CAPUT II
ACCESSUS AD REGEM CHILDEBERTUM ; NANTUM MONASTERIUM CONSTRUCTUM ; ENERGUMENI LIBERATI.
4» Quadam vero nocte, dum, post longam in orationibus Deique laudibus lucubrationem, membris fatigatis modicam indulgeret quietem, adest ei supernus nuntius, habitu fulgidus et aspectu jucundus, qui, eum excitans, his verbis alloquitur : « Pax tibi, beatissime Marculfe. Omnipotenti régi tua sunt grata opéra, grata utique ipsi per omnia tua est militia ; sciasque te in hoc praBcipue illius gratiam promeruisse, quoniam non modo circa tuam, verum etiam circa tuorum salutem proximorura sollicite invigilas. Et quoniam per te plures a faucibus divelli daemonum, sibique Christus viudicari disposuit, festinus Childebertum regem adeas Francorum, atque ab eo tibi dari postules locum quemdam in hoc pago Constantino, cui Nantus est vocabulum, cum omnibus rébus ad eumdem locum pertinentibus ; in quo et monasterium construas, et aliquos fratres, qui sub tuo regimine Deo devotè serviant (4), constituas. Cum autem cor régis in manu illius sit cujus ista est jussio, nuUo modo te fore impetraturum quod poscere moneris diffidas. » His dictis, protinus disparuit.
5® Mane igitur facto, asello cui sedere insueverat ascenso, assumptisque (5) secum fratribus Cariulfo et Domardo iter imperatum
(i) Paucipenderent. (2) Spiritualium yirtutum. (3) Nec hujusmodi. (4) Servientes. (5) Assumptis secum duobas sanctissimis fratibus suis quos pro excellenti religiositate sua comités habebat inseparabiles, Cariulfo yidelicet ct.>.
arrîpuit. Cumque praefatus rex cum sua regine, Ultrogode nomine, et cum multa suorum procerum turba, quadam festa (i) die, divini celebrationem offlcii in ecclesia devotè praestolaretur, beatus Marculfus supervenit, intransque ecclesiam, non se continué regalibus praesentavit obtutibus ; sed cui omnis subtus erat mundana levitas, et in quo humilis manebat gravitas, in quamdam abditissîmam (2) partem divertit, ubi ab orani tumultu semotus Christo secretus posset preces fundere, implens illud evangelii : « Cura oraveris, intra. in cubiculum et clauso ostio ora palrem tuum. » Nolebat et enim vir sanctus hypocritarum sectari jactantiam, qui in synagogis locisque publicis, ut ab hominibus viderentur, stantes orabant; de quibus Dominus : « Amen, inquit, dico vobis, reciperunt mercedem suam. » Sed quoniam « lucerna Christi non poterat latere sub modio, » quem custos virtutum celare satagebat humilitas daemonum superata detegebat superbia. Mox enim ut vir sanctus ecclesiam introiit, per quosdam, qui forte illucadductifuerant, obsessos utriusque sexus homines, magnis lacrymosisque cœperunt vocibus daemonia clamare : « Parce nobis, parce, Christi serve, Marculfe ; » graviter enim cruciat nos tua prsesentia. Sed si ab bis nos sedibus » per te divina expulerit potentia, ne nos trudat in abyssum, tua » impetret sanctitas. »
6« Super hoc autem rex omnesque sui vehementer attoniti, quis esset qui hoc nomine vocaretur, cui (3) sic acclamarent daemoniaci, diligenter jubet inquiri, Invenitur tandem, moneturque ut ad regem festinus accederet. Quo accedente, rex eum officiosissime salutans : « Bene, inquit, venias, benedicte Domini ; per te enim » certum est nostram pusillanimitatem a pîissimo factore omnium » Christo visitari. »
Quem contra beatissimus Marculfus resalutans : « Fax tibi, ait, et » misericordia ab ipso Domino Jesu Christo, virorum illustrissime, » de cœlis praebeatur ; qui licet et dignitate praecellas et in solio » regalis majestatis resideas, tamen te unum esse mortalium consi- » derans, non superbia tumidus subjectos despicis, sed humilitate » tranquillus, ut pote eis natura similis, coaequaris, benè utique » memor illius dicti sapientis : « principem populi te constituerunt, » noli extolli, sed esto in eis quasi (4) unus ex eis. Denique justitia
(1) FestiTa. (2) Altissimam. (3) Et cui. (4) Tanquam unus..
