DE SUMMA FIDEI SIC PRAESUL ADALBERO SCRIBIT
Ms. Valenc. 354 (F 0 110 r°)
(Praesul) Régi Rotberto sic praesul Adalbero plaudit.
Lauduntis tam parva domus tua régna salutat.
A divis venerantur opes et his satiantur ;
In Domino pauper quæ sunt cælestia sume.
Quod sisermo labat, sanctum quoque pneumarogabo : 5 Vlla melos lira non posset ferre sonorum,
Si bene corda manu docta non percuteretur.
Ars occulta ; sécréta Dei sic non caperentur, Archanum quoddam très si non sanctificarent,
Filius ille patris si non in carne veniret. 10
Ostendens aliquid sit ratione superna,
Quod Deus est servans, carnem quam suscipit ornans, Assumpsit solus hoc quod très sunt operati,
Très in personis, quorum substantia simplex.
Vna tamen persona duas hominisque Deique 15
Contulit ; una quod est umquam non desinit esse ; Altéra post cœpit, quam protulit una dierum.
Oro, fides non ficta, meo suceurre labori :
2. Décrit par Mangeart, Catalogue des manuscrits de la bibliothèque de Valenciennes (p. 303) sous le n° 288; provient directement de l’abbaye de Saint-Amand d’Elnon. Fait partie d’un recueil factice, où il occupe les f°s 110 r° à 117 v° (le ms. entier comprend 135 feuillets) à 21 vers à la page. Tout le ms. est, sinon de la meme main, d’une même époque : fin du xi® ou début du xu 6 siècle. Ecriture assez grande et peu soignée, d’un seul trait ; pas de gloses interlinéaires dans la partie qui nous occupe.
Les initiales P. et F. qui figurent en marge du ms. de Valenciennes se rapportent au dialogue entre Adalbéron et la Foi : nous le traduisons Praesul et Fides. Nous avons rétabli l’indication marginale des personnages du dialogue où elle manquait, en nous efforçant de rétablir les coupures le moins arbitrairement possible. Même observation pour notre ponctuation.
MÉLANGES D’HISTOIRE DU MOYEN-AGE
(Fides)
(Praesul)
(Fides)
(Praesul)
(Fides)
(Praesul)
(Fides)
Praesul)
Si Deus est, nasciqua fertur conditione?
A nulla trahit exemplum, nullique relinquet. 20 Quattuor, ut scimus, hominum sunt conditiones :
Talis prima fuit, quam vir nec femina novit ; (F°110v°) Atque secunda viro de solo femina coepit ;
Femina vincta viro jam tertia fluxit in orbem ;
Quarta virum nescit, divinitus est operata. 25
Tertia fit primæ contraria, quarta secundœ;
Lex privata tribus; tamen est quartae generalis.
Très hominum fugiunt sensus, quia mistica res est : Namque duas credunt gens et judeus apella;
Tertia pro poenis est execçabilis illis. 30
Gonjunx absque viro peperit; sine conjuge matre Femina processit, non absque viro tamen orta. Mandatis caecata Dei sinagoga senilis Quod célébrât nescit, regem quem praedicat odit.
Si genesis judea, capax sub cortice legis, 35
Profert femineam sine conjuge conditionem,
Non célébrât cur absque virili semine matrem?
Quod sine matre fuit carnalis mater oborta ;
Fex sinagogalis cordis retinetur ab umbris,
Quod sine terreno puerum peperit pâtre virgo. 40 Non sine spe camis cineres servanturin antris,
Hasque creaturas Deus unus fecit utrasque.
Altéra parte viri fit, et altéra creditur ex se ; (F°lll r°) Judicet alta probans super his gens et judaismus,
Et ferat in medium quæ sit prestantior harum. 45 Altéra secura, dubitantior altéra cum sit;
Vix intelligitur dictum quod non iteratum ;
Miratur factum quod nunquam postea visum.
Creditur ergo fide : quod non habet experimentum ! Cantemus semper genitum de virgine natum. 50
Hune genitum natum, factum dicemus utrumque?
