ROBERTUS DE NOBIMP.US
2° Lettre du P. Yico au II. P. général.
Quandoquidem Va Pas ita vult, et indc praecipuum voluptatis fructum accipio, certiorem faciam Y. P. ut soleo hac sccunda epistola de rationibus meis; admiscens etiam de Rd0 P. Robcrto de Nobilibus eui paulo antea socius adjunçtus sum. Primo loco (nescio an sic expédiât) tamen gratias ago quod me ad gradum professorum promoveri jussisti : quanquam enim tutius me in humilitate mea consistera arbitrabar, idque mihi concedi magnopere eupiebam ; tamen quod Pas Va seeus atque ipse ego optabam ad majorem Dei gloriam judicavit , fierique imperavit ; aequiesoo judicioV" Ptis ac Dei, deque patefacta mihi ejus sanctissima voluntale, tum ipsiprimum, tum Pli V" gratias ago : illud vero etiam atque etiam peto, ut quando per Vëstram Paternitatem id totum effectum est, per eamdem impctrem a Deo idoneam mentem tanta? vocationi, et sanctissimum illum spiritum, quem B. P. Ignatius societati professa? hsereditarium et proprium esse voluit.
Caeterum ego hoc anno in iisdem muneribus Coccini operam collocavi, de quibus superiore anno Y. Pm certiorem feci ; nimirumindocendo sane supra vires measThcologiam, instituendisque in rébus spiritualibus fratribus novis collegialibus ejusdem collegii ; donec P. Provinciali quo tempore Madurensem banc missionem inviserct, visum est et me, quamvis omnibus nominibus indignum, vocare in partem ministerii hujus : ad quod equidem longe antea vocari me intellexeram (nisi fallor) a Deo; vocationemque meam omnemque in ea re animi sensum eidem P. Provinciali serio proposueram. Itaque cum aliquis socius Patri Roberto adjungendus esset, quod unus tanto oneri impar sit, variique patres, qui ante me ad hoc munus destinati erant, variis de causis quo minus inirent impedirentur; tandem cecidit super me beata sors, quae mihi majorem etiam ex ip&a consecutione laetitiam attulit, quam ipsa fuerat cupiditas impetrandi.
Coccino discessi clic sexto septembris ; in itinerc raiioncm victus quam P. Robcrtus sequitur imilari cuepi, quam adeo non asperam mihi expertus sum etnunc experior, ut penc videarad cam natus. Pervcni ad liane urbem die decimo quinto ejusdem mensis ; offendi P. Robertum, eonjunctum quidem illuin mihi niulto antea magni amoris vincolo in Christo, quippe coi semper cam eopraeter communes raliones summa fuit jam inde ab ista urbe, vcl coram, vel per litteras, et studiorum in litteris conjunctio, et conciliorum in animaniin sainte procuranda communicatio et animorum in fovenda in nobis ipsis pictate et amore divino si per me non staret) miraconsensio ; hoc vero temporc multum mihi, et supra quam explicare possum conjunctissimum; cum eum coram per olium contueor tam omnibus bonis atque ornamentis refertum quibus singularis Dei omnipotentis gloria et animarum bonum comparari potest.
Narro PH V;r ut magnum mihi semper ante hoc P"' Robertum in re conversionis gerenda confinxi ; tamen large majorem videri mihi nunc ex ipsa experientia, ut prope spectrum judicem quod sensu contrecto : tam praesentemin diflicillinus$aeneTheologi?equa?stionibus, tain felicem inbiscxplicandis doclispariter et indoctis, tam affluenlem in dicendo multiplici barum gentium et difficili idiomate, tam suavem in rébus scriis mira quadam venustate et décore commendandis, tam proprium in nalivo nationis hujus habita et moribus imitandis, tam denique efticaeem in omnium bominum magnorum ac minutorum animis quoque versus flectendis; ut viderer mihi non leviter in libcralitalcm Dei et providentiam peccare, si tantam suppellectilem antiquo ejus a nalura prœsidio, non recenti gratine magna ex parte tribuercm. Quibus laudibus gratis dalis, accedit tanta morum facilitas, humilitas, modestia, tantnsque rerum spiritualium, pietatis et amoris divini sensus, ut verissime al'tirmein, videri mihi me alioquin egentissimo ex quo hue accessi in spiritualibus versari deliciis beneticio hujus hominis; tandemque mirari desino cur Deus huic uni tan-
tam congerat fcrc perpctuo et per ethnicos homines et per christianos et per ipsos quoque domesticos patiendi materiam, qui suis vitae rationibus, Deo indulgente, mereatur, ut eum idem Deus ac Dominus Jésus Christus in scerctum sanctissimoe crucis suae consortium vocet, quod essé solet, quamdiu hic sumus, sanctions jam vitae, et initœ cum Christo haereditatis certi-ssimum argum en tu m.
Et quidem quamvis me omnibus et singulis hisce laudibus quas in Pe Roberto, non ad ejus exornationem, sed ad Vœ Plis pleniorem cognitionem hujus missionis, enumeravi destilutum videam, quas non diffiteor necessarias esse huic muneri universas ; tamen et P"s V" precibus apud Deum et tanti magislri disciplina frelus spero me illud saltem assecuturum ut ne prorsus huic muneri sim ineptus. Quod ipsum consequi si nequivero certe vitam omnesque vires et facilitâtes meas optime in eo collocatas esse judicabo si vel ipsi Roberto aliique cuivis huic muneri idoneo quamdiu vixero inserviam in iis quae ad ejus corporis curam reique familiaris praeparationem pertinent; ut in tanta Dei gloria procuranda quanlam ex hac missione existere possc video, tum ipse pater Robertus,tum aliusquivis societatis pater idoneus expeditior, ac diuturnior sit. Valeat Va Ptas mihique filio indigno et inutili servo benedictionem optatam bénigne contribuât. Madurc, die 25 oct.