo post (§ 175) sic repetit verba : Nam, ut paulo ante dixi, parla paribus adiuncta et similiter definita itemque contrarié relata contraria , quae sua sponte, etiam si id non agas, cadunt plerumque numerose, e. q. s. ; atque simili J > us verbis Brut. § 33 utitur, ubi de eadem ilia apud antiquos numerosa sententiae conclusione sic agit : si quando [ad numerum conclusio ) erat , natura magis tam casaque fiebat. Sequitur illud saepe natura non recte se habere, sed mutandurn esse. Ac mihi quidem (1884) in mentem venit plerumque casa, semper natura , — parum féliciter, id quod iam recte notavit J . E. Sandys in editione sua (1885). Itaque Th. Stangl (1885) scribere maluit : plerumque casu ipsaque natura. Nunc yero sic emendare malim : plerumque casu suapte natura. Praesto sunt hi loci Tulliani quos conféras : De fin. I, 54 Voluptas est sola , quae nos vocet ad se et alliciat suapte natura ; — Ibid. Y, 36 unum earum (scil. virtutum genus), quae ingenerantur suapte natura appellan * turque non voluntariae ; — lbicl. V, 61 Hoc loco tantum explicemus, hciec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda ; — aliique aliorum librorum Tullianorum loci. Itaque illo.quoque Oratoris loco § 170 sic scribendum esse nunc censeo :
Hic invidiosus numerus nihil offert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia; quod fit etiam ab antiquis , sed plerumque casu suapte natura.
F. Heebdegen.