‹ Mélanges offerts à M. Émile PicotChapitre 89 sur 320 · CORRESPONDANCE DE CLAUDE AQ.UAVIVA I · texte numérisé non relu

CORRESPONDANCE DE CLAUDE AQ.UAVIVA I

quibus civitas ista afflictata est, nostrorum opéra vel maxime utilis futura sit ad eam recreaudam, et ad religionem catholicam in ea promovendam. Quo magis nostros convenit quos Dominus ad hoc opus evocavit, adniti ut omni studio, totisque viribus se impendant proximis ad Christum adducendis, et in ea re nulli labori aut incommodo parcant, certissime scientes paratam sibi esse mercedem, quam absoluto diurno penso magnus ille pater familias operariis omnibus fidelibus ac diligentibus cum magno fœnore persolvet. Q.uanquani ea est ipsius bonitas ut ne id quidem tempus omnino expectare soieat, sed srepe etiam in ipso agro sudantibus prandium submittere soieat, suarum scilicet gratiarum et consolationum abundantiam, quam etiam eo cuique liberalius ac largius impertit quo eum in laborando alacriorem ac ferventiorem videt. Quare cum tam bonum Dominum habeamus, decet nos etiam qui ad hoc electi sumus, quicquid ab illo accepimus, quoniam omnia ab illo accepimus, illius obsequio atque honori reddere ; et R. V. quod iam facit in ista urbe, id semper facere débet ut per se et reliquos nostros quam maxime divinum honorem amplificet, et proximorum saluti serviat. Etsi quod ad collegium ipsum instituendum pertinet, in hoc nolim R^'" V. festinare, sed omnia semper ad P. Provincialem referre, eiusqueconsilio gubernare, quippe qui norit quas vires provincia habeat et quid oneris sustinere queat. Nec de cetero habeo iam quod scribam nisi quod commendo R"^ V. et reliquos nostros gratias Dei, ut ipsos semper custodiat et excitet, quod mihi vicissim eorum precibus et sanctis sacrificiis assidue implorari cupio.

Romœ 19 martii 1586.

Servus in Christo

Claudius [Aquaviva]

Reverendo in Christo Patri, P, Aegidio Bavario, Superiori Societatis Jesu. Gandavi.

Original, avec sceau en placard.

158e, 17 avril, Rome. — Le P. Cl. Aquaviva à Lambert, abbé de Saint-Pierre, à Gand.

Il le remercie de ses marques de bienveillance à l'égard de la

mission.

Admodum Révérende Pater ac Domine in Christo observandissime, Gratissimie mihi fuere D. V. littéral, utpote testes ipsius pie-

Page 1