» insignis nec pietate segnis, eisdem tibi subditis, et cum justitia » parcis et cum pietate, si deliquerint, corrigîs. His igitur et cete- » rarum virtutum exhibitionibus Deo vivis, et ejus sanctis per » omnia placitus (i). -»
7® Rex autem tanto laudum praeconio non ad elationem, sed potius ad humilitatem permotus ; csepit blando sciscitari alloquio, quibus ab oris vir sanctus adveniret. Respondens autem beatissimus Marculfus : « Urbis, inquit, Bajocassinae (2) indigena sum, parentibus non infimis progenitus. Jussione vero Domini admonitus, ab eisdem occiduis partibus, tuam amplitudinem tuamque magniflcentiam expeto, quatinus fiscum in pago Constantîno qui Nantusdicitur, cum omnibus reditibus suis, non mihi,sed Christo (quo douante multa temporaliter possides, et piura aeternaliter possidenda exspectas) solenni donatione concédas. Est enim, verè scias, Dei omnipotentîs Yoluntas et jussio, ut prsefatus locus non ulterius humano sed divino mancipetur dominio ; silicet ut et ibi caenobiura construatur, et fratres qui districtioris vitae tramitera tenent, pro tua totiusque reipublicae salute Christum sedulô oraturi, in eodem cœnobio constituantur. » Quà petitione vehementer rex exhilaratus : € Gratias, inquit, raisericordissimo factori meo refero, qui per te ]> dilectum suum mihi suorum infimo suae voiuntatis deliberationem > detegere condignatus est. Sua nempe terra et plenitudo ejus, » orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Fiat ex omnibus » qùae mihi misericorditer praestitit, ejus voluntas et jussio. Sed » omnes in commine, vir venerande, deposcimus tuam sanctita- D tem, ut his miseris tua subveniat pietas quos nequam spirituum }» maie torquet impietas. y>
S° Yir autem Domini ad hoc nullo modo idoneum imo se indignum obtestans, tandem multorum victus precibus, curvatis ad terram genibus ac manibus in cselum protensis et ocuiis, invocat Christum hujusmodi vocibus : « Domine Jesu Christe, rex regum potentissime, cujus imperio omnis subjacet creatura, qui es vita et salus et pietas et gratuita gratia, homo fleri dignatus es, ut nos a daemonum ditione redimeres, quique discipulis tuis eorumque successoribus potestatem dedisti supra serpentes et scorpiones et omnen virtutem inimici, his famulis tuis opem tuae pietatis im-
(I) Placitus inyenirifl. (2) Baiocasine.
pende quatenus, à quibus crudeliter vexantur elï'ugatis daemoûibus, eorum qui creator et redemptor es, solus possessor existas, et ipsi pristinae sanitati redditi, débitas tibi laudes persolvant et gratias. » Hac igitur vix oratione compléta, spiritus immundi certa relinquentes vestigia, in fugam versi sunt. Nam per eorum quos injuste pervaserant nares et ora, ipsis fugientibus, sanguis uberrimus prorupit.
9« Tantum igitur taleque miraculum rex et ceteri qui aderant admirantes, immensas omnipotent! Deo gratias retulerunt. Accersito denique scriptore, jubet scribi super donum (1), quod vir sanctus petierat, regale testamentum. Quo rata astipulatione munito, tradidit idem rex omnibus suffragantibus prsedictum fiscum, cum omnibus ad eum pertinentibus reditibus, Deo et sancto viro suisque posteris, perenniter habendum et possidendum. Imperat etiam ut quidquid deinceps vellet ab eo, sine uUa impetrandi haesitatione expeteret. His igitur ita gestis, vir Domini in patriam redeundi postulabat (2) licentiam ; sed rex diutissime in ejus primum coUoquio postremumque osculo demoratur, seque cum uxore et filiis îUius orationibus commendans, atque obnixe ut eum ssepius reviseret flagitans, tandem eum dimittit. Delegavit autem ei quemdam suorum, Leontium (3) nomine, qui terras praedicti fisci certissima flnium designatione determinaret.
