‹ Mystere de la passion en France du 14e au 16e siecle; étude sur les sources et le classement des mysteres de la passion. Accompagnée de textes inédits: La passion d'Autun, La passion bourguignonne de Semur, La passion d'Auvergne, La passion secundum legem debet moriChapitre 161 sur 188 · Renvoi et citation inexacts. Voir Apoc, XXI · texte numérisé non relu

Renvoi et citation inexacts. Voir Apoc, XXI

4. Nous avons dit que ce débat était tiré de la Passion de 139S, Dans la Passion de Barelette. le débat analogue entre le Christ et la Vierge est tiré directement des Meditationes Vitae Christi, et le Christ et sa mère argumentent en citant Aristote et le Digeste, p. a58, note i de ce livre.

484 PASSIO SECUNDU.M LEGEM

Dei, et nihilominus furore repleti, consilium mutaverunt ut eum non in festo occiderent, et per consequens gravius peccaverunt. Unde Léo papa : « Dicebant non in die festo, non ut populus non peccare[t], sed ne Ghristus evaderet quod diligebatur a populo ». Sieut circunstantiae aggravant peccata, scilicet tcmpus, locus,numerus, status, persona et aetas, festa vero sunt instituta ut Deum laudemus et confiteamur, ut ecclesias frequentemus ; sed opus est hodie quod majora peccata diebus festivis permittuntur quam aliis diebus. Et taies sunt pejores Judaeis qui dicebant « non in die festo : 8 r°. Videns autem Judas quod Jésus non ibatHierusalem, aestimans forte tempus oportunum, timens ne diutius expectaret et non posset propositum adimplere, Hierusalem [ivit] et invenit principes sacerdotum in atrium pontificis qui dicebatur Cayphas, et intravit ad eos sine verecundia, et dixit : « Scio quid dicitis. Quid vultis mihidare, et ego eum vobis tradam etc. ». O nequissime mercator, Juda, tu pervertis communem modum mercandi, tu nimis bonum forum facis. De te enim bonitas non potest ymaginari, imo est infinis \ Tu ponis pretium in voluntate ementium, tu facis ad modum latronum qui desiderant se expedire de furto, et datur pro nihilo, tu promittis id quod non est in potestate tua, nisi vellet ipse. O verbum totius nequitiae, qui tradis dominum Deum tuum qui dédit tibi potestatem suscitandi mortuos et miracula faciendi, et suum apostolum fecit et ipsum tradis ! Audientes Judaei constituerunt ei triginta argenteos, et spopondit, scilicet promisit, et postquam fecit, quaerebat oportunitatem ut eum ti-aderet. Et haec venditio fuit facta die Mercurii, et multi in tali die abstinent ab escis carnium in memoriam venditionis Christi. — Exemplum de transeunte per quemdam [homi]nem qui tota vita sua abstinuerat se a carnibus in die Mercurii in memoriam venditionis Christi. Ibidem fuit interfectus a latronibus, ipso involuto in diversis peccatis, et abscisso capite, caput ibat per nemus, clamando confessionem, et ex divina providentia advenit sacerdos qui transibat iter suum, et peccata omnia confessus est, cui dictum est quod Deus talibus non permittit ut sine confessione moriantur etc. Secundo, scilicet in die Jovis, de mane discipuli ad Christum

1. Infinis pour infinita: ou plutôt la bonté est inlinic, tu laisses aux acheteurs le soin de faire le prix.

dixerunt : « Ubivis paremus tibi comedere Pascha? », et ait Gbristus secretariis suis *, scilicet Petro, Jacobo et lohanni : « Ibitis ad civitatera. scilicet Hierusalem, et statim habebitis hominem obviam, portantem vas aquae plénum. Sequemini eum et, intrantes domum, domino illius hospicii dicetis : « Magister dicit quod ostendatis nobis locum secretum, quod in domo vestra vult manducare paschalem agnum cum discipulis suis, et ipse vobis ostendet coenaculum grande stratum, et ibi parate coenam ». Et ecce tune ad vesperam Jésus venit Hierusalem de Bethania cum discipulis suis, et intraverunt domum secrète et sederunt ad mensam. In principio coenae dixit Jésus : « desiderio desideravi hoc pascha manducare 8 v« vobiscum * antequam patiar ». Comesto agno, antequam cibaria deponerent. surrexit a coena et lavit pedes discipulorum suorum in signum puritatis et innocentiae, quibus lotis, iterum recubuit et consecravit corpus suum de pane et sanguinem suum de vino, et convocavit discipulos suos, et Judam, et illis convocatis dixit : « Dico vobis, unus vestrum hodie me traditurus est ». Non nominando, ut daret nobis exemplum non revelandi peccata aliéna. Tune coeperunt singuli dicere et se excusare. Valde turbati sunt dicentes : « Num quid ego^ sum. Domine » ? Petrus erat juxta Dominum et quaesivit quis esset ille et dixit lohanni : « Quaeratis, scilicet quis est ille », et Johannes dixit : « Domine, quis est qui te tradet? » — Gui Christus dixit : « Cui intinctum panein porrexero *, me tradet » . Timuit Johannes ne Christus sibi traderet. Igitur recubuit supra pectus Domini, et Christus tradidit Judae, et continuo exivit de mensa, et dixit ei Jésus : « Quod facis fac citius '" ». Putabant apostoli quod loqueretur de aliquo ferculo ponendo supra mensam et tune dyabolus habuit majorem potestatem in Juda quam ante. Et ipse abiit ad principes sacerdotum ut clam haberent eum ad capiendum. Tune dixit Jésus discipulis suis : '( Nunc clarificatus est filius hominis ". Nunc est societas magis clara et munda ». Ratio est: Quod Judas erat'totus tenebrosus et obscurabat contra societatem Christi, et non expectavit gratias, ne-

1. « Ses trois principaux secrétaires » disait déjà la Passion de iSgS copiée dans la Passion qui est réimprimée ici.

Page 1