Quod genitus patris est hominis commune duorum ;
Ecce quod est natus; simili ratione refertur;
Atque quod est factus, hominem solummodo tangit, Pneumate conceptus sacro, de virgine natus, 55
A quo concepitur, die, est fas dicere patrem?
Non persona patris pater est, donum quoque pneuma. Hoc opus ecce Dei dono mirabile factum ;
Donum donatum semper dicatur et istud.
Donum donatum sensu describitur uno ? 60
LES POÈMES SATIRIQUES d’aDALBÉRON
(Fides)
(Praesul)
(Fides)
(Praesul)
(Fides)
(Praesul)
(Fides)
(Praesul)
(Fides)
Esse potest donum, donatum non erit illud ;
Donatum lamen esse nequit semper sino dono.
Tempore concessum donatum dicimus esse :
Ergo Dei donum donatum spiritus hic est, (F°H2r°) Et semper donum donatum virgo recepit, 65
Quæ genuit natum quem credimus antea natum.
Est unum generare Deum, die, atque creare?
Creduntur très personæ non esse creatæ ;
Creditur et hominis sic filins esse creatus.
Respice quod Deus est: mox dicitur esse creator; 70 Respice post hominem : jam dicitur esse creatus.
Est aliud generare quod est, aliudque creare?
Est generare patris natum, Deumque creare.
Condidit ille novam?
Non,, sed lapsam reparavit.
Omne quod est et quicquid dicitur esse creatum, 75 Condidit ex nihilo patris præclara voluntas.
Filius ex nihilo non est ; sed dicitur hic est,
Ex se quem genuit patris divina potestas.
Est semper genitus qui post in tempore natus ;
Hic idem genitus qui dicitur esse creatus : 80
Est igitur genitus dominus servusque creatus.
Si placet, aima fides, die istarelatio quidsit.
Haec servus simul et dominus duo suscipit unus ; Filius ancillae servus dicemus utrumque ; (F 0 112 v°) Filius atque patris Dominus super omnia verus. 85 Servus habet dominum, domini substantia servum; Altéra res servit ; do’minatur et altéra semper ;
Haec aliud quid sit, sed non aliud duo monstrant.
Hoc persona negat, Christi natura quod affert.
Est natura trium simplex, nati quoque bina. 90
Nam Christi natura duas se dividit in res,
Cujus personam non error dividat ullus.
Est in persona divisio quippe cavenda ;
Vlla tamen persona suam non dividit in se ;
Christus in hoc et personæ contraria sumunt, 95 Personis tamen una tribus substantia constat :
Prima creaturis, substantia fitque secunda ;
Accidit his proprium vel quod commune magisve.
Est tamen hoc : non ilia Dei substantia simplex.
Omne quod est unum, quod et accidit est alienum. 100 Est igitur simplex ; quod debet, hoc sibi debet;
Simplex ille Deus cujus génératio duplex.
Hic homo et hic Deus est ; et très sunt, et régnât unus. (Praesul) Die, praeclara fides, rutila quæ luce coruscas,
Die, sapiens, die, celsa quies, quia valde coartor : 105 Hoc quod temptavi per me transire pavesco. (F° 112 v°) Non hominis capit hoc sensus, quid très, quid et unus; Nam pater est, et filius est, et spiritus almus:
Haec tria sunt ; unus Deus ; hoc unum tria semper. Nunc verbum patris quid spiret dissere nobis; 110 In tenebris lumen nisi tu quis explicet illud ?
Dicere te sine te ; nihil est nisi fallere de te.
(Fides) Res obscura nimis, corpus non percipit illud ; Intellectibili sensu sunt haec capienda.
Non veto ; sed hominem solum dicamus oportet. 115 Audi quid lidei res sentiat inde beata.
Quod pater est Deus, est in eo substantia nulla ;
Quod Deus est pater, est in eo substantia nulla ;
Quod pater est quod filius est, substantia non est.
