‹ Monuments inédits sur l'apostolat de Sainte Marie-Madeleine en Provence, et sur les autres apótres de cette contrée, Saint Lazare, Saint Maximin, Saint Marthe et les Saintes Maries Jacobé et SaloméChapitre 468 sur 511 · CAPUT III · texte numérisé non relu

CAPUT III

Propositum. lemma quibusdam vationibus ex historia Ecclesie quæsitis probatur.

Quanquam nullis opus est rationum momentis, dum res, qus facti est, et in facto versatur, evidentibus atque idoneis plurimorum auctorum testimoniis convincitur, mantissæ tamen loeo nonnullas subdemus ex Ecclesiæ historia rationes, qus prætermissis ex Oriente et Occidente scriptoribus, assértionem nostram suaderent.

Prima ratio ducitur ex prima eeclesiasticorum Galliæ primatuum contentione que in €oneilio Taurinensi agitata est, Arcadio et Honorio imperatoribus. Quicunque igitur accuratius apud. se- perpenderit quanto fuerit incensa studio controversia qua inter Secundæ Narbonensis episcopos mo!a est de primatu Proculi Massiliensis episcopi, qui sese illius metropolitanum provincie gerebat, vix illi dubium erit quin, si verà esset Magdalenæ in hanc regionem appulsus historia, et Lazarus ille de quo loduimur Ecclesise Massilieusis sacerdotium administrasset, id continuo in juris sui defensionem attulisset Proculus. Quid enim aliud efficacius afferre potuisset aut va« lidius? Supra plerasque civitates urbi non deerat, majestas et splendor, cui et primus accessisset Lazarus episcopus, et antequam Chri- Stiana in alias urbes penetrasset religio. Quam quæso (si Arelatensium codici credimus) rationem retinendæ contra Massilienses et Viennenses metropoleos adducebat Arelatensis epi-

ex Romana sede destinatus fuerat episcopus?

En presidium unieum Arelatensis episeopi.

At Trophimus, sive is fuerit qui non primum 3 Gregorio Turonensi, ut quidam mentiuntur, Sed a velusliore passionis sancti Saturnini scriptore dicitur in Gallias missus sub Decio, sive fuerit apostolorum discipulus (quod tanquam verum disputandi causa nune suppono), neutiquam eum Lazaro comparandus est, Etenim si spectes hominem , nonne Lazarum Curisrus a mortuis exeitavil quarto post obitum die? Nonne Canisrus apud illum sæpissime diversatus est? Nonne Cunisrus cum illo familiariter vixit? Si vero evangelicæ prædi-

B cationis et ad provinciam accessus tempora

consideres, nonne Lazarus Trophimum , quicunque tandem iste fuerit, pluribus annis antevertit : imo sie antevertit,' ut ex Massiliensibus primos Evangelii satores longe anté Trophimum habere potuerint Arelatenses?

Vide nune ae circumspice quibus et quantis prerogativis tueri se poterat Proculus. Egone vero existimem Proculam, cui multa exteroqui concilium Taurinense tribuit, clerum, ordinem , plebem Massiliensem tam imbecilli fuisse judicii, tam exigu:x prudenti: et seientiæ, ut, cum de privilegiis Ecclesiæ sue, de vera multorum episcoporum ordinatione, dé jure primatus ageretur, id aut ultro tàcuissent, aut turpiter ignorassent, a quo cértà propemodum victoriæ causa penderet. Tacuerunt igitur, quod cum veritate dici, et ignoraruni, quod sciri non potuit. Quis enini quod nihil est unquam sciret, aut tandem aliquando scire posset?

Secunda ratio ex aliis in Provincia rebus gestis depromitur. Si Lazarus, qui tam frequenti hospitio Servatorem excepit, primus fuit Massiliensium episcopus ; si Magdalena et Martha tot virtates et miraeula in hac Galliarum regione patrarunt quoL referunt Vinceu= tius Bellovacensis, Jacobus Genuensis, Petrus Venetus et alii id genus commanipulones ; si denique, ut rem a principio arcessamus, illi omnes in navem velis ac remis earentem a Judwis conjecti, vastissimoque mari certum ad naufragium expositi, salvis tamen omnibus, in Massilite portum appulerunt, ae deinde Evangelium prædicarunt, et populos ad Cuni- $71 fidem converterunt ; qui per Dus: immortalem fieri potuit nt primos gentis suse apostolos, et tales apostolos ignorassent , aut cognilos nullo unquam praeconio extulissent Cassianus , tot piorum operum Scriptor, Salvianus, in tot de Providentia Der et. de Ecclesia libris, Vietor Massiliensis, rhetor, in carminibus et epistolis, Eucherius Lugdunensis, Cæsarius Arelatensis, multarum de sanetis

