TRES
Cogitandum vero, dilecte fili, tibi est etiam in media curarum quantum tibi onus incumbat. Dei gloriæ el catholicæ religionis bono, studendi eaque ab oculos habendi semper, quæ huic tantæ rei conferre possunt. Ad quæ ut vehementer te excitemus, Sancti Leonis, prædecessoris nostri, verbis utemur : « Quod superest, te horta- « mur ut hunc sedi apostolicæ « collabores, victoria enim quam « Christus Dominus noster suæ « donavit Ecclesiæ… licet fiduciam « majorem tribuat, non tamen in « totum sollicitudinem perimit,
« nec ut dormiamus donata est,
« sed ut suaviter laboremus, undè « in hoc quoque tuæ vigilantiæ
sollicitudinique volumus adju- « vari. » |
Excita igitur zelum tuum ; exere atque adhibe omnem vim animi, ut catholica religio altiùs in dies radices agat in regionibus istis, veteremque illum splendorem recipiat quo semper natio ista potens præ cæteris est illustrata. Hæc «i feceris, proficies simul veræ paci ac tranquillitati istius reipublicæ ac singularem Dei misericordiam tibi conciliabis. |
Nos intereà assiduis precibus,