Ulla relativi non ad se causa refertur. 120
Quo pater est quo filius est, in eo sibi non est ;
Quod sibi non debet, hoc alter provocat ad se ;
Ecce quod alter habet; res una, nec est eadem res. Quicquid dividitur tribus his, substantia non est;
Res eadem non est ; igitur substantia non est. 125 Quod Deus est bonus et sapiens, hoc pertinet ad nos. Nempe Dei boni tas Deus est, sapientia nec non ; (F 0 H 3 r° ) Ergo Dei virtus Deus est et pertinet ad se :
Vnius proprium, non est commune duorum.
Quod non commune est, hoc unum desinit esse: 130 Quamvis una tribus non sit res, est tribus una. (Praesul) Ergo quod est proprium soli, substantia non est. Personæ sibi sunt alia*: quid separat illas?
Harum proprietas et differentia quædam :
In qua re, mihi die, harum discretio sistit? 135
(Fides) Quod pater est, quod filius est, persona remota ;
Filius a pâtre differt habitudine quadam ;
Hic proprium : quarum divisio jam patet apta.
Alter de solo venit ; hic alterque duobus ;
Nascitur alter ad hoc, ad quod procedit et alter. 140 Mittentes et jam très sunt, et (sunt) duo missi ; Mittuntur missor et mittunt missus uterque ;
Excipitur mittens unus, non mittitur idem,
LES POÈMES SATIRIQUES d'aDALBÉRON
P(raesul)
F(ides)
P(raesul)
F(ides)
P(raesul)
F(ides)
P(raesul)
F(ides)
P(raesul)
Et missus simul et mittens, est unus et idem.
Hoc est officium per se quod quisque ministrat; 145 Filius est solo pâtre ; quem pariter duo mittunt ; Spiritus est iterum sanctus quem mittit uterque. Spiritus egreditur; et haec sunt proprietates. (F 0 113 v°) Hoc proprium per se quod habent, hoc dividit illas ; Solius est patris, quia nunquam mittitur ipse. 150 Hae dantur per se personis proprietates,
Et quod sunt Deus est, et quod mittuntur earum:
Hoc opus est unum, quod très operantur et unus. Filius hoc quod habet patris de corde respirât.
Nam proprium patris est quod non procedit ab ullo ; 155 Filius hoc proprium tenet, est hic a pâtre solo;
Filius est unigenitus, pater ingenitusque.
Si pater ingenitus, die, est confessio vera?
Quod non affirmas, hoc non omnino fateris.
Est pater unigenitus : hic affirmatio nulla ; 160
Hoc dicens, nihil affirmas, sed rite negasti :
Omne quod affirmo, quodeumque negare coartor,
Non insubjectis, sed in his quae praedico sistunt. Namque patrem genitum me conveniente negasti : Quod pater ingenitus quaedam distantia monstrat ; 165 Dicendo ingenitum, quod non est, esse negatur. Dicendo patrem, nil dedicat, abdicat atque.
Die mihi, die, aliud proprium dicuntur habere ? Aptantur quaedam personis proprietates, (F°114r°) Vox patris intonuit ; hominum sibi filius aptat ; 170
Spiritus in specie sanxit baptisma columbae.
Hae personarum quaedam sunt proprietates.
Quod pater est, persona quod est, die, accedit illi ? Non, quia non coepit, nec tempore clauditur ullo: Tempora coeperunt, sed non in tempore coepta; 175 Tempore non coeptum manet aeternaliter illud.
Filius est semper, pater est semper, hoc spiritus ipsum, Et persona patris semper manet atque duorum.
Aeternum sic est; igitur non accidit illi.
Ecce quid est, horum ïleutrumsi dicitur esse? 180 Non est sic neutrum, sedmentem vult peracutam. Personas divisibiles si respicis illas,
Ecce relativum pater est, et filius ipsum ;
Aeternum si respicis, est substantia simplex.
Spiritus ille Dei fertur ratione sub ipsa? 185
Non alias nos deducit sua secta fidelis.
Est tribus in rebus tribus his discretio quedam :
Sunt conversio personae, substancia res hae.
Est tribus his per se sua res dinoscitur esse. (F° 114 v°) Filius atque pater duplices assciscit uterque, 190 Spiritus atque duas ; sed non assumit easdem.
Filius atque pater, dixi, substantia non est,
Sed sunt personae sibi quas conversio nectit, ln qua filius atque pater et habent et habentur.
