‹ Mémoires historiques sur les missions des ordres religieux et spécialement sur les questions du clergé indigène et des rites malabaresChapitre 101 sur 106 · ILLUSTRISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO · texte numérisé non relu

ILLUSTRISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO

Littcrœ ab Illustrissima Dominationc Vestra, superiori anno 1 61 4 conscriptœ redditœ mihi sunt hoc mense decembri hujus anni 1615, ex quibus quanto affectus sim gaudio, il 1 i potissimum crit perspicuum, qui tertio ab bine anno novit, quanto mœrore consternatus fuerim ex eo quod scirem, quœdam de me ad Illustrissimam Dominationem vestram fuisse delata, quae a veritate non paruni deflectebant : Mgro enim me animo ferre par erat, apud Illustrissimam Dominationem vestram, Amantissimum Parentemet Dominum, non benc audire. Quod si hoc in meum tantummodo dedecus redundasset, trislitiam utique animi mei perpeluo contegissem silentio ; sed cum cognosecrem in animarum vergere perniciem, Illustrissimam Dominationem vestram non bene de Madurensi missione sentire, eo modo quo potui per litteras me apud Illustrissimam Dominationem vestram purgare curavi; sed si quid tristitiae fuit mihi elapso anno, id omne, per has litteras cumulatif mihi consolationis impendentes fructus, satis superque sublalum est. Et quidem licet pergratum fuerit mihi, Illustrissime Dominationi vestrœ perspicuum fuisse, qua rationc me gesserim in Madurensis missionis negotiis; potiori tamen jure, ex eo sum gavisus quod, archiepiscopi Cranganorensis et nostra? provincialis congregationis, multorumque Patrum, peritorum virorum, de bac re sententiam Illustrissima Dominatio vestra cognoscens, illa qua> ex corum sententia licere, et ad Ethnicorum conversionem omnino necessaria esse experientia doect, Illustrissima;' Dominationis vestrae auctoritate perpeluo stabilienda sperem.

Caetcrum has ego litteras, ex urbe Coccinensi scribo, ad quani

quibusdam de causis supcriori mcnsc vcni, a Pâtre provincial] vocatus, sed ob id prsecipue quia sperabat idem Pater ex responsionc nostri Patris gencralis res omnes ad missioncm Madurcnsem spcctantes boc anno ultimo stabiliendas fore, atque adco quia non nisi présente me de iis rébus Patres consulerc conslitucbat, bue me venire jussit. Non paucis aftliclatus angustiis iler boc confeci , quas Benignissimus Dominus per bos ipsos Etbnicosinlcrdum mitigabat; qui mei miscricordia permoti non solum nos recipiebant bospitio, sed quto. mibi et duobus meis ebristianis braelimanibus ad victum necessaria erant, tanquam paui)cribus et i)eregrinis advenis bénigne suppeditabant : quibus prout sesc offerebat occasio monita salutis impenderc non destiti. Semel in eo versatus periculo sum, in quo absque dubio me moriturum sperabam, et cum nihil hue usque deeertaverim, ad coronam a Christo evocari exoptabam; licet desiderium hoc meum ex eo maxime retardabatur, quod scilicetvidercm ineceptum hoc negotium in gloriam Dei non esse hue usque absolutum. Vcritatem fateor Amantissimo Parenti meo et Domino : Exopto quam maxime immensas bas regiones in baculo meo perlustrarc, et bos innumeros populos generare Christo ; in quibus donec Christus formetur, quid gaudii servis ejus esse possit ignoro, quibus mos est tune tantumsatiari cum in iis quibuscum versantur gloria Domini apparet ex fidei et gratiœ fulgore profecta. Illustrissimam Dominationem vestram iterum atque iterum enixe rogo, ut me fdium suum et servum in suis sanctis sacrificiis et orationibus commendatum habeat, ut quse in me bénéficia Dominus confertagnoscam, ne ingrati animi crimine existam rcus. Quare humiliter et ut sum absens genuflexus exposco ut Illustrissima Dominatio vestra. cum bas perlegerit litteras, milii servo suo et fdio in Domino optalissimas clargiatur benedictiones.Ex urbe Coccincnsi, sexto calendasjanuarii 1615. Illustrissime Dominationis vestra1,

Indignissimus servus et filins in Christo,

Page 1