homiliarum editores, aliique traetatores, nec A pauci Ecclesiarum magistri, qui de illa, ut loquitur Sidonius, palestra congregationis eremitidis, ac de senatu Lirinensium Cellulanovum prodierunt ? Qux profecto res cum Cassiano, Salviano, Victori, Eucherio, C:esario et aliis excidisset nunquam, Magdalenæ, Lazari et aliorum e Judæa in Massiliæ portum enavigationem contigisse nunquam colligendum est.

Tertia ex Gregorio Turonensi, Adone Viennensi, et Freculpho Lexovieusi comparatur. Gregorius Historiarum libro 1, cap.

26, 27, 28, 29, 50, 51, 52 et 55, ex replicatis velerum annalibus Christianæ religionis initia persequitur in Galliis, primos fidei satores,

propagatores, custodes, qui tuncubique Gallica: B

rum provinciarum noti colerentur ex auetoritate passionum et vit: merito exponit. In libris de miraculis sanciorum , de gloria martyrum et confessorum, varia ex omnibus Christiani orbis partibus miracula, agones, victorias, triumphos recenset, de Victore Massiliensi, de Metria Aquensi, de Genesio Arelatensi, deque aliis sanctissimis Provinciæ hominibus gnaviter abundeque scribit, et altissimum tamen de Lazaro Massiliensi, de Magdalena, de Maximino Aquensi, de Martha silentium ub:que est. Nondum profectio natus erat, qui navem et onus ejus fabricaretur, Quid enim ? Christiani Aquenses illustrium hominum Maximini et Magda!enaz gesta neglexissent, qui beati Metriæ alias con- C ditione servi historiam tam diligenter scripserunt apud Gregorium lib. de Gloria confessorum cap. 71? Cur Franco Aquensium episcopus ut Métriæ,-ila et Maximini ac Magdalenz virtutibus et reliquiis Ecclesiæ sux hæreditatem iutatus non ést coram Sigeberlo rege? Cur postea, eum voli compos haud factus est, ut Metriam, sic et Maximinum et Magdalenam in ultionem injuri: non advocavit? In summa Fraico Metriam advocavit, cujus et reliquias et sepulerum habuit; Maximinum et Magdalenam non advocavit, quorum nec reliquias nec sepulera habuit. Quidquid id est, lectori non erit injucundum videre qux: de Metria tradit

Gregorius, et quibus monimentis nostra fulci- D

tur ratio : Aquensibus etiam est concessus inclytus athleta. Metrias, vir in corpore. juxta historiam actionis magnifieæ sanclilalis ; et licet condilione servus , liber tamen juslitia : qui, ut ferunt legentes certaminis ejus textum , peracto cursu boni operis a sœculo victor abscessit, spius se in colis degere virtutibus | mani[estis ostendens. Tempore igitur quodam cum Franco episcopus hujus municipii Ecclesiam gubernaret, Childericus, qui tunc primus apud Sigibertum regem habebatur , villum ejus competit , dicens, quia injuste ab Aquensi Ecclesia retineretur ; et dicto citius convenitur episcopus. Datisque fide-

IN PROVINCIAM APPULSU DISSERTATIO

jussoribus in presentia regis assistit, clamans et obsecrans ut rex ad hujus cawse audientiam presentiam suam adverleret, ne celesti judicio condemnetur ; addens : Scio enim virtutem Meiri viri beali , quod velociter in pervasorem suum irrogat ultionem. Denique conjuncti adjutores causam disculiunt. Insurgit Childericus atque improperans criminibus exacervatum episcopum. quod res fisci ditionibus debitas iniquo ordine retineret, extrahi eum vi a judicio jubet ; et tantum ablata per judicium presentium villa, trecentis aureis condemnavit. Favebant ei omnes, nec quisquam contra voluntatem. ejus audebat decernere nisi quod eidem libuisset. Denique coïdemnatus spoliatusque sacerdos, ad urbem redüt, alque prostratus in oraiionem coram sepulcro sancti, dicto psalmi capitulo ait : Non hic accendetur lumen , neque psalmorum | modulatio canetur, gloriosissime sancte, nisi prius ulcisca ris servos de inimicis suis, vesque tibi violenter ablatas, Ecclesie sancte vestituas. Hæc cum la-

