PLAINTE SUR LA DIVISION DE L'EMPIRE CARLOVINGIEN
Montes et colles, sylvaeque et flumina, fontes Praeruptseque rupes, pariter vallesque profonde, Francorum lugete genus : quod munere Christi Imperio celsum, jacet ecce in pulvere versum. Hune elementa sibi sumant compuncta dolorem, Terrarum tractus, maris œquora, sidera cœli, • Ventorura flatus, pluviarum déni que guttae : Et doleant homines hominum quia corda rigescunt. Omnia concrepitant divinis cincta flagellis, Omnia vastantur horrendœ cladis erumnis : Omne bonum pacis odiis laniatur acerbis : Omne decus regni furiis fuscatur iniquis. Ecclesiœ dejectus honos jacet ecce sepultus : Jura sacerdotum penitus eversa ruerunt.
Divinre jam legis amor terrorque recessit, Et scita jam canonuin cunctorum calce teruntur. Vexantur clara? assiduis conflictibus urbes, Basilicœ Christi prisco spoliantur honore : Martyribus jam nullus honos : altaribus ipsis Nemo metum defert, sacris reverentia nulla est. Continuis prœdis plèbes miseranda laborat : Nobilitas discors in mulua funera saevit. Sanguine terra madet, fervescunt cuncta rapinis, Et rabies scelerum ruptis discurrit babenis. Flagrat adulterium, perjuria nulla timentur. Funditur innocuus nullo jam vindice sanguis : Jam regum legumque metus morlalia liquit. Tartareum ciausis oculis jamque itur ad ignem.