L’édition de 1574 et Sabbadini : quid
ET LES HUMANISTES ITALIENS
tionem. Niliil in grammatice est, nihil in dialecticis, nihil in physicis, nihil in metaphysicis, nihil in moralibus, nihil in geometricis, nihil in astronomicis, nihil in medicinis, nihil in musica, nihil in theologia, nihil denique in iure, quod ignoret; ignoret dico? immo quod non liabeat in promptu memoriterque reddat ac pene decantet. Itanusquam in proferendo haesitat, ita fluit,ita abundat, ut prius dubitare desinat adversarius et repugnare, quam ille fidem aliam super aliam l'acere. Eo loquente omnes ita stupent atque ab eo dépendent, ut inquit de Didone Virgilius : « Pendetque iterum narrantis ab ore » ( Aen . , IV, 79) et Ovidius : « Narrantis coniunx pendet ab ore viri » ( lier ., I, 30). Parum dico : Sibyllam putes aut aliquam Apollinis vatem, cui omnia, si veteribus credimus, cognita erant. Nec unum dicas hominem loqui, ut Priscianum, Aristoteleru, Euclidem, Ptoloinaeum, Galenum, Aristophanem, Ulpianum, sed hos omnes et quamplurimas doctissimorum hominum animas hoc hominis corculum insidere, est enim statura infra iustam et gracili, aut certe tôt annos vixisse in studiis, quot Nestor fuit in yita.
Quaeris quot annos natus sit?Dicam tringita? nondum satis annorum putabis. Dicam quinquaginta ? ne hoc quidem verisimile est. Profecto non credes, nisi tertiam aetatem hominum, quod fertur de Nestore, vixisse dicam. Agit itaque Ferdinandus, hoc enim nomen est nostro Nestori, agit tertiam aetatem exactis iam duabus, siquidem transivit infantiam pueritiamque, in media positus adulescentia, duodevicesimum agens annum aut modo ingressus undevicesimum, nondum malas signante lanugine. Quis hoc credat, nisi qui viderit? quomodo habebunt tam mirae rei posteri fidem ? quanto minus créditai si, quod utinam ei contingat, diu vixerit. Sileo hoc loco moruni sermonis aspectusque suavitatem modestiam mansuetudinem, ut prope euin non minori benivolentia complectamur, quam admiratione suspicimus. Verum ut sincere de homine iudicem et nihil vel quod adest ei vel quod abest omittam, lingua latina facultas poetica tanta ei adest, quantam Hispania docere aut aliqua provincia potuit. Breviter, summa, ut dicitur, manus in eo desideratur (solum namque in Italia nitor ille dicendi, ornatus orationis, vis eloquentiae viget, sive in prosa sive in carminé, praesertim iactis fundamentis in graeca lingua) h Quibus rebus
1. L’édition de 1574 et M. Sabbadini ferment la parenthèse après carminé, mais il est évident que praesertim iactis fundamentis in graeca lingua se
rapporte, non à Fernand, mais aux Italiens.