I06 VICTOR VAN DER HAEGHEN
tatis ac benevolentise etiam peculiaris in Societatem nostram, quam ego ut ante aliquot annos plane cognoram, ita gavisus sum eani adhuc in D. Y. animo vigere ac talibus etiam monumentis atque operibus sese ostendere. Quare débet sane D. V. idem sibi de nobis polliceri, quippe cum eius virtus tanto iam tempore perspecta nos sibi magnopere obligarit ac devinxerit ac propterea si quid unquam incidet quod pro nostra tenuitate ad eius obsequium voluntatem efficere valeamus, certo sciât nihil nobis gratins futurum quam si cum omni fiducia nobis ut suis utatur. Nam quod modo auctoritatem etiam suam pro ista nostrorum missione continuanda interponit, et eius autoritas tanti apud nos est, et res ipsa adeo pia et sancta, et ad Dei honorem adeo pertinens ut facile a nobis concedi dcbuerit. Atque utinam ii quidem eam operam istic navare possint, quem (.wV) et ardens D. \'estnt zelus desiderat, et ipse civitatis afflict^e status, quem D. W déplorât, requireret. Sed tamen sperandum est Dominum Deum pro sua infinita bonitate tum illis sua ope atque auxilio aftuturum ad aliquem fructum in proximorum aniniis faciendum, tum etiam civitatem ipsam suo brachio protecturum itaque adiuturum ut brevi in ea pietas ac religio, bonorumque omnium copia reflorescat, quoniam ipse est qui erigit elisos et alligat contritiones eorum. Quod nos quoque pro parte nostra libenterprecabimur, simulque D. Vestra.* pro eius virtute et in nos caritate uberem et supcreffluentem retributionem. Romaî 17 aprilis 1 386.
D. V. admodum R.
Servus inutilis in Christo
Claudius Aq[uaviva] Reverendo in Christo Patri ac Domino Lamberto, Abbati S. Pétri Blandiniensis. Gandavi.
Original, avec sceau en placard .
1586, 20 octobre, Gand. — Le Magistrat de Gand au P. Cl. Aquaviva, à Rome.
Le Magistrat renouvelle ses instances ; il promet de fournir
aux PP. des ressources pour vivre convenablement.
Copie notariée faite à Rome en 1671. — Imprimé, Les JcsiiUcs à Gaiid, w 7.
1587,9 février, Rome. — Le P. Cl. Aquaviva au Magistrat de Gand.
CORRESPONDANCI-: DE CLAUDE AQ.UAVIVA IO7
Malgré son vif désir de répondre au vœu exprimé par les administrateurs de la vaste cité qui a tant souffert de la part des hérétiques, il est au regret de ne pouvoir y donner suite. Dans cette province comme dans beaucoup d'autres les ouvriers font défaut. Pour le moment il ne peut que s'efforcer de maintenir la mission, qui rend tant de services.
Illustres et adnioduni Magnifici Domini, Q.uas Dominationes Vestrie 20 octobrisad nos litteras dederunt plurimis nominibus gratissimie fuerunt, ac esse quidem debuerunt, testes enim erant cum affectus benevoli in societatem nostram,tum piissimi etiam zeli in causa Domini promovenda; cui nos quoque quibuscumque rationibus possumus, servira debemus. Et certe non mcdiocriter nobis et fidei catholici^ gratulati sumus, quod eiusmodi moderatorescivitas ista amplissima nacta sit, qui-c tôt et tanta tam recenter ab ha^reticis est passa, ut tante studio procurctur animaïuni salus, quaî rerum publicarumgubernatoribus tantopere a Deo comniendata est, Quo magis etiam dolemus quod eiusmodi sit hoc tempore inopia nostra operariorum ut sanctissimis DD. Vesirarum desideriis piissimisque postulatis satistacere non possimus. Tôt enim loca sunt tum in ista, tum aliis non paucis provinciis, quœ nostrorum hominum operam, quantulacumque est, his temporibus postulant ut nullo modo omnibus satis esse possimus ; immo nec collegiis quidem iam admissis operariorum satis exhiberi a nobis potest, quod tamen ex officio et obligatione nobis incumbit, cum ea admiserimus. Itaque quanquam et propter amplitudinem istius insignis civitatis, fructusque magnos animarum, qui inde non immerito sperari possunt et propter benevolentiam quam nostri hactenus a DD. Vestris, ceterisque istis catholicis civibus experti sunt (cui etiam non mediocrem addiderunt cumulum bac nova oblatione monasterii ad collegium Societatis instituendum) propensionem magnam sensimus ad id concedendum ac desiderandum quod postulabatur ; quia tamen certissime intelligimus vires nostras in prœsenti id minime ferre, coacti sumus rem in aliud tempus differre, quo id maiori nostro commodo istiusque civitatis ampliori utilitate praestare possimus. Interea temporis DD. Vestras fruenturlaboribus ac opéra missionis istius quœ istic est, quam nos quocumque etiam incommodo continuare enitemur, ea preterea spc ut aliquando per Dei gratiam maiorem numerum operariorum concedamus, quo DD. Vestrarum