‹ Mélanges Paul Fabre; études d'histoire du moyen âgeChapitre 287 sur 312 · UNE PENSION A MARIE ROBINE ET A SON CONFESSEUR · texte numérisé non relu

UNE PENSION A MARIE ROBINE ET A SON CONFESSEUR

Dilecte in Christo filie Marie Robine, Auxilane diocesis, salutem, etc. Devocionis tue sinceritas qua nos et Romanam Ecclesiam revereris, necnon laudabilia tue pietatis et virtutis mérita, super quibus apud nos lidedignorum commendaris testimonio, promerentur ut illa tibi libenter concedamus que tibi fore conspicimus oportuna. Nos igitur ut tu, que, spretis mundanis oblectacionibus, in arto quodam oratorio infra cimiterium S. Michaelis sito in parochia ecclesie S. Desiderii Avinionensis constructo, sub austeritate vite, Altissimo diceris laudabiliter familiari, in hujusmodi tuo laudabili proposito persislere, tuque et unus presbyter, confessor tuus, qui missam cotidîe in tua presencia celebrabit, et una servitrix honesta, que tibi serviet, quos duxeris eligendos, valeatis sustentari, providere volentes teque favore prosequi gracioso, tuis in bac parte supplicationibus inclinati, tibi de et super obvencionibus, oblacionibus et emolumentis ad capellam sépulture recolende memorie Pétri S. Georgii ad Vélum Aureum diaconi cardinalis, de Luczembourch vulgariter nuncupati, in eodem cimiterio quiescentis, proventuris, pensionem annuam sexaginta florenorum auri monete Avinionensis communiter currentis, Ubi videlicet pro tuis supportandis viginti quatuor, et pro presbytero alios viginli quatuor ac servitrice prediclis alios duodecim florenos, sexaginta florenorum predictorum, vel procuratori tuo ad hoc légitime constituto, per priorem pro tempore existentem et dilectos fîlios conventum monasterii Avinionensis ordinis S. Pétri confessons, medietatem videlicet in Resurrectionis dominice, et aliam medietatem sexaginta florenorum hujusmodi in celebritatis Omnium Sanctorum festivitatibus annis singulis persolvendam, apostolica tibi auctoritate concedimus, constituimus, deputamus et assignamus. Volumus autem quod, si idem prior et conventus hujusmodi pensionem annuatim predictis terminis, aut saltim infra viginti dies termines ipsos immédiate sequentes, non pcrsolverint, ut prefertur, eo ipso singulis terminis et viginti diebus predictis elapsis, nisi a te super hoc dilacionem habuerinl, ipsi prior excomunicacionis et conventus suspensionis sentencias incurrant, dictumque monasterium ecclesiastico subjaceai interdicto, ac iidem prior et conventus ab administracione obvencioDum, oblado-

num et emolumentorum hujusmodi supensi existant, ipsique prior ab excommunicacionis et conventus suspensionis sentenciis absolvi et interdictum hujusmodi relaxari, ac iidem prior et conventus ad administracionem dictorum honorum restitui nequeant, donec de ipsa pensione tibi et presbytero ac scrvitrici predictis tune débita fuerit intègre satisfactum. Non obstanlibus quibuscunque constitutionibus apostolicis ac slatutis et consuetudinibus monaslerii et ordinis predictorum contrariis juramento, conflrmacione apostolica vel quacunque ârmitate alia roboratis, aut si eidem priori et conventui a Scde apostolica, [videlicetj a felicis recordacionis Clémente papa VII, predecessore noslro, indultum existât quod ad solucionem alicujus pensionis, et presertim super obvencionibus, oblacionibus et emolumentis prefatis quibusvis personis, et cujuscunque dignitatis aut preeminencie existant, minime teneanlur et ad idcompelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mencionem, et quibusvis aliis privilegiis, indul^enciis et litteris apostolicis generalibus vel spccialibus^ quorumcunque tenorum existant, per que presentibus non expressa vel totaliter non inscrta efTectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit in nostris litteris mencio specialis. Volumus autem quod, quamprimum ab hac luce migraveris, dicta pensio cesset penitus et expiret. NuUi ergo, etc., nostre concessionis, constitucionis, deputacionis, assignacionis et voluntatis infringere, etc. Datum Avinione, III nonas januarii, anno primo.

Gratis ubique de mandato.

(Arch. du Vatican, Reg, Avenion, III Benedicti XIII, fol. 197 v».)

Page 1