‹ Mémoires (volume 4)Chapitre 22 sur 35 · LECTIO VIII · texte numérisé non relu

LECTIO VIII

Igilur eo die quod (1) est XVII kl. novembris, veneranda compléta templi dedicatione, vir Domini Aubertus postquara sagaciter omnia sub ordine disposait, officia quoqiie servientium clericorum constituit, deputans hos inibi sub numéro consistere duodecim, qui legitimis observationibus perpetualiter în beatissimi Michaëlis Archangeli persistèrent famulatu ; quamvis non ejusdem numeri in eodem loco a successoribus beati viri sint clerici constituti. Simul etiam de episcopio suo eidem loco servientibus villas contradidit, videlicet jam dictam villam Itium et Genitium.

De optenta aqua per angelicam revelationem,

Interea idem presul cuncta pervidens congruo patrata ordine, hoc unum quod poterat valde videri difficile a sancto censuit expectandum (2) Arcbangelo, aquae scilicet elementum sine quo constare nequit vita mortalium. Super haec ergo Domini Jesu Christi simulque Sancti Archangeli dum expetit, cum grege commisso, auxilium, ut qui quondam produxerat sicienti populo de petra poculum, ipse à servis suis amovere dignaretur aque penuriam ; tandem angelica ostensione locum didicit, ubi in prerupto silice dum concavum foramen exciditur, mirum in modum aquarum mox habundantia repperitur quae possit habitantibus competentem prebere usum. Eadem vero aqua profluens quod sit haustu salubris, multis est ostensum modis. Caelerem namque febricantibus fert opem quotiens desiderium provenerit sumendi (3).

Page 1