N° i3 de la Liste générale des sujets
Comme exemple de la variété des explications symboliques dans lesquelles se plaisaient les commentateurs de l'Apocalypse, je citerai ce qui est dit de la même vision du cheval blanc dans le manuscrit de Cambrai 1 :
Et ecce equus albus, scilicet prior electorum numerus, in baptismo super nivem dealbatus. (Ysaias, I : « sicut nix dealbabuntur » 2.)
Et qui sedebat super eum, scilicet Christus, habebat arcum, id est sanctam Scripturam, que bonos deffendit, ostes occidit, cujus lignum duricia Veteris Testamenti, corda misericordia Novi. De hoc arcu, Genesis IX : « Ponam arcum meum in nubibus celi, et erit signum » 3, etc. Ab hoc arcu quedam sagitte vulnerant ad mortem (Deut., XXXII) : a Sagittas meas complebo in eis » 4, quedam ad medelam ( 1 1 1 1 Reg., XIII) : « Sagitta salutis contra Syriam » 5 (Job, V), ipse vulnerat et medetur » 6.
Et data est ei corona, scilicet eterna retribucio, que sequitur arcum predicationis ; et secundum hoc iste daturus ei refertur ad aliud quod vidit et audivit; et secundum hoc sic exponitur data est ei corona, id est cetus predicatorum illius temporis, qui jam coronati sunt una stola (infra eodem: « date sunt ei singule stole albe7»). Vel potest exponi aliter, secundum quod daturus ei refertur equo, et tune est sensus : data ei corona, scilicet numéro electorum post dealbationem baptismi datur corona virtutum in presenti, et in futuro corona gaudiorum (Psalm.: « gratiam et gloriam dabit Dominus » 8) . Vel aliter exponi potest secundum quod li ei