CAPUT II
Additionibus ad Romanum et alia quedam mar-
tyrologia, sensum et priscam. traditionem la-
cessentibus certum tempus assignatur.
E tribus qux in hae posteriori Dissertationis parte de Maximino consideranda sunt, unum ad finem superioris capitis jam observavimus. Reliquum est modo ut de duobus aliis dissera mus. Ad primum quod attiuet, certum est ante
D annum 1576 omni retro memoria in Romanis martyrologiis incognitum fuisse Maximinum, qui in subdititiis Magdalenæ et Marthæ gesti; Aquensium epi:copus appe:latur. Sed a0cce anno jam tum primum martyrologium illud Romanum, quod Galesinius edidit, Maviminus occupavit ad 8 Junii : {n urbe Aquensi sancti Maaimini episcopi, qui fuit unus ex 72 discipulis. Baronius quidem hoc retinuit, sed his tantum asseruit : Hunc «num, ex septuaginta duobus discipulis fuisse tradunt, cujus res gesta. intextæ habentur. in actis S. Marthe et Marie
Magdalene. De eo item Petrus in Catalogo, lib.
v, cap. 101, et Demochares in tabulis episc.
IN PROVINCIAM APPULSU DISSERTATIO
Aquensis Ecclesie. Sed ista non consentiunt A Aquensium litaniarum ordo ille aute composi-
um Baronii regula : Quod a recentior auctore de rebus adeo antiquis sine alicujus vetustioris auctoritate profertur, contemnitur ,
Deinde in commentariis ad 22 Julii, ubi de '
Maria Magdalena agitur : Lege ea que Petrus in catalogo scribit lib. vi, cap. 124, et alia id genus, in omnibus servans Apostoli regulam, ut cuncta probans, quod bonum est teneas.
Turn ad 29 ejusdem mensis : Feruntur quedam acia nomine Marcelle pediseque , qu vecenset Mombritius tom. M, sed qua revera magis recentiorem pra se ferant seriptorem, licet multa contineant. que non tantum scriptis, sed. et tradilione firmentur. Sed hxc non sunt qui ad Maximinum pertinent, ut constat ex iis quæ de Maximino supra scribit.
Secundum autem observatione summa diguum istud est, quod iu Aquensis Ecelesiæ litaniis, qui in libro ejusdem ordinario editæ sunt Aquis anno 1577, apud Thomam Maillou, nullus omnino legatur Maximinus. An vero t&mere factum, ut his in precibus Dionysius Pavisiensis cum sociis, et Victor Massiliensis €um sociis invocarentur, non Maximinus, si olim ereditus fuisset Aquensis Ecclesiæ epi- Scopus, judicent viri. egregie cordati. Quis enim Ecclesiam vidit ullam qui primum epi- Scopum suum, si pro sancto habeatur, non invocarit in litaniis suis? Noune Romana Petrum? nonue Tolosana Saturninum? none Lemovicensis Martialem? nonne. Turonensis Gatianum ? nonne Parisiensis Dionysium suum orat in litaniis suis? Profecto non orare id esset tam iugratum quam quod ingratissimum.
Hoc vitii genus non auderem Aquensi Écclesiæ tribuere, qui in veteribus litaniis de Maximino silet. Sic enim confessores orat post martyres, quorum in numero non reponitur Ma:iminus :
Sancle Sylvester, o:a pro nobis.
Sancle Georgi, ora, ete.
Sancte Martine, ora, e:c.
Sancte Nicolae, ora, etc.
Suncte Ambrosi, ora, elc.
Suncle Augustine, ora, elc.
Sancte Antoni, ora, etc.
Sancte Hieronyme, ora, etc.
Sancte Germane, ora, etc.
Sancte Benedicte, ora, etc.
Omnes sancli confessores, orale, etc.
Qui primus has digessit litanias homo, non opinor, Hungarus vel Polonus fuit aliquis, sed Aquensis vel saltem Aquensis Ecclesi: disciplinis innutritus, et eam ob causam quæ tune esset liujus Ecclesiæ circa primum episcopum suum traditio, ignorare non potuit. Cur autem id ita contigerit in Aquensi Ecclesia, ratio in promptu, eaque meo quidem judicio certa est :
Mosxcvv&NTS INÉDISS, À
tus primum, deinde prelo mandatus est, quam ullus ibi nasceretur interpolator erroris : quid enim aliud dici potest, si res ponderibus librelur suis?
Cum igitur Galesinius Maximinum inseruit.
martyrologio, non id quidem addidit, quod velerem martyrologiorum traditionem et sensum proprie mutaret, sed quod veterum martyrologiorum et propagatæ ab initio per aunos mille traditionis præsidio destitueretur. In omnibus istis historice loquimur.
Ad diem 17 Decembris hiec duo in Lazaro adjunxit martyrologio, quæ cum explorata jam traditione non consentiunt, episcopatum et lo-
B eum episcopatus : Massilie, inquit, in Galliis sancli Lazari episcopi hujus Ecclesie, Qui anno 1549 Massilieusis episcopus nondum erat in Romano martyrologio, post annos 20 factus est in eodem per Galesinium Massiliensis epi- Scopus.
Qui ad Magdalenam et Martham | spectant, ea prout edita fuerant in præcedenti editione sie reliquit sine additione. 22 Julii : Natale S. Marie Magdalene , de qua Dominus septem dæmonia ejecit, eic. , ut supra. 29 Julii : Sancte Martha: virginis sororis sancte Marie Magdalene, ete., ut supra. Hæc de Romano martyrologio Galesinii : nune ad illud quod Baronius commentariis illustravit veniamus. In eo