crymis effatus, sentes cum acutis aculeis super

tumulum projecit. Egressusque clausis ostiis similiter in ingressu alias collocavit. Nec mora , corripitur. pervasor à. [ebre; decumbit lectulo , exhorrel cibum , fastidit et potum , profert estuans juge suspirium. Cui etiam si ab ardore febris interdum sitis accederet, aquam. tantum , nihil aliud hauriebat. Quid plura? in hac ægrotatione integrum ducit annum; sed mens prava non flectitur. Interea labitur cæsaries cuncta cum barba, et ila omne caput. vemansit nudum, ut pulares eum olim sepultum, nuper ejectum (uisse post funera de sepulcro. His et talibus miser afflictus malis, sero recogitat , dicens : Peccavi , eo quod exspoliaverim Ecclesiam Dei, atque epi- $copo sanc:o intulerim injuriam. Nunc autem ite quantocius, et reddita villa, sexcentos aureos super tumulum. sancli deponite, Est. enim mihi spes quod ves reddita tribuat egrotanti medelum. Quod audientes homines ejus , accepta pe: cunia fecerunt sicut eis fuerat imperatum. Reididerunt agrum , solidosque super sepulcrun. servi Dei posuerunt. Sed cum hoc fecissent, statim ille in loco quo erat, spiritum. exhalavit, Lu cratusque est detrimentum anime per adeptionem acquisitionis inique. Episcopus autem obtinuit ultionem de inimico Ecclesie, quam promiserat [futuram per athlete Dei virtutem.

Adhæc Gregorius lib. 11, cap. 27, 29 et sequentibus, res ab Clodoveo tam impie quam pie gestas mernorat, et comparatum adversus Burgundi: regem in Provincia bellum describit, nec ullius meminit immuruitatis, quam ex ædificato monialium a Martha monasterio Clodoveum concessisse fabulantur in ca regione que, ut ait idem Gregorius, ad Burgundix regem tune pertinebat. Porro que de his et aliis similibus negotiis apud Gregorium non

DE COMMENTITIO LAZARI ET MAXIMINI. MAGDALENÆ ET MARTILE

inveniuntur, contempsit ille potius quam non À em inter mortuos. requirebat. Quare autem ab

vidit.

Gregorio suecedunt Ado et Freeulphus, qui in suis Chronicis cum primas Ecclesiarum Gallix origines identidem significarunt, de tota Magdalenæ et Marthz historia et navigatione ex veterum monimentis nihil quidquam adnotarunt. Abnutivum quidem hoe argumentum nullias esse ponderis tibi facile concedam , si quod Gregorius, Ado et Freculphus tacuerunt, ab antiquioribus, æqualibus vel supparibus dictum ostendas.

Quarta ex propagatz fidei Christianz statu et conditione colligitur. Qui res christianæ religionis, ut par est, noverunt, fieri vix potuisse arbitrabuntur, ut quo tempore Claudius et Nero Romanum regebant imperium, Massilieusis et Aquensis populus Christianam fidem et religionem siae ullo martyrio suscepisset. Aut sane afferant nobis aliquam Latini orbis partem quæ æque ac Provincia Romanis vicina fuerit , in qua tunc sine ullo martyrio sic suscepta sit Curisri religio ? Excutiant vero veteres Ecclesiarum tabulas, martyrologia , calendaria , et tune Massiliæ vel unum martyrem designent ante Victorem, qui sub Diocletiano passus est. Quare inscitiam miror et stuporem eorum qui, acta Magdalenæ et Marth» cum fingerent, aliquos im iis martyres ex tanta Christianorum copia non fecerint, quantam tune fuisse volunt.