Hocque relativum res fert duplices itératum. 195
P(raesul) Quae sunt hae ?
F(ides) Possessores possessionesque :
Possidet alter ad hoc, iterans ut possideatur.
.dica possessor sunt et possessio semper,
Et sibi semper habeant quiddam, cum non habeantur. Spiritus est persona Dei, substantia nec non ; 200
Non habet ille relativos, cum possideatur.
Spiritus ecce quod est. In hoc divisio nulla ;
Sèd, persona quod est, et habet divisio certa.
Altéra res jungit, sed et altéra separat ilium ;
Separat hoc proprium quod mox communio jungit ; 205 Quod communis inest, substantia dicitur esse,
Et quod habet proprium personam respicit ipsam, Atque relativus quod habetur, respicit ambas. (Praesul) Personae æquales sunt æternaliter istae ?
Hoc aequale prius, post aeternum mihi pande, 210 Personas aut naturam si respiciant haec. (F 0 115 r°)
(Fides) Hoc aequale nihil naturam tangit in hac re.
Omne quod est simplum, simul id non est quoque du- Nam natura Dei simplex ; nil duplicat in se. [plum : Omne quod aequale est, fertur de pluribus esse : 215
Ergo quod aequale est, a se natura repellit.
(Praesul) Personas etenim très hoc aequale requirit ?
(Fides) Personis tribus his nihil est aequale, sed unum.
Dum laudes agimus referentes omnipotenti,
Aequalis deitas, aequalis gloria summo ; 220
Nihil fidei fraudem facimus, loquimur nihil extra ; Sermo sed est moralis perfunctorie dictus.
Dicimus : aequalis deitas ; est dicere visum ;
Una tribus deitas simul est et gloria simplex.
Hoc aequale trium ; sonat acsi diceret unum, 225 Et velut eternum naturae semper adheret,
F(ides)
(Presul)
(Fides)
P(raesul)
F(ides)
Sic quoque divisis personis indubitanter.
Nuncmihi ferto, fides, cur convertentia non sint? Omnia quae referuntur convertentia non sunt : Spiritus atque pater converti non bene possunt. 230 Pneumatis improprius pater est, locus atque secundus ; Non convertuntur, quamquàm simul hi referantur. Primus et interior proprius cum terminus instat, Aut convertuntur per casus, aut referuntur.
Sed tamen interior si prima relatio non est, 235
Terminus interiorque...
Spiritus infertur, atque duo non referuntur ;
Vera relatio : sed tamen est improprie dicta.
Filius est proprius patris locus, et pater ipsum ; Quocirca convertuntur simul et referuntur. 240
Illorum tamen est communis spiritus almus ;
Quod commune tenentur, non convertuntur ad illud.
In propriis locus est primus, sed in impropriis non.
« Spiritus aime Dei patris », si dixeris istud,
Nec Deus est primus locus, et pater ille secundus. 245 « Spiritus aime patris summi » : nunc quod patris hoc Non locus est primus, sed dicitur ille secundus. [est, Propria converti possunt, communia nequaquam ; Omnia quae convertuntur, simul et referuntur. Spiritus hic Deus est ; Deus hic est spiritus idem. 250 Haec per se convertuntur simul et referuntur.
Non fit pervarios, sed fitpernomina casus.
Si tamen acciderit referantur pergenitivum,
Simplex esse potest iteransque, reciproca nunquam ; Spiritus et duo jam dixi quod non referuntur. 255 Ipsa fides nec ars ; haec convertentia poscunt ; Quaeritur arte fides, non ipsa fidem sibi quaerit ; Tendimus ad fidei partes et quaerimus artes.
Sacra fides, sine quis vix umquam percipietur, Spiritus est patris et nati ; dictum sine culpa. 260 Dicere sed quemquam prohibet censura fidei :
Pneumatis hic pater est ; ne filius esse putetur,
Filius ipsius non ut pater esse putetur.
Spiritus hoc quod habet proprium ratione résolve. Spiritus hoc proprium sanctus procedit utroque ; 265
Spiritus est mentes infusus discipulorum ;