10® Reversus igitur locum excolere aggreditur. Construxit autem monasterium aptum regulari institutioni et congruum. Rebuè denique intus et extra prudenti dispensatione apparatis atque disposîtis, non paucos, cum quibus vitam monasticam duceret, sibi fratres adscivit. Quos assidue, non solum piae exhortationis incitamentis, verum etiam divinae prosecutionis exemplis monebat, ut semper ardua et sanctiora sectarentur ; quatenus de virtute in virtutem progredientes, regem regum in Sion contemplari mererentur. Monebat quippe, ut intégra inter eos unanimitas maneret, quatenus ad formam primitive Ecclesiae cor unum eis esset et anima una, nec sibi quidquam proprium quisquam praeter peccatum vindicaret (4), sed essent (5) omnia communia ; otiositatem denique velut virus fugerent vipereum, sed (6) ceitatim aut laboribus manuum,
{i) Domum, dominium. (i) Postala. (3) Leontinum. (4) Vindicasset. (5) Essent eis omnia. (6) Sed semper aut.
aut lectionî seu orationi incumberent. Inculcabat etenim eis vâlidius nihil oliositate monachili officere perfectioni.
GAPUT m
VITA SOLITARIA IN INSULIS PERACTA ; DŒMON ABACTUS ; PR^DONES PUÎ<ITI, MONASTERIA CONSTRUCTA.
11® Rursus et illud est operaepretium lectioni inserere, qualiter yïT sanctus antiqui Dei hostis praevenerit insidias. Aliquando iiamque, quadragesimse observationis diebus imminentîbus, cum beatissimus confessor quolidianis provectibus semper ad altiora conscendere, atque in dies, per carnalium affectionum salubrem decoctionem, velut aurum in fornace, mundior atque expurgatior fieri satageret, in insulam quamdara, cui vocabulum est Duo (1) Linionis, incomitatus expetiit, quatenus ibi, per illud sacrum tempus quadragenarium, corpus rigidius solito maceraret, et quo ab hominum remotior esset conventibus, eo ad vigilias, orationes jejuniaque exercenda aptior atque expeditior existeret.
12^ Sed quodam die, dura ante aditum casulae, quam pro tempore sibi paraverat, hora ferme sexta residens, divinae lectioni incumberet, ecce malignus spiritus, infatigabilis humani generis adversator, sperans eum pestifera fallere muscipula, transformatus in feminam (2) adest ante eum, clamitansque sese naufragam esse, atque illuc casu ejectam, prece lugubri supplicabat ut eam (3) et tecto tegeret et cibo recrearet; Vir autem Domini, ut erat ad omnia providus atque circumspectus, diabolicae fraudis confestim deprehendens praestigia, librum quem tenebat deposuit, intransque cellulam, panem accepit, crucisque super eum signum depingens : « Si non phantasma, inquit, sed vera es, sicut proflteris, femina, sume panem quem porrigo, crucis munitum (4) signaculo. » Sed cujus perpetuus est (5) inimicus, ejus nomen nequaquam sustinere praevalens, illico tanquam fumus evanuit, atque ex alta rupe sese in mare cum horrifico prsecipitavit fremitu. Prsecipitium namque semper sibi debitum jure secutus est, qui, quondam ob suam superbiam de cœlesti culmine dejectus, tantam sanctae ecclesiae nitebatur
(1) Dao Limonis — Duo Limones — Duxe Liviones — Duolinionis — In duo 11niouis. — (2) In femine am speciem. (3) Eam et tecto. (4) Minatmn. (5) Adest isimiens.
columnîam subvertere. Quod enim in nostro capite Christo, servile scilicet in eum bellum movens, prius explere nequiverat, hoc assidua grassatione in suis membris attentare non desinit.
id^ Sed iste vir sanctus his a defensaculis (1) circumseptus extîterat, quibus hostishujusmodi, Domino attestante, facile repellitur ; jejuniis quippe et orationibus caeterisque christianae militas exercitiis indefessus insistabat. Nullis etenipi aliis cibis praeter panem hordeaceum (2) crudasque vescebatur herbas ; tunica denique quâ utebatur saccus erat cilicinus (3) ; vestes autem aliae vervecinae pelles. Somnum vero (4), ad quem solummodo lassitudo cogebat, paululum super nudam humum jacens, capitique lapidem supponens, carpebat. Taliter igitur Christi miles agonizans, omnes a se hostiles procul amovebat infestatiojies. Paschali denique appropinquante solennitate, revisere fratres deliberans, monasterium repetiit, eisque quod sibi contigerat expedito, omnes immenso repleti sunt gaudio, tune pro ipsius nimium desiderato reditu, tum quia salvum et incolumen sibi eum (5) divina reddidisset defensio.
