‹ Monuments inédits sur l'apostolat de Sainte Marie-Madeleine en Provence, et sur les autres apótres de cette contrée, Saint Lazare, Saint Maximin, Saint Marthe et les Saintes Maries Jacobé et SaloméChapitre 483 sur 511 · PATRES LATINI · texte numérisé non relu

PATRES LATINI

1. Sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus in sermone 58 de Maria Magdalena : /ncrepatur igitur sancta Maria tanquam pigrior ad credendum , et cum sera licet Dominum cognovissel, dicitur ei a Salvatore ; Noli me tangere, quia nondum ascendi ad Patrem. Noli me tangere increpationis verbum est, hoc est, noli me tangere manibus, quoniam resurrectionem meam menlis oblivione non retines : non potes me corporis tenere complexibus , quoniam fidei perfectione non tangis. Prohibetur tactu, que amisit auditum : noli me, inquit, tangere, quia nondum ascendi ad Patrem.

2. Sanetus Hieronymus presbyter in epistola 25 ad Paulam : Quid queris viventem cum mortuis? (uod que Maria fecerat Magdalena , postquam vocem. Domini se clamantis. agnovit, ad ejus provoluta pedes audit : Ne teligeris me, necdum enim ascendi ad Patrem meum : id est, non mereris tangere vesurgentem , quem mortuum existimas in sepulcro.

5. Sanctus Paulinus Nolanus episcopus in epistola ad Augustinum quæ est inter Augustiniauas quinquagesima octava, ubi quæstiones novem ex Scripturis sacris diluendas proponit : Et quod ab Mariam ait, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : si cominus stantem non sinebatur attingere, quomodo eum langeret, cum ascendisset ad Patrem , nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua Deus homo fil longinquus aut. proximus ; et illa dubitaverat de Guniso, quem hortulanum pulaverat ; ideo fortassis audire meruit : Noli me tangere. Indigna enim. judicabatur ut tangeret. manu CunisTUM, quem necdum fide apprehenderat nec intellexerat DEUM, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab angelis audierat : Quid quæritis viventem cum mortuis? Noli ergo me tangere, quia tibi nondum ascendi ad Patrem , cui adhue tantum homo videor : postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis.

4. Sanetus Augustinus Hipponensis episcopus in epistola 59 ad Paulinum : Quod autem Marie dixit : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem, nihil aliud noveris me intelligere quam tu. 1t enim significare voluit tactum

qua creditur eum excelsum esse cum Patre.

Deinde in epistola 216 ad Consentium :

Proinde nec illud quod post resurrectionem suam dixit Marie : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem. meum, tam absurde accipiendum est, ut existimemus eum , cum ascendisset, voluisse a femina tangi, qui se tangendum viris antequam ascenderet prebuit; sed Marice profecto, in qua figurata. Ecclesia est, quando illud dixit, intelligi? voluit tunc ascendisse ad Patrem cum illum Patri cognovit. equalem, et tali fide illum salubriter tetigit, ne si hoc solum eum esse crederet, quod in carne apparuerat, non bene tangeret : sic eum Photinus hereticus

B tetigit, qui hominem tantummodo credidit.

Tum in libri 1 de Trinit. capite 9 : Inde est et illud : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Tactus enim. tanquam. finem facit notionis, ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod videbatur, tantummodo putarelur. Ascensio autem ad Patrem erat ita videri : sicul equalis est Patri, ut ibi esset finis visionis, que sufficit nobis.

Quarto, in libri 1v de Trinit. capite 5 : Resurrectio vero corporis Domini ad sacramentum inlerioris resurrectionis nostre perlinere ostenditur, ubi postquam. resurrexit, ait mulieri : Noli me tangere : nondum enim ascendi ad Patrem meum. Cui mysterio congruit. Apostolus dicens : Si autem. consurrexistis cum CHRISTO, que sursum sunt querite, ubi Curisrus est ad dexteram Dur sedens; que sursum sunt sapite. Hoc est enim CHRISTUM non tangere, nisi cum ascenderit ad Patrem, non de Cunisro sapere carnaliter.

Quinto, tractatu 26 in Joannem : Ideo Dominus dixit : Quis me tetigit? et mirantes discipuli dixerunt : Turba te comprimit, et dicis : Quis me tetigit? Et ille repetivit : Tetigit me aliquis : illa tangit, et turba. premit. Quid est tetigit, nisi credidit?'Unde et mulieri illi post resurreclionem dixit volenti se mittere ad pedes ejus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem, Quod vides hoc solum me esse putas. No'i me tangere quid est? Hoc me solum esse putas quod tibi appareo. Noli sic credere : hoc est, noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (meum). Tibi nondum ascendi. Nam inde nunquam recessi. In terra non tangebat stantem, et quomodo tangeret ad Patrem ascendentem. Sic lamen sic se tangi voluit, sic tangitur ab eis, a quibus bene tangitur, ascendens ad Patrem, manens cum Patre equalis Patri.

