‹ Mémoires (volume 2)Chapitre 6 sur 14 · CAPUT IV · texte numérisé non relu

CAPUT IV

miracula; alter accessus ad regem; felix obitus; et translatio

corporis.

n« Elapso denique pauco tempore cum csenobium quod primum construxerat revisere properaret, pater quidam Genastus (1) nomine filium suum, rabidi (2) lupi morsibus miserabiliter laceratum, atque jam morti contiguum, ei obtulit, magnis postulans clamoribus quatenus ne moreretur puer suis vir Deo amabilis precibus obtineret. Sed qui pietatis visceribus totus in Christo affluebat, quique ad subveniendum proximorum miseriis semper erat promptissimus, protinus Dominum oraturus in terram prosternitur. Sed quanto terrse pronior, tanto cœlo vicinior ; mox ut surrexit de pulvere, puer ab omni senatus est vulnere. Magna circumstantibus oboritur laetitia, patri pro restitue fllio, reliquis autem pro inspérato miraculo.

48® Cum autem jam non longe suae dissolutionis terminum, sancto révélante Spiritu, prgenosceret (3) adfuturum, regem Childebertum, priusquam de hac vita migraret, adiré decrevit ; quatenus praediorum donationes, quas cœnobis, quae ipse construxerat, multi fidèles viri, suarum pro sainte animarum fecerant, ut absque uUa posterorum calumnia inconvulsse et incontaminatae perpetualiter permanerent, regali astipularentur (4) auctoritate. Igitur apparato commeatu iter cœpit. Quas vero Christus Dominus per eum virtutes obiter fecerit, non est reticere commodum. Nam priusquam Compendium castrum, quo tune rex morabatur, perveniret, super fluvium qui Isera (5) dicitur veniens, ut paululum a fatigatione recrearetur itineris, in pratum quoddam divertit.

Ecce autem veneratores régis leporem canibus immissis insequebantur, Lepus autem per apertam (6) camporum fugiens planitiem, jamjamque capiendus (7), mortem imminentem crebris flexibus differebat. Cumque hinc et indè campis patentibus nullum evadendi prospiceret efifugium, velut jussus divinitus sub Dei hominis confugit amictum. Unus vero venatorum mente superbus et ore immoderatus, ad eum accedens : « Quâ temeritate, inquit, clerice, vena-

(1) Genastis — Genastio — Genardus. (2) Rapidi. (3) Prsenoscerct adesse futurum. (4) Adstipulante. (5) Ysera. (6) Aptam. (7) Gapienda.

tionem régis invadere prgesumsisti ? Redde eam, alioquin mox meo gladio interibis. » Vir autem Domini, non periculum declinandi causa, sed ut illius qui homines salvatet jumentapatesceret magnificentia, bestiolam dimisit. Canes vero, qui ad eam capiendam parati circumstabant, ita affixi regidique effecti sunt, ac si eis nulla esset vitalis mobilitas. Is autem qui virum Domini irreverenter et contumeliose adorsus fuerat, ex equo, quem calcaribus utrimque fodiens, ut fugientem consequeretur, instigabat, corruens, est adeo ad terram allisus, ut venter ejus discissus suis vacuaretur intestinis. Quo facto socii ejus stupefacti, scientesque ob sancto viro illatam injuriam id illi contigisse misero, pedibus ejusdera beati viri advoluti, ut jam raorituro paceret, impiorabant, Sed qui ad miserandum potius quam ad ulciscendum paratus erat, ubi semivivus jacebat, protinus advenit, manibusque propriis exta prominentia contrectans, suo loco recondidit. Ubi vero diutissime incubuit orationi, sese de terra erexit, signoque super eum facto, qui pêne exanimis videbatur, ita incolumis effectus est, ac si nihil perpessus esset mali.

i9^ Rex autem venatu rediens, postquam quod factum fuerat audivit, vehementer, tum pro beatissimi Marculfi adventu, tum pro 60 quod Deus per eum patraverat miraculo, gavisus, festinus ad eum tendere caepit. Ut autem primum de longe eum prospicere potuit, mox de equo desiliens, pedes maxima eum reverentia ad eum accessit ; atque ut eum vir sanctus benediceret, supplex flagitabat : « Benedicat, inquit, tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jérusalem omnibus diebus vitse tuae, sintque omnes tui benedicti à Domino qui fecit cœlum et terram. » Mutuis denique sese complexibus diu deosculati, postquam régi causam sui itineris intima vit, castrum pariter intraverunt prsedictum. Interea sole ruente nox venit. Postera vero die rex testamentum de his omnibus, pro quibus vir Domini petierat, praediorum donationibus, fleri jussit, atque illud, prsesentibus regina Ultrogode cœterisque suis optimatibus, omnibusque attestantibus, suae auctoritatis annulo signavit. Praeterea rex atque regina, plurimis eum douantes exeniis, supplices exoraverunt quatenus Christum pro eorum dignaretur interpellare sainte. Quo facto, beatissimus Marculfus domum reversus est. . 20« Sed quoniam jam dies instabat qua Christus, sudores ilIius respiciens, de hac corporeae corruptionis imbecillitate ad perennis

