‹ Mélanges littéraires extraits des Pères latinsChapitre 97 sur 385 · PORTRAIT D' ATTILA · texte numérisé non relu

PORTRAIT D' ATTILA

....Primas mundi gentes, Romanos Vesegothasque subdereperoptabat. Cujus exercitus quingentorum millium esse numerus ferebatur. Vir in concussionem gentium natus in mundo, terrarum omnium metus : qui nescio qua sorte terrebat cuncta , formidabili de se opinione vulgata. Erat namque superbus in cessu, hue atqueilluc circumferens oculos, ut elati potentiaipso quoque motu côrporis appareret. Bellorum quidem amator, sed ipse manu temperans, consilio validissimus, supplicantibus exorabilis, propitius in fide semel receptis. Forma brevis, lato pectore, capite grandiori, minutis oculis, rarus barba, canis aspersus, simo naso, teter colore, originis suœ signa restituens. Oui quamvis hujus esset naturœ ut semper maçna confideret, addebat ci tamen confidentiam gladius Martis inventus, apud ScYlharum reges semper babitus. Quem Priscus historiens tali refert occasione detectum : Quum pastor, inquiens, quidam gregis unam buculam conspiceret claudicantem , nec causam tanti vulneris inveniret, sollicitus vestigia cruoris insequitur : tandemque venit ad gladium, quem depascens herbas bucula incaute calcavcrat, eflossumque protinus ad Attilam defert. Quo ille munere gratulatus, ut erat magnanimus, arbitratur se totius mundi principem constitutum, et per Martis gladium potestatem sibiconcessam esse bellorum.

De Origine Actuque Getarum, cil.

Ce portrait est le complément naturel du portrait général de la race hunnique que saint Sidoine Apollinaire nous a tracé plus haut : voir page 95. Chateaubriand l'a reproduit dans ses Eludes historiques. M. Victor Hugo en a pareillement cité les principaux traits dans son ouvrage intitulé le Rhin, et il ajoute la rélle\ion suivante :

Page 1