CAPUT Y
Exorta Vizeliaci monachos inter et Aquenses ac Predicatores Sancti Maximini de corpore Magdalenæ contentio refertur et dirimitur : unde posimodum pristine veritas traditionis confirmabitur.
Qui nostri capitis indicem vel leviter inspiciet, sine dubio aífirmabit lubricum esse argu menti genus quod tractamus , et invidiosum judieium quod pronuntiaturi sumus. Sed omnibus praeferenda rebus invidiam elevabit veritas, qux hae in parte illustris reddetur. In omni de re possessa lite quærendum est, quis prior, et quo jure possedit : quo tempore pos- Sessio, et quibus instruments turbari cœpta est. Legitimam hoc capite possessionem probamus , iilius postea originem et aliorum qua eonseeuta sunt indagaturi. Atque ut in hac controversia ordinem doctrine potius quam fori servemus , videndum imprimis quis prior ex monachis vel Prædicatoribus possedit? Beato Magdalenæ corpus monachi Vizeliacenses possident, et pluribus annis ante possident quam vel Aquenses repugnarent, et Predicatorum ordo natus esset : imo Prædicatores possessionem monachorum prius professi sunt, quam turbarent. Quæ duo sigillatim demonstratum imus.
Ad primum quod attinet, legitimæ seu pacificæ possessionis testes prosto sunt quatuor Romaui pontifiees, quorum privilegia, si quare tum exeipias, nune primum in lucem edimus, prout ea ex archivis Vizeliaci non ita pridem deprompsit, et nobis communicavit V. Cl. Audreas Quercetanus, regis historiographus.
1. Lucius episcopus servus servorum Dex dilectis filiis G. abbati et fratribus. Vizeliacensibus salutem et apostolicam. benedictionem. Fratres nostri episcopi et cardinales nos suppliciter et devote rogarunt ut monasterium vestrum pro revereniia beate Maniæ MAGDALENÆ, CUJUS IBI CORPUS QUIESCIT , largilionis nostre studeremus munere decorare, ut ex hoc magis apud homines celebre fieret, et majoris venerationis in posterum haberetur. Ut igitur de largitione grati apostolice sedis valeat amplius gloriari , et in majori apud homines veneralione haberi, tibi, fili abbas, tuisque successoribus , usum mitræ de consueta benignitate apostolice sedis concedimus, et ut ea in precipuis solemnitatibus el processionibus monasterii, in conciliis Romanorum pontificum , in consessu episcoporum et mortuorum exsequiis libere uti possitis, clementius indulgemus. Datum Laterani id. Januarii.
II. Urbanus episcopus servus servorum Dex, dilectis (iliis abbati et conventui S, Marie Mag
dalenæ Vizeliacensis salute.n et apostolicam benedictionem. Ad ecclesiastici decoris augmentum insignia reperta sunt dignitatum , qu& sacrosancta Romana Ecclesia congrua in singulos liberalitate distribuit, et devotis filiis, prout dignum judicat, suscipienda pariter et obtinenda concedit , unde mos pro reverentia beate Mariæ MAGDALENA , CUJUS SACRUM CORPUS IN VESTRA ECCLESIA RE- QUIESCIT, et vestræ devotionis merito. provocati, usum mitra , chirothecarum et annuli , tibi, fili abbas, tuisque successoribus indulgemus, et auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo , etc. Datum Veronæ m non. Julii.
WI. Clemens episcopus servus servorum De Girardo et conventui V izeliacensi salutem et apostolicam benedictionem. Ad ecclesiastici decoris augmentum. insignia reperta sunt. dignitatum , que sacrosancta Romana Ecclesia congrua. in singulos liberalitate distribuit, et devotis filiis , prout. dignum judicat, suscipienda pariter et obtinenda concedit, unde nos pro reverentia beate MaRLE MAGPALENJE, CUJUS SACRUM CORPUS IN VESTRA ECCLESIA REQUIESCIT , el vestra devotionis merito provocati, usum sandaliorum, tibi , fili abbas, tuisque successoribus infra tuas ecclesias indulgemus, et auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo, etc. Datum Pisis xv calend. Februarii , indictione vi.
IV. Innocentius HN, lib. 1 Epistolarum decretalium , epistola ad Gerardum abbatem Vizeliacensem : Liceat, insuper, sicut a benignitate sedis apostolice instantius postulastis, ut tam in solemnitate quam in TRANSLATIONE BEATAE Mariæ MacpALENA infra quadragesimam annis singulis celebratis, ad. gloriam Det et laudem, ob solemnitatis ipsius reverentiam, Gloria in excelsis Deo, ad missas de festivitate ipsius in monasteriis vestris solemniter decantetis.
