A. M0REL-FAT
FERNAND DE CORDOUE
facias, simillimus Senecae seniori, nescio an corpore, certe memoria atque ingenio, ut, si Pythagoram audire vellemus, putari posset anima Senecae in hoc esse homme renata. Etenim ille in Declamationum prooemio refert quod pene incredibile hactenus, mine recens istius fides credibile facit : solitum se esse mille versus semel auditos continuo referre et ut a quoque acceperat, nam a singulis hominibus singuli versus dicebantur, suum cuique reddere. Idem in duplicato numéro ait fecisse Porcium Latronem, qui fuit idem Cordubensis ac condiscipulus suus. Sed profecto non tantopere illi suo tempore admirabiles extiterunt, quantum hic nostra aetate ; tametsi non omnia me experiri permisit angustia temporis, siquidem tribus diebus homine usus sum et mecum et cum aliis compluribus disputante, et ipse alias quoque facturum pollicetur. Verum de eo quod expert us sum, sive quae repetit ex disputatore modo audita sive ea quae in thesauro quodam atque in aerario lecta collocavit, nihil cognovi mirabilius. Quantacumque alloquaris oratione hominem, ipse eam omne vel ad litteram vel ad sensum, si minus aperte ab altero prolata est, repetit et quidem celerius expressius doctius, ut cum magis sua credas quam aliéna proferre. Quicquid ab adversario dudum est dictum, quicquid eodem die, quicquid pridie, quicquid nuper, id omne sic tenet, ut eum nulla sententia, nullum et verbum effugiat. Adeo multum periculj est ac summopere cavendum, ne quid calore disputandi aut cursu orationis aut multitudine rationum aut altercandi mora tibi excidat, quod non plane cum ceteris tuis dictis constet atque consentiat; protinus enim ille incon stantiae tuae te admonet et loqui contraria aut inter se repu gnantia ostendit. Quamquamnon deestin disputationibus calliditas mira atque solertia ; qui etsi in luctando, ut sic dicam, robustissimus est, tamen omnes, ut aiunt, palaestrici numéros ac tlexus adhibet, ut eodem momento et viribus premat et arte éludât simulque pede et genu manu latere decertet. Et liaec quidem 1 extemporalia. Quid autem ilia studio ac lectione comparata? praeter ea de quibus iudicare non possum : hebraeam punicam caldaicam linguam, quae ita multa sunt et quasi flumine quodam abundantissimo perveliuntur, ut mihi miraculum subeat ac stupor audienti tantam omnium disciplinarum, immo omnium auctorum et omnium librorum repeti-