Matth., XXVI, 3o
avulsus est ab eis quasi jactu lapidis *, ad ostendendum quod debemus orare secrète. Modus orandi fuit talis. Primo flexit genua, secundo faciem suam inclinavit ad ostendendum humilitatem volentibus orare. Quid autem sic oravit? Respondendum quod [ad] Patrem dicens, « Si possibile est, transeat a me calix iste », id est, tormentum istud, in quantum homo orabat, timens mortem. Yidetur quod isto modo dicendo c Pater, si possibile est, transeat a me calix iste », quod Ghristus habuerit voluntatem contrariam voluntati Patris sui. Sciendum est quod, quantum ad naturam humanam, oratio Christi fuit quod omnes sensus Christi exteriores passi sunt. Num haec oratio « Pater mi » non sufiiciebat ad redemptionem ? Ideo rcspondit [Pater] « Non suflicit, fîli mi, quia, sicut Adam in suo peccato delectationem accepit, opus te sustinerepoenam pro eo ».— Unde Filius respondit : « Pater, volo pati famem, sitim, laborem, paupertatem, sed recuso mortem. » — Pater respondit : « Fili mi, tu scis quod Adam per peccatum suum condemnatus est in fine ad mortem cum tota ejus posteritate. Si ergo vis redimere genus humanum, oportet te mori ut vitam aeternam hominibus acquiras, » — ïunc Filius respondit : « Ex quo vis ut moriar, numquid suflicit ut moriar morte naturali ? * » — Pater respondit : « Quod [si] absque morbo corpus deponas, et ite- 10 r°. rum résumas, et te viventem ostendas, non credetur tibi de resurrectione, quomodo de tua morte victoriam habueris, nisi passus fueris illam. » — Filius respondet Patri : « Ex quo vis, fiat voluntas
tua.» — Respondet Pater : a [Non resurges '] inhac aetate qua
ut delectatio major appareat. » — Filius autem dicebat Patri : « Pater, si vis, non patiar in Hierusalem, in conspectu tanti populi, sed in Nazareth, ubi fui conceptus, vel in Bethléem, ubi fui natus, vel in Ebron, ubi fuit Adam sepultus. » — Respondit Pater : « Fili mi, immo patieris iu Hierusalem, et extra civitatem in loco qui dicitur Calvariae, quod virtus istius passionis est ad totum mundum diflu[n]denda. Ideo debes mori in medio nmndi juxta illud : « Operatus est salutem in medio terrae *. » — Filius