Ne cæcus sit ille qui ex his non videt longe ante institutum prædicatorum ordinem, et in Nizeliaci coenobio corpus Magdalenæ sine ulla controversia fuisse, et illius celebratam magno eum pietatis sensu translationem. Enimvero Joannes Saresberiensis Carnotensium episeopus, qui ab an. 1154 ad ann. usque 1180 floruit, epist. 274 testatur suo tempore et suo exemplo Galli: præsules ad Vizeliacum, ut beate Magdalenæ festo interessent, convolasse. Nuper, inquit, in festo beate Marice Magdaleng Vixeliacum profectus sum. Quod antea, et de præsulibus forsan, et de aliis non obscure significat Monachus Autissiodorensis in Chronico, anno 1120. Hoc anno, inquit, in Ecclesia Vizeliacensi, in vigilia transitus beate Marie Magdalene. incertum quo Dex judicio innumerabiles promiscui sexus, et calis, alque ordinis, in ipso crepusculo noclis atque diei ecclesia subito conflagrante combusti sunt.
Nune assertam a Prædicatoribus Magdalenæ
DE COMMENTITIO LAZARI ET MAXIMINI, MAGDALENÆ ET MARTHÆ
À translationem demonstremus. Vincentius Bellovacensis, qui ad annum 1240 claruit, de translatione Marix Magdalenæ sic disserit libro xxiv Speculi historialis, cap. 452. Porro, inquit, quando de urbe Aqueusi translatum est corpus sanclum, inventum est in sepulcro suo ex omni parte integerrimum, cute etiam integerrima superductum. Infra : Quam sacram glebam frater Badilo Vixeliacensis cœnobii, qui ad hoc ipsum ab abbate Eudone et Girardo comite illuc directus fuerat, ut si quod invenire pignus posset, ad illos deferret. Ynfra.. Intromiserunt corpus in ecclesiam sancte Dex Genitricis et beatorum apostolorum a principio consecratam, atque ibi honorifice, ut decebat, veposuerunt xiv. calend.
B Aprilis.
Ad Vincentium accedit breviarium ordinis Fratrum Prædicatorum, quod anno 1254 confectum , in bibliotheca eorumdem asservatur Lutetiæ. Lectionem sextam habet ex translationis libello, qui ad marginem rubricata linea indicatur : Translatum est, ait, corpus Marie Magdalene de loco predicto ( Aquensi urbe ) ad monasterium quod dicitur Virziliaeum, anno passionis Domini 749. "Translationis libellus quem Vincentius et auctores breviarii probando suum fecerunt, quid contineat veri, quid falsi, postea expendemus ; nunc satis est Magdalenæ pacificam Vizeliaco translationem vindicare.
Tertius sit Jacobus Genuensis in Vita Magdalenæ : Cum ergo Vizeliacense monasterium construvisset (Gerardus. dux Burgundiæ), misit et ipse abbas monasterii quemdam monachum cum decenti comitatu ad Aquensem civitatem, ut inde si posset habere beatee Magdalene reliquias, transportaret. Veniens ergo predictus monachus. ad predictam civitatem, cum ipsam funditus a paganis destructam reperisset, cavum quoddam invenit sepulcrum, cujus sepultura marmorea demonstrabat, quod. corpus beate Marie Magdalene repositum intus erat. In posito enim sepulcro historia ejus miro opere sculpta erat. Nocte igitur illud. effugiens (effringens forte), assumptas reliquias ad hospitium. deportat. In qua autem nocte beata Maria Magdalena eidem apparuit monacho dicens ne timeret, sed ceptum perficeret. Etezetera, quibus multa in Vizeliaci monasterio miracula patrata fuisse refert.
Vincentio et breviario addimus Jacobum Genuensem, quamvis non ita nobis constet eum legendam Auream edidisse ante an. 1280, quo procurantibus suis fratribus nova facta est inventio Magdalenæ in villa quæ riunc oppidum Sancti Maximini vocatur. Sed hae in re tam aecurata temporis ratio nihil aut parum juvat. Etenim vel Jacobus legendam suam composuit ante annum 1280, vel postea : si dicatur primum, non immerito Vincentio et breviario ac- Censelur ; si secundum, inventionem illam,
quæ homini tam vicino vis ignota esse potuit, pro nihilo duxit, et ita nostram assertionem confirmat. Hae eum ita sese habeant, jugulum causæ Prædicatorum Sancti Mazimini peti a Vincentio, breviario ordinis ct Jacobo, quis non animadvertit ?