Quinta sumitur ex Odone Cluniacensi , qui ad annum 950 vixit. Poetarum. et traetatorum nemo nescit quin quæ de Magdalenz e Judæa in Provinciam appulsu ei de nave qua ferebalur, velis ac remis carente, de secessa in eremum, de peraeta in præruplo monte poenitenlia, de admirabili morte et sepultura, in illius gestis dicuntur, amplissimum seribendi sit stricta vel soluta oratione argumentum : præsertim ubi quis ad populum concionatur. Itaque cum Odo in sermone sat longo quem de Magdalena et rebus ab ea gestis habuit, et in hymno quem de eadem confecit, et quem Romani censores sub Clemente octavo reformarunt, nihil de tot tantisque rebus significet , liec omnia ad hoc usque tempus ignota fuisse, non immerito quis conjiciet. Adde quod Odo tractet Scripturæ locum, Noli me tangere, nec de corporeo tactu ad litteram intelligat, quemadmodum trecentis abhine annis intelligunt nonnulli , ut quæ sibi fingunt somnia, continuo sustentent. Sie autem Odo intelligit : Cui a Domino dicitur, Noli me tangere. Ubi non est putandum quod post resurrectionem tactum. renuevit. [feminarum , cum de duabus a monumento illinc recedentibus dictum sit quod. accesserunt et tenuerünt pedes ejus. Sed ideo a suo contactu prohibuit, quoniam ejus mentem adhuc perfeciam in fide non sensit, quando Dominum viven-

ipsa se Langi noluerit manifestatur cum subditur : Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Id est, quia me inter morluos, ut mortuum requiris, et-nondum credis me equalem Patri sécundum divinitatem , Noli me tangere. In ejus quippe mentem Dominus ad Patrem non ascendit, qui non credit eum æqualem esse Patri : et quia beata Maria necdum perfecte. divinitatis ejus potentiam cognoverat, prohibita est tunc ne langeret pedes ejus.

Quod de Odone jam observavimus, id de Petro Venerabili Cluniacensi quoque abbate observamus. Hic enim in hymno quem in B.

Magdalenæ laudem composuit, multa de laerymis illius et poenitentia canit, sed silet ea omnia quae nunc adnotaviimus. At vero quia suut idonea carminis materies, silenda non erant omnia, si quæ in aetis Marthæ et Magdalenae traduntur tunc cognita fuissent. Porro Cluniacense monasterium non tantopere distat a Provincia.

Sexta ratio comparatur ex quatuor viris illu- Stribus qui sermones et homilias de beata Magdalena ediderunt. Primus est sanctus Gregorius papa , secundus Petrus Damianus , tertius beatus Bernardus, quartus sauctus Joan nes ille qui in bibliotheca Floriacensi homilias de Magdalena duas fecit. lli tractatores quatuor, qui diversis vixerunt temporibus, Magdalenam a peccatrice non distinguunt , sieut Patres nonnulli distinxerunt; poenitentiam illius vario modo definiunt, agitant, et laudibus extollunt. Sed tamen nihil attingunt eorum quæ Marcella Marthæ pedisequa de gestis ejusdem Marthæ et Magdalen: Hebraico idiomate con- Scripsit apud Vincentium, et Synthex Latino donavit. Quin autem illa omnia, si veritate niterentur, argumentum essent multorum sermonum et homiliarum amplissimum , et ad tollendam in ccelum Magdalenæ poenitentiam efficacissimum, nullus dubitare merito potest ; et qui negaret, hoe ipso probaretur acta illa non vidisse aut legisse. Quis autem de re tanta vidit unquam tantum, tam generale, tam contumax per annos a Curisro plusquam mille Silentium, idque in iis maxime qui conciones ad populum babuerunt? Vel nulla unquam infitialis conjectura valuit, vel ista necessario valet, efficitque ut Marcelle commentarii in fabularum ordinem relegantur. Quantum hoc argumenti genus sit in historia momenti ac ponderis, alias peculiari opusculo Seripturze, Patrum et theologorum etiam recentiorum auctoritatibus pleno docuimus.

Sed forsan aderint, qui quidquid fieri more schol: non repugnat, id statim posthabitis rerum, personarum, locorum, temporum, circumstantiis factum fuisse divinabant; vel qui

rent, multa posterioribus sæculis aperiri quæ prioribus fuerunt cecultata. Quid tum vero?

Quisquis ille fuerit qui sic sibi in rebus histovicis disserendum putat, meminerit, quæso, regularum quibus Tertullianus apud antiquos, et Baronius apud recentiores verum a falso secernunt. llle in libri contra Mareionem 1v capite 4 : Quis inter nos determinabit, nisi temporis ralio ei præscribens auctorhatem, quod antiquius reperietur, ef ei præjudicans vitiationem, quod posterius revincetur ? Hie in Apparatu Annal. 1, cap. 12 : Quod a recentiore auctore de rebus adeo antiquis sine alicujus veluitioris auctoritate profertur, contemnitur. Ad has regulas tanquam ad certum pugnæ seamma decertandum est, et qui pedem extra moverit. fugae reus et 2sserendæ falsitatis auctor habeatur necesse est.

Page 1