ORTUS, STUDIA, SACERDOTIUM, CONCIONES
1» Eo terapore igitur quo gloriosus et Deo amabilis rex Childebertus Francorum septra strenue honesteque regebat, beatissimus Marculfus, magnus (i) et praeclarus enituit moribus et actibus. Qui cum ex nobilissimis ditissimisque atque christianissimis Bajocassinis (2) civibus exortus esset ; ab ipsis (3) puerilibus annis, toto pisu totoque desiderio ad supernam cœpit anhelare patriam. Praeferebatur in annis puerilis levitas, sed vigebat in moribus senilis maturitas : nam ludicris omnibus, quibus ea setas maxime occupari delectat, alijectis, ea quae divinaB religionis erant, et avida arire percipere, et tenaci memoriae commendare, et curiosa prosecutione perficere satagebat. Devitabat denique bonae indolis puer ccaetaneorum suorum verniloquia iascivaque conventicula, et seniorum semper^4) interesse conventibus atque colloquiis expetebat, imitans jam, sine lectionum demonstratione, illud Moysi praecipientis : « Interroga patres tuos et annuntiabunttibi, majores tuos et dicent tibi y> ; dicebatque cum Psalmista : <c Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. > Hujusmodi igitur cum sese velut praeiudiis futurae Christi militiae exercitaret, a suis paedagogis pia provisione (nam jamdudum ejus uterque parens morte obierat) (5) divinarum instruendus (6) traditus est studiis litterarum. Decebat utique (7) ut quem taliter divina sibi vindicabat gratia, non mundanis sed divinis manciparetur negotiis. Sed cujus conscientiam dator scientiae Spiritus Sanctus a totius malevolentiae (8) sordibus emundaverat, ei in discendo nulla potuit adesse taediosa dilatio ; nam infra brevis temporis intervallum, omnibus adeo divinis instructus est litteris, ut nuUi suorum sodaiium reperiretur secundus.
2» Postquam autem annos pubertatis attengens in robur virile evasit, velut miles benè usque à primis annis in Christi tirocinio exercitatus, cœpit viriliter atque infatigabiliter (9) ad supernae
Varialiones : (i) Vir Marculfus. (2) Baiocasinis. (3) Ab ipsius. (4) Et serTorum Dei semper. (5) Mortem obierat. (6) Instituendus — imbuendus. (7) Itaque. (8) Ma- ' livolentiae. (9) Atque instabiliter — ineffabiliter.
vocationiscontenderebravium; praeteritacum apostolo oblivîscens, et sese in futura extendens ; vacans orationibus, însistens lectionibus, carnern vigiliis macerans et jejunîis attenuans, omnibus humilitatem atque obedientiam praebens. Largus in eleemosynis, profusus in misericordiis, sustentabat inopes propriissuraptibus, pupillorum et viduarum subveniebat necessitatibus. Corrigebat denique vias suas in custodiendis mandatis Domini ; suas quippe corrigebat et Domini sequebatur. Talibus igitur moribus et offlciis Christo dilectus ethominibusgratusreverendusquehabebatur ; gaudebat quippe atque laetabatur tali (i) concive omnis Bajocassina (2) plebs, confidens totius (3) suse reipublicae statum per eum firmum stabiiemque futurum. Nam beatissiraus vir omnes crebris incitabat adhortationibus ut, quae fundamentum bonorum est omnium, fidem flrmiter tenerent catholicam, spemque suam in Domino et non in hominibus constituèrent ; dilectionem integram colerent, ut Dominum super omnia et proximos tanquam seipsos diligerent, et ut, quotidianis virtutum profectibus (4), ad promerendam supernae civitatis beatitudinem properarent.
3® Denique cum rébus temporalibus hereditaria successione praeditus vir Domini afflueret, cumque soli Deo servire cuperet, in eis et procurandis et disponendis diu occupari nullatenus voluit ; sed illius evangelici dicti non surdus auditor, quoniam « qui non renuntiat (5) omnibus quae possidet, non potest Christi esse discipulus ; » illius etiam apostoli : <( Ut nemo Deo militans secularibus se implicet negotiis ; » relicta domo rebusque patris, nudus ex mundi naufragio evadens optatam arripuit peregritiationem factus pauper, ut Christum pro nobis pauperem factum seq^ueretur. Et quoniam jamdudu m famam sanctitatis beati Possessoris Constantia^ civitatis episcopi, acceperat ; cum recto tramite expetiit, cupiens ipsius doctrinis et exemplis institui. A quo bénigne susceptus, apud eum per non modicum tempus mansit, atque ab eo tonsuratur (6), cum esset annorum trigentà, clericalem habitum recepit. Postquam vero per reliquos ecclesiasticos ordines digna promotione sublimatus, tandem presbyteratus gradum conscendit. Cœpit denique, jubente praedicto pontifice, pagum Constantinum peragrans, indesinenter admonere populum, ut quod semel sacro fonte professi essent.
(i) Tali ac tanto concivi — concive. (2) Baiocasina. (3) Totius reipubUc». (4) Provectibus. (5) RenunciaTerit. (6) Tonsuratus.
— Blet moribus tenerent et operibus exercèrent, viasque recte vivendi semper sequerentur, vanamque gloriam mundi parvipenderent (i) et ad cœlestem tota intentione tenderent. His igitur cœlestium (2) factorum insigiiibus illustratus, ab omnibus quasi pater colebatur, summaque laude efferebatur, atque suae sanclae exhortationis dictis cuncti œquali devotione parebant. Erat namque vir sanctus profundus ingenio, disertus eloquio, prudens in consilio, maturus in facto, virtutum cultor, vitiorum extirpator. Sed hujusmodî (3) décorera animi forma etiara non obfuscabat corporis. Licet enim statura pusillus esset, aspectu tamen erat decorus membrorumque eleganti coaptatione compositus.