‹ Mémoires (volume 4)Chapitre 21 sur 35 · LECTIO VI · texte numérisé non relu

LECTIO VI

Summi interea nuntii repedantes post multa itineris spatîa, ad Iocum quo digressi fuerant ipso die quo fabrica compléta est in Monte jam dicto, in occiduis partibus, quasi novum ingressi sunt orbem, quem primùm veprium densitate reliquerant plénum. Quo dum propinquant incunctanter sacerdos Domini Autbertus occurrens, cum multis laudibus, cum canticis spiritualibus(l) devehitprofutura presidia. Dici vero non potest quantum in adventu ut ita dicam angelico, circumjacentes provinciae gavisae sunt gaudio, quippequia sibi divinitus providebant supernum tribui donum, in hoc quod beatum Michaëlem Archangelura caelestis miliciae principem merebantur obtinere signiferum. Cognoscentes etiam signa et mirabilia quae Dominus per ministrum suum operatur mortalibus, ita ut per hujus itineris spatia duodecim caeci inluminati, pluresque diversis inflrmitatibus acti, pristinae redditi sint sanitati. Et quod bis addendum est, mulier quaedam, orbata luminibus, de \iila quae dicitur Asteriacus, dum prosequitur preciosissima munera summi Archangeli, mox ut attigit planitiem arenamque maris, divinitus factum visum recepit, ammirans se subito de tenebris in lucem mutatam. Sed et usque hodie per summum Ministrum suum haec eadem Dominus cotidiè ad iaudem et gloriam nominis sui, in eodem loco opperari non desinit.

^ (i) Cum ineffabili gaudio omnium in sacro Monte Angelica mortalibus, ap. Mab.

Page 1