‹ Mélanges littéraires extraits des Pères latinsChapitre 214 sur 385 · LA FRANCE SOUS PHILIPPE II · texte numérisé non relu

LA FRANCE SOUS PHILIPPE II

Àd episcopos Francorum. 1074. — Longajam temporum curricula transacta sunt, ex quo regnum Franciae, olim famosura ac potentissimum, a statu gloriae suae cœpit inflecti, et succrescentibus malis moribus, plerisque virtutum insignibus denudari. Yerum his temporibus et culmen honoris et tota faciès deeoris ejus collapsa videtur, cum neglectis legibus, omnique conculcata justitia, quidquid fœdum,crudele,miserandum intolerandumque est, ibi et impune agitur, et adepta liccntia jam in consuetudine habetur. Ante aliquot annos, postquam tepente inter vos regia potestate, nullis legibus, nulloque imperio , injuriae pronibitœ sunt vel punitœ , inimici inter se quodam communi juregentium, quisquepro viribus conflixerunt ad vindicandas injurias suas arma copiasque paraverunt. Quibus permotionibus etsi plerumque in patria cœdes, incendia et alia quœ bellum fert exorta sint, dolendum quidem id fuit, sed non tantopere admirandum.

Nunc autem omnes malitia? quasi quodam pestilentiœ morbo repleti horrenda et multum execranda lactnora, multotiens nemine impellente, committunt; nihil bumani nihilque divini attendunt : perjuria, sacrilegia, incestum perpetrare, sese invicem tradere pro nihilo ducunt,et quod nusquam terrarum est, cives, propinqui, fratres etiam alii alios propter cupiditatem capiunt, et omnia bona eorum ab illis extorquentes, vitam in extrema miseria finire faciunt. Peregrinos ad Apostolorum liminaeuntesetredeuntes,uticuique opportunumfit, capientes in carcere;tradunt, et acrioribus quam paganusaliquis eos redemptione tormentis afficientes, sœpe ab illis plusquam nabeant pro redemptione exigunt.

Page 1