‹ Memoires de Louis-Henri de Lomenie, comte de Brienne, dit le jeune Brienne (volume 2)Chapitre 29 sur 42 · ODE · texte numérisé non relu

ODE

Orbis Heroas domiti triumphis Inclytos, audax memorare Clio, Nunc mihi toios Heliconis alti P aride recessus.

Die modo suaves, quibus eruditas Applicet grandis Richeleius aures ; Die et acceptos pueris Deorum Barbite canlus.

At quis imbelli Cythara, fugatas Hostium passim memoret cohortes ?

Quis solo aequatas fidibus jocosis Concinat arces ?

Haec ament quamvis graviore plectro Facta sacrari, tamen ire certum est, Qua viam pollens numeris, et arcu Monstrat Apollo.

Gallicae custos, columenque gentis, Et rei claram decus, in perennes Ergo te fastos référât canoro Pectine Musa .

Quid prius dicat ? Patriisne factum Dotibus pectus ? Veneresne linguae Melleae? An dignum imperio serenae Frontis honorem ?

An parem scepiiis animum, arduisque Unice rébus facilem gerendis ?

Seu placet belli, sociasve pacis Dicere leges * .

Page 1