inccH^ruptionis sanitatem migrare euni disposuerat, modica tactus molestia, gaudens et exsultans suaevocationispraestolabaturhoram. Invalescente denique languore vicinum sui exitus terminumpraesignante, fratres undique multaque populorum ex vicinis locis turba, inter quos etiam venerabills urbis Constantiae praesul Lauto (1), visitandi studio ad eum accurrit. Pastor autem bonus blande gregem suum consolans, utque sancti propositi normam nuUo modo desereret admonens et exhortans, summo Christo pastori supplicabat ut quos sacratissimi sui sanguinis effusione redemerat, eos jugi su» protectionis munimine circumdaret. Tandemque oculis et manibus cœlo intentis : a Domine, inquit, Jesu Christe, Patris aeterni Fili unigenite, miserere mihi seni jam fatiscenti, et si jam satis est tuae pietati quod hujusque tuae militiae castris interfui ; merear deinceps, diu optata libertate donatus, civium supernorum admisceri consortio. » His dictis spiritum choris angelicis sociandum exhalavit. Dolent omnes, turbantur universi, fit luctus omnium qui aderant intolerabilis de absentiâ tanti viri. Vir autem Domini Kalendas maias hominem exuens, sepultus est in monasterio quod prius construxerat (2), in loco qui dicitur Nantus. Cum eo etiam duo fratres, qui eodem tempore obierant, Cariulfus et Domardus (3) sepulti sunt in Christo.

21® Post non modicum deniquetemporis interstitium,venerandus Rotomagensis (4) ecclesiae pontifex Audoënus, cum diœcesim suam cura pastorali circueret, devenit in pagum Constantinum. Expetitus autem est ab Ermino (5), loci saepedicti abbate, ut eumdem locum viseret ; et corpus beati viri de loco in quo jacebat alium in locum quem ipse paraverat transferret. Cujus petitioni praedictus praesul libenter annuens, locum adiit, et ad quod venerat aggreditur negotium. Sublato autem de tumulo viri sanctissimi corpore, licet consumptis carnibus sola cutis adhuc virtute Dei incorrupta haereret ossibus, tamen ita vividus ejus apparuit vultus, ac si vivifico foveretur spiritu. Quod miraculum ut multis fieret notum, detectus mansit per triduum. Beatissimus vero Audoënus praefatum abbatem poposcit ut de sancti viri corpore, tam pro sui laboris compensatione quam pro sanctitatis devotione, concederet aliquid. Gui rei ille

(1) Laudiis — Magno, dans âAabillon, au lieu de Lauto. (2) Gonstruxit. (3) Bormardusau. (4) Rothomagensîs. (5) Ërninno — Ërnuino — Berwno.

libentissime conseosit. Cum autem apud se caput tractaret auferre, chartula hujusmodi verbis exarata manui (1) ejus, cœlitus missa, insedit : « Ceterorum membrorum beatissimi Marculfi quod voles sumito, caput autem ejus nuUatenus tangere prsesumas. > Prassul igitur sanctissimus bujusce modi divino interdicto a proposito revocatus, in loculo qui paratus aderat summâ cum veneratione beatissimi confessons reliquas condidit. Quo in loco crebrô patrata, virum sanctura non esse mortuum, sed vere vivere, testantur miracula. Nam ibi per beatissimi Marculfi mérita, et visum cœcitas, et âuditum (2) surditas, gressumque recepit débilitas, omnisque à quibuscumi^ue languentibus procul est fugata infirmitas, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est bonor et gloria cum Pâtre et Spiritu Sancto, in sœculorum secula. — Amen.

Arrivée des reliques de Saint Marcouf à Corbeni.

Le roi Charles-le-Simple les fit déposer dans Véglise Saint-Pierre, puis ayant obtenu d'Erlebold, évéque de Coûtantes, la permission de les conserver indéfiniment^ il érigea un monastère en Vhonneur de saint Marcouf, établit des clercs pour chanter les louanges de Dieu et leur donna deux terres situées près de son palais royal de Corbeni.

