EX MARTYROLOGIO SANCTI ADONIS, ARCH1EP1SC0P1 VIENNENSIS
D. III. kal. decembris. (27 nov.) Vigilia sancti Andreæ Apostoli.
Et Romæ, natalis sancti Saturnini martyris, Sennis et Sisinnii diaconorum, sub Maximiano : a quo primo inter alios servos Dei damnati sunt ad fodiendam arenam, ad faciendas tbermas Diocletianas ; quorum unum Sisinnium præsentatum sibi, cum interrogasset idem Maximianus qui vocaretur, respondit : Ego peccator Sisinnius servus servorum Domini Jesu Christi. Cui cum post alia dicereMaximianus : aut sacrifica deo Herculi, aut carnes tuas ignibus cremabo, respondit : Et ego quidem semper hoc optavi (verumtamen si meritus fuero) ut desideratam coronam accipiam. Traditus igitur Laodicio præfecto, missus est in custodiam decem et septem diebus.
Inde exhibitus est ab Aproniano commentariensi aspectibus Laodicii. Et subito lux de cœlo facta est, et vox cum iuce audita est : Venite , benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutions mundi (Matth. xxv). Tune Apronianus tremefactus cecidit ad pedes Sisinnii diacom, dicens : Adjuro te per Ghristum quem confileris, ne tardes me baplizare, et facias me tecum pertingere ad coronam. Qui baptizatus, statim obtruncatione capitis coronam martyrii invenit. lletruditur iterum in custodiam Sisinnius, et senex Salurninus cum illo, ubi multos gentiles venientes ad se docebant, et baptizabant. Post quadraginta duos dies, vincti catenis, ac nudis pedibus educti denuo ante præfectum ; delata est tripoda ut sacrificarent. Tune beatus Saturninus dixit : Conterat Dominus deos gentium. Et continuo soiuta est tripoda ærea velut lulum. Quod videntes duo milites, Papias et Maurus, crediderunt Christo. Et comprehensi a Laodicio, non multo post martyrio coronati sunt. Deinde Laodicius beatum senem Saturninum et Sisinnium in equuloo jussit levari, et attrahi nervis ac fustibus, et scorpionibus cædi. Quibus etiam postmodum flamma ad latera jussit apponi, et depositos equuleo, ductosque milliario secundo via Numentana, capite truncari. Quorum corpora cum Joanne presbytero colligens Thrason, vir christianissimus, qui de facultatibus suis martyribus multa ministraverat, sepelivit in prædiolo suo, via Salaria, sub die tertio Kalend. Decemb.
DE DEDIGATIONE ECCLESLE MONASTERII NOYI PICTAYIS.
Dehinc per Acquitaniam urbes et monasteria pia fraternitate visitans Pictavis venit, ubi Guillelmi ducis, filii illius nostri Loci fundatoris, precibus et predicti domni Geraldi abbatis supplicacionibus conventus ad nostrum Monasterium dedicandum descendit. Venit enim cum illo sanctissimo suo comitatu archiepiscoporum et episcoporum(l), Trinitatis subnomine, utriusque ordinis trino numéro. Aderat namque venerabilis memorie domnus Hugo Cluniacensis, Lugdunensium archiepiscopus, et ipse per Acquitanie partes vices pape magnifice sub monasthico habitu exercens, Damberlus, Pisarum archiepiscopus ; de episcopis Petrus, episcopus Pictaviensis, qui altare Crucifixi benedixit, ; Bruno, Signarius, episcopus ; Galterius, Albanus' episcopus, amho episcopi Cardinales, Bruno videlicet et Galterius. Yeniente autem eo in capitulo et fralros benedicente ac sancta admonicione firmante, intérim domnus Amatus cum ceteris episcopis, vestibus sacris indutus more consueto, circumdabant ecclesiam, aquam benedictam aspergendo. Qua circuicione more ecclesiastico peracta, venit et ipse in ecclesiam. Et quia omnia altaria jam benedicta erant, excepto altare Crucifixi, quod tune a domno Petro episcopo ut superius dixi, benedietum est, visum est fratribus ut altari matutinale destruerent et aliud ad hanc benedictionem aptarent, non ob injuriam domni Simonis Agennensis episcopi qui illud consecraverat, sed ut hoc privilegio dictaretur [sic) pociori propter benediccionem apostolicam. Altare namque majus noluerunl destruere ob reverenciam predicti Hugonis Lugdunensis archiepiscopi qui presens erat, quod ipse consecraverat.
DE CONSECRACIONE ALTARIS MATUTINALIS.
Accedens ergo Domnus Apostolicus ad altare quod ad hoc fuerat aptatum, unxit illud oleo sancto ac consecravit in honore beatorum martirum Stephani protomartiris, Laurencii et Vincencn, Cnsanti et Darie.
Facta est hec benedictio anno dominice lncarnacionis millesimo xc°. v“ , indictione m* , epacta xxiu* , concurrente ii°, anno bixestili et embolismali existenle, quo anno terminus Pascahs fuit u" idus aprihs, dies vero Pasche idus ejus, luna xv (2), anno xxxiv” Philippi regis Francorum, a construccione ejusdem monasterii anno xx°, ab obitu ipsius ducis qui illud construxit anno xi°, ipso eodem anno quo illud sanctissimum îter Jherosolimitanum ceptum est, xi° Kalendas februarii, quo die pene cætera omnia altaria benedicta sunt, licet non uno tempore neque ab una persona, quod eciam libet indicaro a quibus personis actum sit. Etc...
(1) Amat ou Aimé, archevêque de Bordeaux ; Hugues de Cluny, archevêque de Lyon ; Dambert, archevêque de Piae; Pierre, évêque de Poitiers ; Bruno, évêque de Segni, cardinal ; Gautier, évêque d’Albano, cardinal.
(2) Ces indications ne sont pas toutes exactes, par suite sans doute de l’incorrection au manuscrit du prieure de Saint-Nicolas.
S pi't— wSç
OO lUJ I— L/l
^f4 > O </>£TÛL,
«dw
OC CC (j^ h-» C/)
OQ °C|3= - £;uj£J:
ti ' ! » : ■
SOguj'
S SzS
±Soc
EXTRAIT DU PROPRE DU DIOCÈSE DE POITIERS, APPROUVÉ PAR LA SACRÉE CONGRÉGATION DES RITES ET IMPRIMÉ PAR ORDRE DE S. G. MGR PIE.
31 mai. S. SIMPLICIEN MARTYR In secundo nocturno. lectio.
Simplicianus, Justino Pictonicæ provinciæ rectore, ac idolorum cultui addictissimo natus, ipse tamen adolescens piorum virorum monitis clam in vera religione primum fotus, Christum tandem aperta confessione professus est. Quod cum rescivisset pater, et numina gentilium a fiiio contempta atque irrisa haberi, in eum minis æque ac blanditiis inexpugnabilem, capitis obtruncatione,juxta civitatis mœnia, animadverti jussit. Sic in regionePictonica Simplicianus christianæ fidei antiquissimum perhibuit testimonium, cujus ad nos transmissa estmemoria. In illius honorent extabat olim ecclesia parochialis, eain urbis parte de sancti Simpliciani nomine etiam nunc appellata, atque ad hanc sub ejus invocatione Deo dicatam ædem popularis concursus tam singularem tam antiquissimum esse cultum testatur.