LIVRE XX XII
luptate atque animi alacritate non videat omnes theologos non modo S™^ D. N. imperiis obsequentissimos, sed etiam ex charitate sese complectentes, ut qui nuper credebantur dissidiorum scissuris a se invicem disjunctissimi, eorum jam videatur cor unum et anima una? Sane ut olim S. Cyrillum, praBcipuum sui sœculi Ecclesiae columen, et Joannem Antiochenum, Theodoretum, aliosque orientales episcopos, qui Nestorio favere videbantur, magnis animorum aestibus contendentes ad concordiam Imperatoris pietas, sanctissimis apostolicae Sedis decretis adjuta, revocavit. Ita nunc, Eminentissime princeps, Rex nosler sui regni tlieologos disceplantes auctoritate pontificia innixus conciliât. Et quemadfflodum Sancti Sixti III cum Theodosio juniore ad versus errores et schismata conjuratio totam Ecclesiam recreavit, sic eadem Alexandri VU et I.udovici XIV animarum contentio pristinum Ecclesiae Gallicanse splendorem restituet. Haec gloria eximiae profecto Alexandri pietatis, aliarumque pontificialium virtutum meritis servabatur. Nec vero vanum erit ab ista laude Eminentiae vestrae nomen, quod singulari eruditione, ac pari reiigionis studio toto terrarum orbe celeberrimum suspicimus universi; cum et Ecclesia (si cui debère potest aliquid) suis erga S. D. N. officiis tranquillitatem suam debitura, sit diuturnos et felices annos adprecor.
Eminentiae vestrœ.
Addictissimus atque obsaquentissimus servus. Die 29 jun. 1663».