‹ Mémoires-journaux de Pierre de L'Estoile: Édition pour la première fois complète et entièrementChapitre 98 sur 113 · PRECATIO MATUTINA · texte numérisé non relu

PRECATIO MATUTINA

« Jam noctîs umbras Lucifer, Almae diei nuntius, Terra poloque dimovet, Simulque nos cubilibus Monet relictis pectore Preces ab imo fundere Ad templa summa Cœlitum.

Oremus ergo supplices Fontem perennem Luminum, Ut, sicut omnes aëris Illustrât oras vivido, Sic corda nostra repleat Fulgore Sancti Spiritus, Qui nos per haec contagia Puros ab omni crimine

Traducat ad Cœlestiutn Sedes beatas. lUius Nutu gerantur omnia, Cibumque sive sumimus, Seu quid negotii fbris Tractamus, aut domi, intima Seu mente quid reyolvimus, Id omne semper gloriam Spectet beati Numinis.

Rector suprême Cœlitum, Quae mente tota poscimus, Haec omnibus concedito, Qui corde puro te colunt Et unicum Filium tuum Cum sempiterno Spiritu.

Page 1