14® Fama autem beati viri longé latèque dispergebatur, atque ad eum plurimi ex locis circumjacentibus concurrebant. Multi vero, illius sancta conversatione et doctrina accensi, vana mundi penitùs abdicantes, quaeque habere poterant ei afferebant, et ut subesse ejus regimini possent humiliter deposcebant. Vir autem Dominî, libenter eorum annuens devotioni, tanquam fldelis Christi aeconomus (6), quae sibi offerebantur, partim in recreatione inopum, partim in redemptione captivorum, partim etiam in caenobiorum distribuebat constructione. Nam plura praeter primum fundans, rébus eorum qui ad ejus confugiebant magisterium ditavit cœnobia.
15® Venerabilis denique sacerdos Domini Romardus (7), curis omnibus mundani negotii renuntians, ad eum convolavit. Cum quo beatus Marculfus, post non multum temporis spatium, aliquamdiu vitam eremiticam disponens agere, Britannicae (8) regioni quamdam adjacentem insulam, quae Agnus (9) vocabatur, adiit. Incolebatur autem eadem insula paucissimis colonis ; in qua etiam religiosissimus vir, Helibertus (10) nomine, nimiae rigore abstinentiae sese macerans, morabatur ; cujus tugurium vir Domini Marculfus cum
^'— — ■— ■»■■■■■■■■ ■ ■■ Il ■ I ■ .. I ■ ■■ ■ ■ ■ ■■ M^ ^ I m^, m I I M l— —■— ^— ^— ^^M
(i) Propugnaculis. (2) Hordeiceum panem. (3) Cilicius. (4) Sumnamvero qaem. (5) Sibi eam divina clementia. (6) Yconomas. (7) Domardus. (8) Britannias. (9) Nomine Agna. (10) Ëlitas, Helerius.
beato Romado intrans (1) diu cum eo, asperam cordis contritionem exercendo, vitae speculativae inhaeserunt. Sed quantum (2) qualeque in eadem insula Chistus, per sancti viri mérita, patravit miraculum, non est silentio supersedendum.
16<> Aliquando namque piratae plurimi, ad tria fere miilia ex înexhaustis (3) scaturitionibus (4) gentis saxonicae prorumpentes, ascensis navibus, cursumque veiocem remis et (5) velis accelerantibus ad praedictam insulam depraedandam atque (6) depopulandam tendere cœperunt. Quod (7) insulani, qui non plures quam trigenta perhibentur fuisse, de longe deprehendentes ; subito metu perculsi, quid agerent quodve confugium peterent, utpote mari circumsepti, omnino nescientes, tandem salubri reperto consiiio, pariter ad beati Marculfi cucurrerunt praesidium, atque ejus genibus obvoluti, ut eis subveniret implorant clamoribus. Quibus vir sanctus : < Filii, inquit, forti animo estote; potens est enim Deus » vos ab istorum manibus eripere. Quapropter si meis vultis ac- » quiescere monitis, arma constanter capessite, et animis intrepidis » hostibus ad resistendum ocurrite. Spondeo enim vobis de ipsis » adfuturam victoriam ; nam pro vobis ipse pugnabit, qui quondam » Pharoonem ejusque exercitum magnifica contrivit potentia. » His îgitur incitamentis animati, audacter corripîunt (8) gladios, atque non sua sed in Dei conflsi gratia dextrae virique sanctissimi precibus, fortiter pugnaturi piratis occurrunt. Fit utrimque congressus acerrimus ; sed per Dei virtutem et beati (9) viri obtentum, omnibus insulanis illaesis, barbarorum paucis (10) ferro necatis plurimisque marinis absorptis gurgitibus, nuUus superfuit qui reliquorum casum suam reportaret in patriam. Audiens autem ejusdem insulaB dominus tôt miilia hostium ita magnifiée per beati Marculfi suffragium consumpta, immensas Deo gratias rependit, atque ejusdem sancti viri ditioni eamdem dimidiam insulam devota traditione mancipavit. Construxit etiam beatissimus sacerdosibimonasterium, in quo aliquos, qui Christo constanter famularentur, constituit.
(1) Domardo. (2) Qaantum taleque. (3) Ex inhaostis — ezhinc ezhaustis. (4) Scaturigionibus — scaturiginibus. (5) Remis accélérantes. (6) Atque penitos. (7) Quam
insulam qui. (8) Arripiunt. (9) Et per beati. (10) Paoci necati plurimi....
absorpti