‹ Monographie de la cathédrale de BourgesChapitre 26 sur 94 · Dixerat Deus : Diffusa est gratia in labiis luis, ei · texte numérisé non relu

Dixerat Deus : Diffusa est gratia in labiis luis, ei

quem fecerat speciosum præ filiis hominum; etiam liominem, quem Deum ante omnia protulerat, æternus æternum. Impletus est ergo propbeta gaudio quodam ineffabili, et attendens quid Deus Pater de Filio suo homiui revelaverit, potuit dicere ista, et ex persona Dei : Propterea, inquit, benedixit te Deus in æternum. Quare? Propter gratiam. Ilia enim gratia, quo pertinet? Ad rcgnum cœlorum. Priinum enim Testamentum terrain promiserat; et aliud præmium fuit vel promissio sub lege positorum, aliud sub gratia : terra Cbananæorum Judæis sub lege positis, regnum cœlorum christianis sub gratia positis. Itaque quod pertinebat ad eos qui sub lege positi erant regnum, terra ilia, transiit; regnum cœlorum, quod pertinet sub gratia positis, non transit. Propterea hic : Benedixit te Deus , non ad tempus, sed in æternum.

11. ® Accingerc gladium tuum circa fémur tuum, potentissime. Gladium tuum, quid nisi verbum tuum? Illo gladio divisit filium a pâtre, lîliam a matre,nurum a socru (Mattli. X, 34. — Luc. XII, 5i sq.). Legimus hæc in Evangelio : Non veni pacem mittere, sed gladium. Et erunt in una domo quinque divisi adversum se : duo adversus très , et très adversus duos erunt divisi. Id est, fdius adversus pat rem, /ilia adversus mat rem, nurus adversus socrum suam. . . .

12. «Factum est boc generaliter etiam in genere humano, divisus est lilius adversus patrem. Fuimus enim aliquando fdii diaboli. Adbuc infidelibus dictum est (Joann. VIII, 44) : Vos ex pâtre diabolo estis. Et omnis infidelitas nostra unde nisi a pâtre diabolo? Non ille crean do, pater; sed nos ilium imitando, filii. Jam modo videtis filium adversus patrem divisum : venit gladius ille, renuntiat diabolo; invenit alium patrem, invenit aliam matrem. Ille, ad iraitationem se præbens, generabat in exitium; parentes duo quos invenimus, in vitam æternam générant. Divisus est lilius adversus patrem. Divisa est filia adversus matrem suam : plebs ilia quæ de Judæis credidit, divisa est adversus Synagogam.

«Divisa est nurus adversus socrum suam; plebs de gentibus veniens, nurus dicitur, quia sponsus filius Synagogæ. Unde enim natus est Filius Dei secundum carnem ?Ex ilia Synagoga. Ille qui dimisit patrem et matrem, et adliæsit uxori suæ ut essent duo in carne una (Gen. II, 24. — Eph. V, 32); non conjectura nostra, sed attestante Apostolo, et dicente : Sacramcntum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Dimisit enim Patrem quodam modo; non oinuino dimisit veluli ad separationem, sed ad susceptionem humanæ carnis. Quomodo dimisit? Quia (Philipp. II, 6), quum esset informa Dei.. . . semet ipsum exinanivil , formam servi accipiens. Quomodo dimisit et matrem? Gentem Judæorum,

Synagogam illam hærentem veteribus sacramentis. Ad ipsain figuram pertinet quod ait (Mattli. XII, 48 ) : Quæ est mihi mater? aut qui fratres ? Ille enim intus docebat, illi foris stabant. Videte si non modo ita sunt Judæi. Docet Christus in Ecclesia, illi foris stant.

« Socrus ergo, quid est? Mater sponsi. Mater sponsi, Domini nostri Jesu Christi, Synagoga est. Proinde nurus ejus, Ecclesia; quæ veniens de gentibus, non consensit in circumcisionem carnalem; divisa est adversus socrum suam... Etc.

Page 1