Ip: /n
PASSIO SECLXUUM LEOEM
lapidtire : Si eam dimitteret, conti-a praeceptum faceret; si vero condemnaret, contra misericordiam quam praedicat, faciet, et sic evadere non potest de manibus nostris ». Jésus autem subridens scribebat digito in terra. Dicunt aliqui quod illud quod scribebat dixit eis : « Qui sine peccato est vestrum primas in eam lapidem mittat ' », id est projiciat. Abeuntes autem unus post alium exibantet remansit Jésus solus et dixit : « Ubi sunt, qui te nunc accusabant ? Quis te condemnavit » ? Et illa ait : « Nemo, Domine '. — Et ego tenon condemnabo, ait Christus ; sed çade et noli amplius peccare^ ». Multa alia signa fecit in illa die et iterum famelicus reversus est in Bethaniam in domo matris suae, et Judas non potuit aliquid facere.
Gum autem fuit in Bethania, ob via vit matri suae *, quae eum exspectabat ad coenam, quam reverenter salutavit; sed respondit mater cum lacrymis, dicens : « Qualis potest mihi dari consolatio, fdi mi, cum jam cogitem te mori, sciens quod Judaei convenerunt de die in diem te interficere ? Ideo, fili mî, digneris matrem tuam presentia tui consolari. » — Gui Christus reverenter respondit, et confortans eam dixit : « Mater mea, ego, tanquam medicus, sum et genus humanum indiget medicina. In hoc mundo nunc ergo oportet me esse contra morbum medicinam », et sic, dum talia verba loquerentur, vocantur ad coenam; quod jam serotina erat dies Martis, Iterum bene mane revertit Hierusalem. Dum in templum intravit, tam sacei'dotes quam alii moverunt sibi taies quaestiones, credentes eum disputatione vincere. Et primo a principibus sacerdotum et senioribus populi quaerentibus « qua potestate ejecerat vendentes et ementes de templo, et mensas nummularias everterat ». Secundo ab Herodianis, quaerentibus utrum liceret dare tributum Caesari an non. Tertio a Saduceis quaerentibus de muliere quae habuerat septem viros, cui deberet esse uxor in alio saeculo. Quarto a Pharisaeis quaerentibus de majori precepto legis. Quibus Christus omnibus ex toto impo- 7 r°. suit silentium per eflicaciam summarum rationum, et sic reversus est cum discipulis suis jejunus. Judaeis autem querentibus eum
1,2, 3. Joann.y VIII, lo, ii. — L'explication du verset écrit par Jésus vient des Pastilles de N. de Lire.