‹ Monuments inédits sur l'apostolat de Sainte Marie-Madeleine en Provence, et sur les autres apótres de cette contrée, Saint Lazare, Saint Maximin, Saint Marthe et les Saintes Maries Jacobé et SaloméChapitre 476 sur 511 · CAPUT VI · texte numérisé non relu

CAPUT VI

Magdalene translatio ad Vizeliaci monasterium contra quosdam hœsitantes confirmatur.

De hae translatione sub annum 1255 a nonnullis dubitatum est. Causa dubitandi, ni fallor, duplex fuit : una. est, quod partim a Gregorio Turonensi et aliis Magdalena quiescere Ephesi dicatur, partim ab auctore Abbreviati Ciironiei, cuius mentionem fecimus, et ab interpolate Sigeberto Magdalenæ ad Vizeliacum translatio in dubium revocetur. luterpolatum jam tume Sigeberlum dicimus, tum quia Gemblacense Sigeberti exemplar, quod edidit Miræus, nihilde hac re tota repraesentet; tum quia sic a librariis auctum producat Vincentius in Speeuli lib. xxiv, eap. 151 : Aquensi urbe a Saracenis desolata corpus Marie Magdalene a Gerar&c comite Burgundiæ ad cenobium Vizeliacum u se constructum transfertur, quanquam aliqui scribant quod hoc apud Ephesum quiescat, nullum super se tegmen habens. Sant et alia Sigeberti exemplaria ubi et illud adjeetum est, quod acta Magdaienæ et Marilise de Maximino tradunt: Persecutione post lapidationem Stephani mota, Maximinus unus de 10 discipulis ad Gallias transiens Mariam Magdalenam secum abduxit. Et eam apud Aquensem urbem, cui præsidebat sepelivit de[unctam, Aquensi vero urbe a Saracenis desolata, etc., Ut supra. flas ad Sigeberti Chronicum appendieulas eum non adverteret Baronius de Magdalena disserens, Sigeberto wibuit quod minime tribuendum fui.

Altera dubitandi causa, eaque potissima, quam ex beati Ludovici historia repetimus. Ludovieus cum anno 4254 ab expeditione terræ sancix in Galliam rediret, in Provinciam transjvit, et Aquas Sextias se contulit, ut reliquias Magdulenæ inviseret, quæ ab hae urbe unius die; itinere distabant, ut scribit Jonvillæus in Chronico, cap. 30. Nunc, ut ferunt. hominum mores, dubium feze nullum est quin rex et comites regis, cum in hauc Galliarum partem rediisseut, et profectionis suce momenta expenderen: aliquando, dixerint se in Provincia Magdalenæ reliquias visitasse. At hiec non ante his in locis dicuntur, et maxime in Burgundia; quam dubitetur num in Vizeljaci monasterio sit Magdaten:ze corpus, ubi dudum esse credepatur. Quod non multo post rei probavit eventus. Dubitatum igitar a plerisque tunc est utrum Magdalenæ corpus Vizeliaci foret, cum duohus

IN PROVINCIAM APPULSU DISSERTATIO

A in loeis non esset? Sed ut hic serupulus ex animis hæsitantium tolleretur, monachi Guidonem Autissiodorensem et Petrum Paneaden- Sem episcopos advocarunt, qui translationi Magdalene his litteris fidem fecerunt :

Universis presentes litteras inspecturis Guido de Melloto divina miseratione Autisiodorensis, et Petrus ejusdem miseratione Paneadensis episcopi, ete. Vide tom. Il, pag. 754 C.

Huie reliquiarum inventioni posteaquam incubuissent præsules, illi ipsimet quid egerant sanctissimo regi nuntiarunt. Rex eos humaniter excepit, et relevandis, ut aiunt, Magdalenæ reliquiis diem dixit, qui in beati Marci vigiliam incidit anno. Domini 1967. Huic operi interfuit

B et ipse rex, interfuerunt et Simon cardinalis apostolicæ sedis in Francia legatus, Alfonsus conies Pietaviensis regis frater, Theobaldus Navarre rex et Campaniz comes, tres regis filii, Philippus, Joannes et Petrus ; Hugo dux Burgundiæ, Alfonsus comes de Augo, Guido episcopus Autissiodorensis, Joannes abbas Vizeliacensis, Geraldus abbas Sancti Germani Parisiensis, et plures alii illustres viri, qui in actis Vizeliaci significaniur. Nuue dandæ sumt litterze quibus et Magdalenæ translationi, et reliquiis certissimam fidem facit sanctus Ludovicus.

Ludovicus Der gratia Francorum rex dilectis sibi in Cmusro abbati. et conventui Vizeliacensi

€ salutem et sinceram in Domino charitatem, etc. Vide tom. II, pag. 757 C.

Ilis Ludovici litteris subjungimus alias litteras, quibus Simon [cardinalis legatus, ea quae et a rege dicta sunt, et ab aliis faeta confirmat.

Simon miseratione divina tit. Sancte Cecilie presbyter cardinalis apostolice sedis legatus ad eternam, rei memoriam, elc. Vide tom. Il, pag. 779 A.

Adextremum ejusdem Legati diploma subjungimus, quo Vizeliaci monasterium visitantibus consuetam peccatorum veniam largitur.

Simon miseratione divina tit. Sancte Cecilie

presbyter. cardinalis, apostolice sedis legatus, '

religiosis viris abbati et conventui monasterii Vi-

D eliacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio

pertinentis. ete. Vide tom. Il, pag. 779 D.

lec sunt insignia monumenta, quibus Vizeliacenses excilatam nuper de sua Magdalena dubitationem sustulerunt, Illa vero quoniam et ad commendandam beati Ludovici pietatem, et ad historiæ lucem plurimum conducunt, intesra quamvis paulo longiora exhibuimus , prout ea nobis aliquot ante annos communicavit V. Cl. Andreas Quercetanus.

Page 1