‹ Monuments inédits sur l'apostolat de Sainte Marie-Madeleine en Provence, et sur les autres apótres de cette contrée, Saint Lazare, Saint Maximin, Saint Marthe et les Saintes Maries Jacobé et SaloméChapitre 472 sur 511 · C. sic se res habet · texte numérisé non relu

C. sic se res habet

8 Juuii : Aquis in Gallia sanclà. Maximinz primi ejusdem civitatis episcopi, quem Domini discipulum fuisse tradunt. 22 Julii : Apud Massiliam natalis sancte Marie Magdalene, de qua Dominus septem. daemonia ejicit, etc., ut supra. 99 Julii : Tarasci in Gallia Narbonensi sancte Marthæ virginis, eic., ut supra. 17 Decembris : Massiliæ in Gallia beati Lazari episcopi , quem Dominus in Evangelio suscilasse a mortuis legitur. Hocce martyrologium, et illud quod emisit Galesinius auno 1576, in duobus dissident inter se : primum, quia in priori Romano Migdalena et Martha nondum babent sedem in Gallia; in posteriori vero habent, Magdalena

D Massilix, Martha Tarasci ; deinde in posteriori

an Maximinus Cunisri faerit discipulus, in dubium verütur, quod in priori habetur exploratum. Nunc ex hae sola discrepantia manifestum est errare eos oportere qui ab antiquis et primis traditionibus recedunt. Neque vero ut ista Baronius confirmet in notis, ea producit quæ quingentos annos superent. Quod autem ad 17 Decembris pro Lazaro Massiliæ episcopo laudet Bedam, Usuardum et Adonem, pace tanti viri dixerim , Massiliensis episcopaius Lazari tam apud illos tres martyrologos reperitur quam. apud Virgilium. Reliqua. qua ciat Baronius proximis capitibus ex sola re-

JE COMMENTITIO LAZARI ET MAXIMINI, MACDALENZE ET MARTILE

censione subruentur. Sed in antecessum de A

sua regula monitum subinde velim Baronium :

Quod à recentiore auctore de rebus adeo antiquis sine alicujus velustioris auctorilate pro[ertur , contemnitur. At quæ Baronius omnia significat in notis, non solum a recentioribus auctoribus sine alicujus vetustioris auctoritate proferuntur, sed contra exploratam inter Graecos et Latinos traditionem proferuntur,

Tertium martyrologium, quod adversam historiæ et traditioni veræ additionem recepit, Franciscanus quidam ediditet recognovit Rotho-

magi anno 1507, ubi sic legitur xi calend. '

Augusti : *Gorversio sancte Marie Magdalene, beatorum Lazari et Marthe sororis. De qua, ete., ut supra. At enim corrector iste natalem Magdalenæ in conversionem mutat, et Magdalenam peccatricem faeit, contra quag csetera martyrologia fecerant. 1v calend. Augusti : Transitus beatissimæ Marthe virginis sororis Lazari, et Marie Carisri et. apostolorum ejus hospitæ, in cujus funeribus legitur Dominus Deus noster JEsus Cunisrus cum beato Frontone Petragoricensi episcopo adfuisse, et ejus exsequias celebrasse. Hæc bonus ille vir martyrologio addidit ex turtivis Magdalenæ et Marthæ gestis; quæ refert Vincentius, et quæ laudat Baronius in notis ad xvi calend. Jan. Eodem die B. Lazari, quem Dominus Jesus in Evangelio legitur suscitasse a mortuis. Item beate Marthe sororis ejus, quorum venerabilem memoriam exstructa ecclesia non longe a Bethania, ubi e vicino domus eorum fuit, conservat. Hic, ut apparet, priseam incautus retinet traditionem, quæ eum superioribus additamentis nihil aut parum concordat. Franciscanus de Maximino ne verbum quidem ullum facit.

