‹ Mélanges d'histoire du Moyen Âge publiés sous la direction de M. le Professeur LuchaireChapitre 110 sur 117 · V. 228 : ferlo. En glose interlinéaire : die · texte numérisé non relu

V. 228 : ferlo. En glose interlinéaire : die

MÉLANGES D’HISTOIRE DU MOYEN-AGE

Spiritus est a quo conceptus filius hic est.

Diximus : « aptantur personis proprietates ;

Vox patris intonuit ; hominem sibi filius aptat ;

Spiritus in specie sanxit baptisma columbae ». 270

Spiritus atque pater simul hoc opus hoc operantur ; Cum Christo carnem solus tamen induit ille, Vnusquisque suum, sed idem très hoc operantur. P(raesul) Personaecommunetenentaliquodsimuladse?(F°l 16v°) F(ides) His iterum subtilis inest communio quaedam. 275 Singula personis dicuntur nomina ternis.

Vnumquoque tamen très in commune resignant; Spiritus est patris atque relativi simul horum.

Filius atque pater communiter accipiuntur :

Possidet alter in hoc in quo simul alter habetur ; 280

Quamvis sint aliae, reliquas tamen inspicit una.

Nomina sunt diversa tribus, sensus tamen unus ;

Hoc natura refert, hoc ipsa relatio confert.

Filius hoc, pater hoc, non hic, quod spiritus hoc est. P(raesul) Spiritus hic, die, est vitae, si spiritus omnis? 285 F(ides) Non est hic; factus per tempora spiritus omnis; Spiritus ille Dei tempore non clauditur ullo.

Spiritus aecclesiae membris diffunditur iste,

Et datur a Christo sanctis bis spiritus idem.

Spiritus in terra datur, ut sit proximus omnis ; 290

De caelo datur, ut semper Deus ametur.

Cum duo sint praecepta, Dei carisma sit unum ;

Sic duo cum data sint, dicatur spiritus unus ;

Est carisma Dei, genitus quo fertur amari A genitore suo, simul a genito genitorque. (F 0 117 r°) 295 Haec tria sunt, unum quae sic dilectio jungit;

Est, est cujus in aeternum; qui non habet est non;

Hic est quem tempus, quem régula nulla coercet.

...en divina cohors, nec mens hominis capit ulla. Omnibus exclusis, quaecumque creata videntur 300 Et digito moderans, et pensans cuncta, coartat.

Ignorare Deum dignissima poena reorum;

Non te nosse tuum, nec ignorantia culpet :

Hoc tibi concédât qui régnât hic et in aevum.

P(raesul) In summis rerum numéro quo cuncta tenentur, 305 Per très jam noctes te consului, bona nutrix.

Infans vagit adhuc quem tu satiare negasti.

F(ides) Ad praesens satis est, lili; ne commovearis :

LES POÈMES SATIRIQUES d’aDALBÉRON 177

Me Cartago monet ; vocat et Babilonia dives;

Invitant me, festinant ; hereses ibi régnant. 310

Quam petis ostendam ; sed plures in redeundo.

Est quia quod summum régnât super inferiora.

Creditur omne quod est rebus constare duabus : Altéra res est alterius, sed et altéra nunquam.

Ergo creatori famulentur cuncta creata. 313

(Praesul) I cum pace, fides, regem per secula servans (F 0 117 v°) Qui super ardua me coeli transire coegit,

Inculcans heresim quam me tetigisse putavit. 1 Testis sit Dominus, testis simul iste libellus.

Techis (sic) exiguis non multum protulit aurum. 320 Insipiens scriptor coepi quod non bene sensi ;

Si quid peccavi, veniam spero me posse mereri.

Nonne fidem servant, cum res et fama laborantur ? Iamdudum famam res et rem fama fefellit ; Concordant censura duo, si forte répugnant ; 323

Nos duo vix unum sentimus, nullus utrumque.

De sacro fidei cessant versus Azelini.

Page 1