Sexto, sermone 60 de verbis Domini in Evangelium seeundum Joannem : Tanquam s diceret, hec. est justitia vestra, ut credatis in mediatorem, quem resuscitatum ad Patrem isse cerlissime habebitis : quamvis eum carnaliter non

videatis, ut per ipsum reconciliati DEUM spiritali-

IN PROVINCIAM APPULSU DISSERTATIO

ier videre possitis. Unde figuram. Ecclesie ge- À eral et ipsa Maria, et tenuisse pedes ejus. Coar-

stanti mulieri, cum ei post resurrectionem ad pedes crederet: Noli me tangere, inquit, nondum enim ascendi ad Patrem meum. quod mystice dictum intelligitur : Noli me per corporeum conta- &lum carnaliter credere; spiritualiter autem credis, id est, fide spiritali me tangis, cum ascendero ad Patrem, quia beati qui non vident et credunt. í

Septimo, sermone 155 de tempore, capite 2:

Prorsus quod audivit Maria, audiat Ecclesia; hoc omnes audiant, omnes intelligant, omnes faciant. Quid ergo est Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem. Quod me vides, hominem solum putas, Patri œqualem esse adhuc nescis : Noli me tangere talem, noli in hominem solum credere, sed verbum cquale genitori intellige. Quid ergo est, Noli me tangere, noli credere? quid noli credere? quia hoc solum sum quod vides. Ascendo ad Patrem, et tunc tange; tibi as-endo, quando intellexeris cequalem. Quando enim me pulas minorem, nondum ascendo tibi.

Deinde cap. 4 : Secundum hunc ergo intellectum, quo videmur mulierem tetigisse, quod est credidisse, secundum hoc dictum est ad Mariam : Noli me tangere; ascendam et tange. Tunc enim tange, quando cognoveris in principio erat Verbum, et Verbum erat apud. Deuw, et Divus erat Verbum.

' Postremo, sermone 17 inter eos quadraginta quos: Sirmondus in lucem edidit : Quid ergo sibi vult, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum , quæstio mirabilis multis modis : primo, quia vetuit se tangi, quasi male possil tangi a tangente, deinde quia rationem reddens quare se tangi noluerit et prohibuerit, ait : nondum enim ascendi ad Patrem meum ; quasi diceret : Tunc me tanges, cum ascendero ad Patrem meum. In terra positum tangere prohibebalur, et cum tangere poterat in celo sedentem? dixeram enim quid est? Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Plus addo, quando resurrexit, sicut et ipse dicit, et alii evanqeli te, et audivimus, cum lectiones sancla legeventur, apparuit. discipulis suis, eL cum spiritum eum putarent, ait illis : Quid turbati estis, et quare cogitaliones ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos, palpate el videte. Nunquid jam ascenderat? Nondum ascenderat ad Patrem suum, et dixit discipulis suis, palpate et videte : ubi est Noli me tangere? Hic forte aliquis dicturus est : Tangi a viris voluit, a mulicribus noluit. Si feminam horreret , non nasceretur ex femina. Verumtamen quidquid hoc est, potest facere qualemcunque questionem, ul dicatur, Dominum se antequam ad. Patrem ascendere!, a viris tangi voluisse, a mulieribus noluisse, ait evangelista Mattheus, Epse enim narravit occurrisse mulieres Domino vesurgeuti, in ouibus

clata est questio multis modis : quid sibi vult, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Totum quidquid locutus sum ad hoc locutus sum, ut questionis difficultas augeretur. Videtis vulidam atque insolubilem : adjuvet me Dominus, ut solvatur. Et post alia : Proficienti ascendit, cum illo qui proficit ascendit. Quid ergo est, Noli me tangere? Tactus fidem significat. Tangendo enim acceditur ad eum qui tangitur. Et post alia : Quid ergo sibi vult, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quod me vides, hoc me putas, nondum ascendi ad Patrem. Hominem me vides, hominem solum me putas : sum quidem homo, B sed non hic stet. fides tua. Noli me tangere, ut hominem tantummodo credas. Nondum enim ascendi ad Patrem. meum. Ascendo ad Patrem meum, et tange me, id est profice; intellige me equalem Patri, et tunc tange et salva eris.

5. Sanctus Fulgentius Ruspensis episcopus in libri 11 ad Trasimundum regem cap. 15 :

Talem Dominus Jesus ascensum significavit , quando tangendi se facultatem Marie Magdalenae prohibuit. Post resurrectionem namque cum flenti misericorditer appareret , Joannes. eum dixisse commemorat, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Hic tactus de quo Dominus loquitur, credulitatis probatur esse,

. non corporis; alioqui repugnans evangelistarum C reperietur assertio : nam cum Joannes tangendi Dominum. Marie facullutem prreptam ipsius Domini testetur imperio dicentis, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad. Patrem meum, et Dominum in celum secundum hominem ascendisse quadragesimo resurrectionis die Scriptura confirmet, quod non solum Ecclesie sancte. catholicæ fides intemerata retinet, sed etiam variarum heresum, earum duntaxat que vere carnis in Der Filio non abnuunt sacramentum, diversa multiformisque credulitas univoco prorsus concelebretur assensu, si priusquam Dominus ascendisset ad Patrem, voluit corporali ascensu Mari contingi, quomodo Matthœus ipso resurrectionis die, Mariam Magdalene, et ali«m Mariam pedes D Jesu memorat tenuisse. Et post relatum Matthæi testimonium: subjicit : Quomodo ergo se, eo quod nondum ascendisset ad Patrem, a Maria Magdalene tangi veluit, a qua sibi eodem. die pedes teneri permisit, An ita. quisquam perverso sensu raptatur, ut Mmomentaneis putet CHRISTI sentenlias motibus variatas : tanquam qui postmodum melius recogitans Marie tribuerit quod antea denegarit? Et post pauca : Non ergo hic evangelistarum discrepat intellectus, nec CHrisTus aut inaniter se tangi nondum ascendens ad Patrem prohibuit, aut. incassum, sibi pedes teneri permisit. In uno enim. demonstravit veritatem carnis, in altero insinuavit gloriam deitatis. IHlic

Page 1