Quartum martyrologium, quod an. 1568 edidit Franciscus Maurolycus Messanensis abbas, has omnes admisit, auxitque novitates 8 Junii: Massilie in Gallia Maximini Aquensis episcopi, qui cum Maria Magdalena, Lazaro, Martha et Chelidonio illuc Deo duce appulit, et juxta corpus Mariæ sepultus est, ubi etiam postea Marcelle et Chelidonii corpora inventa sunt, et honestius tumulata. 22 Julii : Natalis S. Marie Magdalene, de qua, ete., ut supra. 29 Julii : Festum S. Marthe virginis sororis S. Marie Magdalene et S. Lazari, hospitæ Salvatoris, qui juxta Rhodanum et Avenionem urbem obiit; Marcelle vero Marthe pediseque, que decem annis supervimit, et in Illyria praedicavit. A7 Decembris : Massiliæ beati Lazari, quem Dominus suscitavit a mortuis. Item Martha sororis ejus. Hæc ille, quem Marcella Marth:» pedisequa conscriptis a se ejusdem Marthæ et Magdalenz gestis in errorem induxit. Porro hæc omnia à Vincentio, Jacobo Genuensi et Petro deprompta suut.

Quod autem Marcellam in llyrico Evangelium prædicasse probet Maurolyeus, ex hoc uno quantum sit illius judicium, et quanta. in Ecclesie disciplina eruditio, consideres velim. Et lieet in lllyrieo per tot annos Evangelium Marcella prædicaverit, et vitam beatae Marthae ingenti volumine Hebraico conseripserit, tanti lamen illa non fuit Galesinio et Baronio, ut locum in Romano marivrologio consequeretur.

Quintum ultro se objicit martyrologium Gallieanum, quod Maurolyci vestigia studiosissime relegit, aliorumque novitates multis partibus locupletavit. 8 Junii: Apud Aquas Sextias sub secunda Narbonensi sanctà. Maximini, qui comes sancti Lazari ac beate Marie Magdalene hanc ecclesiam sua predicatione erexit. 22 Julii : Transitus ad celos gloriosus beatissime pœnitentis Marie Magdalene, etc.; quæ ex Marcella Marthæ pedisequa , Vincentio, 'Legenda Aurea, et Petro Veneto cumulatissime describit, 99 Julii : Tarasci in Gallia Narbonensi sancte Marthe virginis, etc., quæ ex iisdem auctoribus repetit, Eodem die iu supplemento martyrologii : Aquis Sextüs sancte Marcelle ancilla beate Marthæ virginis, quam e Palestina in Gallias secuta tandiu fideli obsequio juvit, quousque illa beata Tarasci defuncta est. Tum enim cum forte in patriam Marcella remearet, in Illyrico divina vocatione anticipata felici efflatu spiritum remisit ad Dominum. At hinc ejus corpus in Gallias relatum, Aquis Sextiis pone tumulum sancti Maximini, cujus. discipula fuerat, omni cum honore collocatum, etc. Abunde fabularum audivimus. 4 Septembris:: Massiliæ natalis sancti Lazari, etc., 17 Decembris : Triumphus sancli Lazari a Cinisro suscitati primi illius civitatis (Massiliæ) episcopi et martyris, etc.; quae utrobique ex memoratis auetoribus arcessit, non sque impolito sermone, sed non veriori sensu, In historia vero non orationis, sed verilalis eultus potissimum desideratur. Qui enim quod falsum est artificio purioris Latinitatis in verum mutatum iri speraret, næ ille non e Judæa Massiliam, ut Magdalena cum sociis, sed Massilia naviget Anticyram necesse est. Tria sunt in hoc martyrologio quibus Galesinii et Baronii martyrologium excedit. Unum est, quod redivivus Lazarus bis in Gallia, quam nunquam vidit, moriatur, semel ad primum Septembris, iterum ad decimum septimum Decembris. Alterum, quod Lazarum martyrem faciat; an autem fuerat. martyr, Galesinius et Baronius non affirmarunt, et Petrus Venetus confessorem fecit. Sed prosa quie proximo capite laudabitur martyrum numero aseribit. Martyrii locus ibi non est Massilia, sed Cyprus insula. Tertium, quod Marcellæ pedisequ locum inter sanctos Galli: conce

Page 1