Au nom de la Sainte et indivisible Trinité, Charles, roi par la clémence divine. Quand nous accordons nos dons et nos munificences aux clercs et aux lieux consacrés à Dieu, nous avons confiance que ces largesses nous profiteront pour la vie présente, mais surtout pour obtenir l'éternelle félicité. C'est^pourquoi qu'il soit connu par tous les fidèles présents et futurs de la Sainte Eglise de Dieu, qu'à la vue de cette longue et dure invasion des barbares qqi, à cause de nos péchés, ravagèrent avec fureur l'Eglise universelle, nous avons reçu le très saint et très heureux Marcouf. Chassé de son lieu de repos, ainsi que ses clercs qu'on mit en fuite, nous les Vivons établis, comme le commandaient les circonstances, dans notre fisc royal de Corbeni. Et comme nous étions incertains si la divine Providence nous permetterait de retenir un tel trésor, ou si on le reporterait dans son ancienne abbaye, nous avons appris de la part

de nos évêques et de celle de nos fidèles laïques que nous ne pou-

(1) Mann. {%) Gœci... siirdi... recepomàt débiles.

vions retenir un corps aussi précieux qu'avec la permission de l'évoque qui le possédait. Ayant usé de ce conseil, nous avons obtenu de l'évêque Erlebold la permission de le garder, vu la difficulté de le rapporter dans son pays. Ce pontife nous a de plus adressé à ce sujet une lettre signée de l'archevêque Guidon et des évèques de sa province. C'est pourquoi, inspiré de l'amour divin, et désirant, pour le salut de notre âme, imiter nos prédécesseurs, non seulement en ce qui regarde la terre, mais surtout le ciel, le précieux corps sera déposé dans la basilique dédiée à saint Pierre, prince des Apôtres. Là, nous ferons un monastère, nous le doterons et nous y établirons des clercs qui prieront Dieu continuellement pour la tranquillité de l'Eglise, pour notre propre conservation et pour la stabilité de notre royaume. Et afin que les serviteurs de Dieu remplissent leurs fonctions avec bonheur, nous donnons au bienheureux apôtre Pierre et au confesseur saint Marcouf deux terres situées dans notre ville de Corbeni et dans notre comté de Laon.

Donné le 8 des calendes de mars, indiction huitième, 4a quatorzième année du règne de notre seigneur, le très glorieux roi Charles. Achevé heureusement au nom du Seigneur, dans notre palais de Corbeni.

Diplômes de Charles le Simple.

In nomine sanctae et inviduae Trinitatis Carolus divina providente clementia rex. Si servis Dei ac locis divino cultui mancipatis opem nostrasque impendimus munificentias, id nobis profuturum et ad praesentem vitam prospère transiendam et ad perpetuam felicius obtinendam omnino confidimus. Quocirca omnibus sanctae Dei ecclesise nostrisque prgesentibus atque futuris innotescat fidelibus quoniam ob nimiam atque diutinam paganorum infestationem, qusB peccatis exigentibus per universam debacchando grassatur ecclesiam, sanctissîmum vereque beatissimum Marculphum proprio loco eadem peste eu m clericis profugis pulsum, pro Dei amore suscepimus atque in fisco nostro Corbiniaco, prout tempus dictavit, reposuimus. Et quoniam incertum manebat utrum divina dispositio tantum pignus manere nobiscum an iterum vellet ad proprium deportari monasterium, à nostris tam episcopis quam et laicis fidelibus responsa accepimus ne sine licentia proprii episcopi illud

pretiosum corpus deliueretur. Salubri itaque usi concilio, et liceiitîam ab episcopo Erleboldo retiiiendi nobiscura, eo quod maneret regressus difflcilis, impetravimus et epistolam ab eodem prsesule missam et ab archiepiscopo Guidone ac reliquiis subscriptam coepîscopis de eadem re suscepiraus. Hac igitur de re, divino inspirati amore nostrorumque praedecessorum non solum in humanis, sed etiarn in divinis imitatores esse cupientes ob animai nostrae remediuni, in jam dicto fisco Corbiniaco, in honore beati Pétri, principis apostolorum, eo quod in basilica quse est ipsius nomine dicata, jam corpus pretiosum foret locutum, monasterium disposuimus facere et de rébus propriis dotare, clericosque seu ministros ob laudes Omnipotenti Deo persoivendas quique pio statu ecclesiae nostraque încolumitate totiusque regni stabilitate incessanter exorent instituere curavimus. Et ut hoc ibidem Deo famulantibus delectabilius impleri ^electet, concediraus beatro Petro apostolo et sancto Marculpho confessori mansos duos in eadem villa, in comitatu Laudunensi. Datum octava Kalendas Martii, indictione octava, anno decimo quarto régnante domino Karolo gloriosissimo rege, redintegrante nono. Actum Corbiniaco palatio in Dei nomine féliciter. — Amen.

Passage de Saint Marcouf dans le Bessin.

Page 1