‹ Mémoires sur l'histoire ecclésiastique du XVIIe siècle (1630-1663) (volume 4)Chapitre 343 sur 440 · LIVRE XXIX · texte numérisé non relu

LIVRE XXIX

tumaces quos à vicinis principibus petiimus, ut vinculis devinctos ad nos mitterent, dum contra eos qui sunt in carceribus acta expediantur. Orator intérim comparando arma, conscribendo milites, cohortes et duces, scit quisque vestrum quamnam ia confusionem, et in quod periculum metumque induxerit tum subditos nostros, tum publicam securitatem, quam securitatem, cum à nobis petierit, illico dimisimus, arma statim dedimus, duximusque sat militum non habere in urbe, plures esse avocandos ex vicinio, et omnespro ipsius custodiaet securitate, et adobsequia militaturos. Verum hoc impetrato non acquievit, cum diceret se aîgre fidere propter vicinas servorum cohortes, et si in hoc ipsi non debaissemus indulgere, cum ex illa cohorte quotquot rei suspecti erant, aut jam essent in vinculis, aut ad vincula qu;prerentur, et à multo tempore ibi essent pro securitate. Montis Pietatis, quemadmodum erant alibi pro securitate carcerum, tamen indulsimus iis qui nobis hajc consilia cum et ipsam cohortem doleret in urbe manere, oblatum est illi posse extra urbem emitti, et aliam substitui, sed hoc frustra oblatum fuit, cum quotidie magis numerum armorum et armalorum augeret, ita ut jam subditi nostri de propria securitate timerent, et aliquam aut stragem aut ad minimum direptionem expavescerent. Nos etiam ad hune fînem mandavimusintroductos in urbe milites locis opportunis distribui, stationesque hic et ibi constitui, ut si quis casus forte timerelur, statim prompti essent remediis et auxiliis.

« Nec non intérim Regina Suedise, dilecta filia, surrepta occasione oratoris conjugem asgrotantem visitandi, idem verbum securitatis attulit, et quod oratoris milites essent pro securitate publica et sui, conata est ipsum ad saniora consilia et ad pacem et tranquillitatem convertere. Idem fecerunt oratores priiicipum, quotquot in urbe sunt, egregie perfuncti munere suo; sed omnia incassum ivere, et repente ex urbe digressus est. Ideo contra bona consilia prœvaluit malignus homo, id est pater zizaniorum et calumniarum, Dœmon, qui more suo gaudet in lurbido piscari. Ideo alterum cursorem et secundum Brève dedimus ad Regem, quod potestis videre.

« Hic legitur secundum Brève.

« Licet urbem relinquens non significaverit nobis an ad dex-

teram vel ad sinistram declinare vellet, nihilominus tamen mandavimus omnibus giibernatoribus Ecclesiœ dilionis nostrsB, tam ad Orientem, quam ad Occidentem, illi obviam ire, prœstare obsequia, et affluenter subministrare omnia ad ipsius commodum magis opporluna. Participes igitur vos facimus hodie manè nostrœ afflictionis ad aliquod nostrum levamen, speramusque régis bonitatem ac justitiam diverso modo rem esse accepturam quamquo ejus ministri trahere ipsam conati sunt. Si quid in posterum erit vobiscum communicandum, faciemus libenter, vestra postulando consilia pro salisfactione danda régi christianissimo, quam quidem dabimus quam maximam poterimus, id est, débita reorum punitione, et pro ea quA, vos complectimur benevolentia, quam à vobis vicissim exigemus. »

Ces deux brefs n'ayant point été suivis de l'effet que le pape s'était figuré, il prononça ce discours devant les cardinaux assemblés dans un autre consistoire :

« Venerabiles fratres, significavimus vobis in prœterito consistorio quœusque in illum diem contigerant in negotio excessus inter familiores oratoi:'is Galliarum et milites Corsos; seriem eamdem continuamus hodie eorum quae deinde facta sunt : confici nempe processus quanta fîeri poterit diligentiâ conlra reos qui in carceribus detinentur ; peti pari festinatione illos nobis consignari ac transmitti qui in alienis dominiis capti sunt aut ex loco immuni extracti. Et quanquam reliqua cohors mililum sese non immiscuerit in eo facinore, et nullius criminis accusata fuerit, nedum convicta, delevimus omnino et ducem decurionum, et milites perpetuo exsilio mulctavimus extra slatum Ecclesiasticum, et inhabiles declaravimus in posterum cuicumque sanctœ sedis servitio. Certamus ergô nos humanitate, urbanitate, benefîcentià, quod nostrisbrevibus fraternilates vestrœ noscere potuerunt ; an e contra paria nobis reddantur probe scietis ex his qua; Galliarum nuntio contigerunt, qui^xsilio primum damnatus, regno postea expulsus, quodam armato milite ducente et prohibente ne cum quopiam tradet, prout latiùs in relations proximâ audietis^ quod non poteritis sine magno mœrore percipere, tam injuriosum huic sanctie sedi, et conlra virum Deo consecralum et nuntium apostolicum longe à moribus majorum dilectissimi filii nostri Régis Galliarum quem aliéna) à vero suggestiones et prava consilia

Page 1